REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
D. Thomas, D. Bonavent. et alii tenent Christum non referri ad B. Virginem reali relatione. Ratio D. Bonavent. quia filiatio est suppositi, et in uno supposito nequit esse nisi una relatio. Hanc refutat Doctor late et clare, probans filiationem multiplicari posse non multiplicato supposito.
Ad primam quaestionem dicitur quod non est in Christo filiatio realis distincta a proprietate personali, quia filiatio est proprietas personalis. Sed proprietas personalis tantum est unius suppositi, non naturae, quia natura nullo modo potest dici filia. Illud igitur suppositum non potest habere relationem realem ad creaturam, quia filiatio est praecise suppositi, ut suppositi.
Secunda ratio ad idem : Duae dispositiones ejusdem speciei non possunt simul esse in eodem ; igitur cum istae filiationes essent ejusdem rationis, non possent simul esse in eodem. Unde dicitur quod sicut pater habens multos filios eadem paternitate dicitur ad hunc filium et ad alium, sic in proposito de filiatione. Dico tamen quod prima ratio non valet, quia cum dicitur quod filiatio est suppositi, aut intelligitur sic, quod sit suppositi, non mediante natura, et fundamento, vel mediante fundamento. Si primo modo, falsa est propositio, quia sic filius Dei non esset filius Dei, quia filiatio non est suppositi divini, nisi mediante natura divina. Si intelligitur secundo modo, habetur propositum, quia fundamentum naturaliter praecedit relationem fundatam in ipso.
Cum igitur ad plurificationem prioris natura plurificatur posterius sibi inhaerens, et plura sunt fundamenta in Christo, ut natura divina et humana, igitur plurificabitur posterius inhaerens, ut relatio ; nunc autem secundum naturam humanam est filius Mariae, et non secundum naturam divinam. Probatur hoc, esto quod Christus fuisset albus, non fuisset similis Socrati albo, si non esset ulla relatio in eo, nisi similitudo aeterna Patri ; igitur alia est similitudo in albedine Socratis.
Et cum dicitur, filiatio est ita praecise suppositi, quod non potest natura dici filia, dico quod ex hoc non sequitur quod filiatio inest supposito sine fundamento. Quia etsi nulla relatio posset denominare fundamentum suum, sed tantum suppositum, adhuc non inesset supposito, nisi mediante fundamento, etsi albedo nullo modo posset dici similis ; nec etiam calor calefactivus, adhuc habitudo immediatius esset in natura, ut in fundamento quam in supposito.
Item, si repugnaret filiationi temporali fundari in natura humana in Christo, aut hoc esset unde relatio, aut unde relatio originis. Non unde relatio, quia si sic, nulla relatio posset esse in natura humana in Christo, et per consequens nec passio, nec crucifixio. Non unde relatio originis, quia secundum Damascenum, lib.3. c. 7.Duae sunt generationes et duae nativitates in Christo,
nova et aeterna. Probatur hoc idem, fundamentum in Patre potest fundare duas relationes originis respectu diversarum personarum.
Item, aut in eodem fundamento sunt multae relationes originis, aut in alio ? Si in eodem, nihil prohibet relationem aeternam et temporalem esse duas relationes in Filio ad patrem et matrem, sicut in Patre ad Filium, et ad Spiritum sanctum. Si in alio et alio, cum hic sint duo fundamenta realiter diversa, nihil prohibet in Christo esse duas filiationes reales.
Item, sicut duae relationes se habent ad agere, sic ad pati, cum igitur in ratione producentis, alia sit relatio ad aliud et ad aliud productum, ex parte producti alia et alia erit relatio ad aliud, et ad aliud producens, cum magis dependeat productum a producente, quam e contra.
Item, licet actio sit suppositi, adhuc duae sunt actiones in Christo, quia duae naturae secundum Damascenum cap. 68. Igitur simul stant, quod filiatio sit proprietas suppositi sicut actio, et tamen quod unius sint plures filiationes, sicut actiones.