Beda. Hucusque marcus ea narravit de domino quae in Galilaea fecit et docuit; hic incipit enarrare quae in Iudaea fecit et docuit sive passus est, et primo quidem trans iordanem ad orientem; et hoc est quod dicitur et inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra iordanem. Deinde etiam circa iordanem, quando venit iericho, bethaniam et hierosolymam. Et cum omnis Iudaeorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Iudaea sit dicta, specialius tamen meridiana eius plaga appellabatur Iudaea, ad distinctionem Samariae, Galilaeae, Decapolis et ceterarum in eadem provincia regionum. Theophylactus.
Visitat autem regionem Iudaeae, quam saepe propter Iudaeorum aemulationem reliquerat, quia passio in ea erat futura; non tamen ascendit tunc hierosolymam, sed Iudaeae confinia, ut turbae non malitiosae proficerent; hierosolyma enim erat operatrix omnis nequitiae ob malitiam Iudaeorum; unde sequitur et conveniunt iterum turbae ad eum; et sicut consueverat, iterum docebat illos.
Beda. Notanda est mentium distantia in turbis et Pharisaeis: hae conveniunt ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut matthaeus commemorat; illi accedunt ut salvatorem tentando decipiant; unde sequitur et accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. Theophylactus. Accedunt quidem non deserentes eum, ne turbae in eum crederent; sed continue accedentes credebant eum in dubitationem deducere, et eum per interrogationes confundere.
Proposuerunt autem ei quaestionem ex utraque parte praecipitium habentem: ut si dicat, quod licet viro uxorem dimittere, vel non licet, accusarent ipsum, contradicentes eidem ex dogmatibus Moysi. Christus igitur sapientia ipsa respondit eis responsionem illorum laqueos fugientem.
Chrysostomus in Matth.. Interrogatus enim si licet, non statim respondit: non licet, ne tumultuentur; sed primo eis legis sententiam voluit respondere, ut quod eum dicere oportebat, hoc illi responderent: unde sequitur at ille respondens ait: quid vobis praecepit Moyses? sequitur qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.
Proponunt quidem Moysen hoc dixisse, aut propter interrogationem salvatoris, aut volentes in eum virorum multitudinem incitare.
Etenim hoc Iudaeis erat indifferens, et omnes hoc operabantur tamquam a lege permissum. Augustinus de cons.
Evang.. Nihil autem ad rei veritatem interest utrum domino separationem prohibenti, et sententiam suam de lege firmanti, ipsae turbae, ut matthaeus narrat, intulerint quaestionem de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, an hoc quidem illi de praecepto Moysi illos interroganti responderint, ut marcus hic dicit: nam et voluntas eius ita se habebat ut non eis redderet rationem cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent. Cum ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab evangelista utroque monstrata sit, nihil interest iam, licet diversus inter ambos fuerit modus narrandi. Potest etiam hoc intelligi quod, sicut dicit marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes, dominus vicissim interrogarit quid eis praecepit Moyses; qui cum respondissent, Moysen permisisse libellum repudii scribere, et dimittere, respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit matthaeus; quibus auditis, illi id quod ei primo interroganti responderant, repetierunt, dicentes quid ergo mandavit Moyses? Augustinus contra faustum. Nolebat autem dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi solis Scribis. Ad hos igitur quos oporteret esse prudentes legis interpretes, et iustos dissidii dissuasores, lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem. Non enim poterat ei scribi libellus nisi ab ipsis, quem per hanc occasionem, et necessitatem venientem quodammodo in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem pacifice agendo dilectionem, concordiamque suaderent. Quod si tantum intercederet odium ut extingui, emendarique non posset, tunc utique scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret quam sic odisset ut ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium suasione revocaretur; propter hoc subditur quibus respondens iesus ait: ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. Magna enim duritia erat, quae nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et prudentibus tribuebatur, solvi, vel flecti posset ad recipiendam, vel revocandam coniugii caritatem. Chrysostomus. Vel dicitur ad duritiam cordis vestri, quia si anima fuerit purgata desideriis et ira, possibile est mulierem nequissimam tolerare.
Multiplicatis autem in anima passionibus praedictis, multa mala contingent circa odiosum connubium. Sic igitur ab incusatione eorum Moysen eripit, qui dederat legem, et totum in eorum caput convertit.
Sed quia grave erat quod dictum est, statim ad antiquam legem sermonem reducit, dicens ab initio autem creaturae, masculum et feminam fecit eos deus.
Beda. Non ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur; sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortio necterentur. Chrysostomus in Matth..
Si autem voluisset hanc quidem dimitti, et alteram introduci, creasset plurimas mulieres. Nec solum homini deus mulierem coniunxit; sed et relinquere parentes praecepit, et mulieri adhaerere; unde sequitur et dixit, scilicet deus per Adam: propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit ad uxorem suam, ex ipso modo locutionis inseparabilitatem matrimonii demonstrans, quia dicit adhaerebit. Beda. Et similiter quia dicit adhaerebit ad uxorem suam, non ad uxores. Sequitur et erunt duo in carne una. Chrysostomus in Matth..
Idest ex una radice facti, in unum corpus convenient.
Sequitur itaque iam non sunt duo, sed una caro. Beda. Primum igitur nuptiarum est ex duabus unam carnem fieri.
Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus. Chrysostomus in Matth..
Post hoc terribile faciens argumentum, non dixit: ne dividatis; sed conclusit: quod ergo deus coniunxit, homo non separet. Augustinus contra faustum.
Ecce Iudaei ex libris Moysi convincuntur, non esse uxorem dimittendam, qui secundum voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent. Similiter et illud hinc ipso christo attestante cognoscimus deum fecisse, et coniunxisse masculum et feminam; quod Manichaei negando damnantur; non iam Moysi libris, sed christi evangelio resistentes.
Beda. Quod ergo deus coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae, hoc homo non potest separare, sed solus deus. Homo separat quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus; deus separat quando ex consensu propter servitutem dei sic habemus uxores quasi non habentes. Chrysostomus. Si autem duo quos deus coniunxit, separari non debent, multo magis ecclesiam, quam deus christo coniunxit, ab eo non convenit separare.
Theophylactus. Quia vero scandalizabantur discipuli, tamquam ex praedictis non plene eis fuerit satisfactum, propter hoc eum iterum interrogant; unde sequitur et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum. Hieronymus. Secunda interrogatio ab apostolis iterum dicta est: quia de eadem re, de qua Pharisaei, eum interrogaverunt, idest de coniugii statu: et hoc proprie dicit marcus.
Glossa. Iterata enim verbi sententia, non fastidium, sed esuriem et sitim praestat: unde qui me comedunt, adhuc esurient; et qui me bibunt, adhuc sitient.
Melliflua enim sapientiae eloquia gustata, diligentibus multimodum saporem reddunt: unde dominus iterato discipulos instruit; nam sequitur et dixit illis: quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. Chrysostomus. Adulterium vocat non cum sua simul esse: non enim est sua quam accepit, prima derelicta; et propter hoc committit adulterium super eam, idest super secundam quam introducit.
Idem autem est et de muliere; unde sequitur et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Non enim alteri, ut proprio viro potest coniungi, si proprium derelinquat. Et quidem lex prohibuit adulterium manifestum; sed salvator hoc non manifestum, neque ab omnibus notum, naturae tamen contrarium.
Beda. In matthaeo vero scriptum est plenius: quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem. Una ergo solum carnalis est causa, fornicatio; una spiritualis, timor dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur.
Nulla autem causa est dei lege perscripta, ut vivente ea quae relicta est, alia adducatur.
Chrysostomus. Quod autem matthaeus dicit, Pharisaeis haec verba dixisse, marcus vero discipulis, non est contrarium: contingit enim haec et his et illis dicta esse.