Quod pontifex Romanus est primus et maximus inter omnes episcopos.
Similis autem error est dicentium christi vicarium, Romanae ecclesiae pontificem, non habere universalis ecclesiae primatum, errori dicentium, spiritum sanctum a filio non procedere.
Ipse enim christus dei filius suam ecclesiam consecrat et sibi consignat spiritu sancto quasi suo charactere et sigillo, ut ex supra positis auctoritatibus manifeste habetur. Et similiter christi vicarius suo primatu et providentia universam ecclesiam tanquam fidelis minister christo subiectam conservat. Ostendendum est ergo ex auctoritatibus Graecorum doctorum, praedictum christi vicarium in totam ecclesiam christi potestatis plenitudinem obtinere.
Quod enim Romanus pontifex successor Petri et christi vicarius, sit primus et maximus omnium episcoporum, canon Concilii expresse ostendit, sic dicens: veneramur secundum Scripturas et canonum definitionem sanctissimum antiquae Romae episcopum, primum esse et maximum omnium episcoporum. Hoc autem auctoritati consonat sacrae Scripturae, quae inter apostolos Petro attribuit primum locum tam in evangeliis quam in actibus apostolorum.
Unde dicit chrysostomus super Matth., super illud, accesserunt discipuli ad iesum dicentes: quis maior est in regno caelorum? quoddam humanum scandalum conceperunt, quod in se occultare iam non poterant, et tumorem cordis non sustinebant, in eo quod viderant Petrum sibi praeferri et praehonorari.