Postquam philosophus ostendit quomodo se habeat tempus ad ea quae sunt in tempore, hic ostendit quomodo per comparationem ad nunc diversimode aliqua secundum tempus nominantur.
Et circa hoc duo facit: primo ponit significationem ipsius nunc; secundo quorumdam aliorum quae determinantur secundum nunc, ibi: ipsum autem tunc etc..
Circa primum duo facit: primo ponit propriam et principalem significationem ipsius nunc; secundo ponit secundariam significationem, ibi: aliud autem etc..
Circa primum tria dicit de nunc.
Quorum primum est, quod nunc continuat tempus praeteritum futuro, inquantum est terminus temporis, principium quidem futuri, finis autem praeteriti: licet hoc non sit sic manifestum in nunc, sicut in puncto. Nam punctum stans est; et ideo potest bis accipi, semel ut principium et semel ut finis: quod non accidit in nunc, ut supra dictum est.
Secundo ibi: dividit autem potentia etc., dicit quod tempus etiam dividitur secundum nunc, sicut et linea dividitur secundum punctum. Sed tamen nunc dividit tempus inquantum consideratur ut multa in potentia: prout scilicet accipitur seorsum ut principium huius temporis, et seorsum ut finis alterius. Et inquantum sic accipitur, accipitur ut alterum et alterum nunc: sed secundum quod accipitur ut copulans tempus et continuans, accipitur ut idem.
Et hoc manifestat per simile in lineis mathematicis, in quibus magis est manifestum.
Non enim in lineis mathematicis punctum quod signatur in medio lineae, semper intelligitur ut idem: quia secundum quod dividitur linea, intelligitur aliud punctum quod est ultimum unius lineae, et aliud secundum quod est ultimum alterius; quia lineae secundum quod sunt divisae actu, intelliguntur ut contiguae, contigua autem sunt quorum ultima sunt simul. Sed secundum quod punctum continuat partes lineae, sic est unum et idem: quia continua sunt quorum terminus est idem. Et sic est etiam de nunc respectu temporis: quia uno modo potest accipi ut divisio temporis secundum potentiam; alio modo secundum quod est terminus communis duorum temporum, uniens et continuans ea.
Tertio ibi: est autem idem etc., dicit quod nunc dividens et continuans tempus est unum et idem subiecto, sed differt ratione, ut ex dictis patet. Uno igitur modo sic dicitur nunc.
Deinde cum dicit: aliud autem, etc., ponit secundariam significationem ipsius nunc.
Et dicit quod alio modo dicitur nunc, non terminus temporis continuans praeteritum futuro, sed ipsum tempus propinquum praesenti nunc, sive sit praeteritum sive sit futurum: sicut dicimus veniet nunc, quia veniet hodie, et veniet nunc, quia venit hodie. Sed non dicimus quod bellum troianum sit factum nunc, neque quod diluvium factum sit nunc: quia licet totum tempus sit continuum, non tamen est propinquum praesenti nunc.
Deinde cum dicit: ipsum autem tunc etc., exponit quaedam quae determinantur per nunc. Et primo quid significet ipsum tunc.
Circa quod duo facit: primo ponit significationem eius; secundo movet quaestionem, ibi: si vero neque tempus etc..
Dicit ergo primo quod hoc quod dico tunc, significat tempus determinatum per aliquod prius nunc, sive propinquum sive remotum.
Possumus enim dicere quod tunc destructa est troia, et tunc factum est diluvium.
Oportet enim quod id quod dicitur factum tunc, includatur ad aliquod nunc vel instans praecedens. Oportebit enim dicere quod sit aliquod tempus determinatae quantitatis ab hoc tempore praesenti in illud nunc, quod erat in praeterito. Et sic patet quod hoc quod dico tunc, differt a secunda significatione nunc in duobus: quia tunc semper est ad praeteritum, et indifferenter se habet ad propinquum et remotum; sed nunc se habet ad propinquum, sed indifferenter ad praeteritum et futurum.
Deinde cum dicit: si vero neque tempus est etc., movet quandam dubitationem ex praemissis, et solvit eam.
Dixerat enim quod tempus quod dicitur tunc, includitur intra praeteritum nunc et praesens: unde omne tempus quod dicitur tunc oportet esse finitum: sed non est aliquod tempus, quod non possit dici tunc: ergo omne tempus erit finitum. Sed omne tempus finitum deficit: videtur ergo dicendum quod tempus deficiat. Sed si semper est motus, et tempus est numerus motus, sequitur quod tempus non deficiat. Oportebit igitur dicere, si omne tempus est finitum, quod vel semper sit aliud et aliud tempus, vel quod idem tempus multoties reiteretur. Et hoc oportet esse in tempore, sicut est in motu. Si enim unus sit semper et idem motus, oportebit unum et idem tempus esse. Si autem non est unus et idem motus, non erit unum et idem tempus.
Secundum igitur opinionem eius, motus nunquam incepit, neque deficiet, ut in octavo patebit; et ita reiteratur quidem unus et idem motus specie, sed non numero.
Non enim eadem est circulatio quae nunc est, cum illa quae fuit, numero, sed specie.
Et tamen totus motus est unus continuitate, quia una circulatio continuatur alteri, ut in octavo probabitur. Et similiter oportet esse de tempore sicut de motu.
Unde consequenter ostendit quod tempus nunquam deficiet.
Patet enim ex praemissis, quod nunc est principium et finis, sed non respectu eiusdem; sed finis respectu praeteriti, et principium respectu futuri. Unde sic se habet de nunc, sicut se habet de circulo, in quo concavum et convexum sunt idem subiecto, sed differunt ratione per respectum ad diversa. Nam convexum circuli attenditur secundum comparationem ad exteriora, concavum autem per respectum ad interiora. Et quia nihil est accipere de tempore nisi nunc, ut supra dictum est, sequitur quod tempus semper sit in principio et in fine. Et propter hoc tempus videtur esse alterum et alterum: quia nunc non est principium et finis eiusdem temporis, sed diversorum temporum; alioquin opposita inessent eidem secundum idem. Principium enim et finis habent oppositas rationes: si ergo idem esset principium et finis respectu eiusdem, opposita inessent eidem secundum idem.
Ulterius concludit ex praemissis, quod quia nunc est principium et finis temporis, tempus nunquam deficiet: quia tempus non potest accipi sine nunc, ut supra dictum est, et nunc est principium temporis: unde tempus semper est in sui principio. Quod autem est in sui principio non deficit: unde tempus non deficiet. Et eadem ratione potest probari quod tempus non incepit secundum quod nunc est finis temporis.
Sed haec ratio procedit supposito quod motus semper sit, ut ipse dicit. Hoc enim supposito, necesse est dicere quod quodlibet nunc temporis sit principium et finis. Si autem dicatur quod motus incepit aut finietur, sequetur quod aliquod nunc erit principium temporis et non finis, et aliquod erit finis et non principium, sicut et in linea accidit. Si enim esset linea infinita, quodlibet punctum signatum in ea, esset principium et finis. In linea autem finita est accipere aliquod punctum, quod est principium tantum vel finis tantum.
Sed de hoc magis inquiretur in octavo.
Deinde cum dicit: ipsum autem iam etc., ostendit quid significet hoc quod dico iam; et habet eandem significationem quam habet nunc, secundo modo acceptum.
Illud enim dicitur iam, quod est propinquum praesenti indivisibili nunc, sive sit pars futuri, sive sit pars praeteriti. Pars quidem futuri, sicut cum dico, quando ibit? iam; quia scilicet tempus in quo est hoc futurum, propinquum est. Pars autem praeteriti, sicut cum quaeritur, quando vadis? et respondetur iam ivi. Sed de iis quae sunt procul, non dicimus iam; sicut non dicimus quod troia iam sit destructa, quia hoc est multum remotum a praesenti nunc.
Autem modo prope etc., exponit quaedam alia ad tempus pertinentia.
Et dicit quod hoc quod dico modo, significat quod praeteritum est propinquum praesenti nunc: sicut si quaeratur, quando venit talis? respondetur modo, si tempus praeteritum sit proximum praesenti nunc. Sed olim dicimus, quando est remotum a praesenti nunc in praeterito. Repente autem aliquid fieri dicitur, quando tempus in quo fit, est insensibile propter parvitatem.