Deficiens autem etc..
Postquam philosophus determinavit de magnanimitate, hic determinat de vitiis oppositis. Et circa hoc tria facit: primo determinat id quod est commune utrique vitio. Secundo determinat de utroque secundum se, ibi, pusillanimus quidem enim etc.. Tertio comparat unum alteri, ibi, opponitur autem magnanimitati etc..
Dicit ergo primo, quod ille qui deficit a medio magnanimitatis, vocatur pusillanimus.
Ille autem, qui superabundat, vocatur chaymus, id est fumosus, quem nos dicimus inflatum vel praesumptuosum. Non autem dicuntur esse mali, quantum ad hoc quod non sunt malefactores.
Non enim alicui nocumentum inferunt, nec faciunt aliquid turpe. Sed tamen peccant in hoc quod recedunt a medio rationis.
Deinde cum dicit: pusillanimis quidem enim etc., determinat de utroque vitiorum secundum se.
Et primo de vitio quod est secundum defectum; secundo de vitio quod est secundum excessum, ibi, chaymi autem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit proprium actum pusillanimi. Et dicit, quod pusillanimus, cum sit dignus bonis, privat seipsum illis quibus dignus est, dum scilicet non conatur ad operandum vel consequendum ea quae sibi competerent.
Secundo ibi: et videbitur malum habere etc., ostendit causam pusillanimitatis. In qua quidem causa tria consideranda sunt per ordinem.
Quod enim aliquis se privet bonis quibus dignus est, primo quidem contingit ex hoc quod non reputat se dignum talibus bonis, cum tamen sit dignus; hoc autem secundum contingit ex hoc quod ignorat suam conditionem.
Cum enim proprium bonum sit cuilibet appetibile, si seipsum cognosceret pusillanimus, appeteret ea quibus est dignus, cum sint quaedam bona et de se appetibilia. Huiusmodi autem ignorantia non contingit ex insipientia, quia insipientes non sunt digni magnis; sed magis contingit ex quadam pigritia, per quam contingit, quod nolunt magnis se ingerere secundum suam dignitatem. Et hoc est tertium ex quo alia duo oriuntur.
Tertio ibi: talis autem opinio etc., ponit effectum pusillanimitatis. Et dicit quod talis opinio per quam alicui videtur, quod homo non sit dignus bonis quibus est dignus, videtur homines facere deteriores. Singuli enim homines appetunt illa, quae conveniunt eis secundum propriam dignitatem. Et ideo, quando nesciunt suam dignitatem, dupliciter detrimentum patiuntur suae bonitatis. Primo quidem, quia recedunt ab ipsis operationibus virtutum, et adinventionibus speculabilium veritatum, quasi indigni et insufficientes ad talia existentes: ex hoc autem, quod magna bona praetermittunt, efficiuntur peiores, quia magnorum bonorum exercitatio facit homines meliores. Secundo, quia per praedictam opinionem recedunt aliqui ab exterioribus bonis quibus sunt digni, quae instrumentaliter ad operationes virtutum deserviunt.
Deinde cum dicit: Caymi autem etc., determinat de vitio quod est per excessum.
Et circa hoc duo facit. Primo enim proponit causam huius vitii. Et dicit quod chaymi, id est praesumptuosi, et sunt insipientes et ignorant suam conditionem; non quidem propter pigritiam, sicut pusillanimes, sed propter insipientiam. Et hoc apparet manifeste, quia ipsi conantur ad agendum vel consequendum aliqua honorabilia, ad quae eorum dignitas non se extendit; unde, quando in eorum operatione vel consecutione deficiunt, manifeste redarguendi apparent.
Secundo ibi: et veste ornantur etc., ponit actum huius vitii qui consistit in quadam exteriori magnificatione, in quantum scilicet magnificant seipsos. Primo quidem quibusdam exterioribus signis, dum scilicet ornatis utuntur vestibus, et etiam figura ornantur pompose incedentes, et alia huiusmodi faciunt ad manifestandum excellentiam suam in exterioribus bonis fortunae. Secundo, quia huiusmodi etiam verbis manifestant quasi per haec volentes assequi honorem.
Deinde cum dicit: opponitur autem etc., comparat praedicta vitia adinvicem. Et dicit quod pusillanimitas magis opponitur magnanimitati, quam chaymotes, id est praesumptio.
Et huius assignat duas rationes.
Quarum prima est, quia in secundo habitum est, vitium quod magis accidit propter maiorem inclinationem naturae humanae in ipsum magis opponitur virtuti quae ad hoc praecipue ordinatur ut reprimantur humanae inclinationes ad malum. Manifestum est autem, quod pluries accidit aliquos esse pusillanimes, qui scilicet omittunt facere bona quae possent, quam quod se extendant ad faciendum bona quae non possunt. Unde pusillanimitas magis opponitur virtuti. Alia ratio est, quia pusillanimitas deterior est, utpote faciens homines deteriores, ut supra habitum est.
Quod autem est peius, magis virtuti opponitur.
Et sic patet pusillanimitatem magis opponi virtuti.
Ultimo autem concludit epilogando, quod magnanimitas est circa magnum honorem, ut dictum est.