Letters LVI. Translation absent
Letter LVII. Translation absent
Letter CVI. Translation absent
Letter CVII. Translation absent
Letter CVIII. Translation absent
Translation absent
DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER, SEU EPISTOLA CXL.
Augustinus Honorato, respondens ad illius quinque quaestiones: praeter quas, sextam sibi ipse proponit, de gratia Novi Testamenti, adversus Pelagianos tractandam; et psalmum vicesimum primum ad eam rem totum interpretatur.
1. Quinque mihi proposuisti pertractandas quaestiones atque solvendas, dilectissime mi frater Honorate , hinc inde raptas, sicut te vel legentem movere, vel cogitanti tibi in mentem venire potuerunt, et in conspectum meum fusas quodam modo. Quarum solutionem si velim disserendo ordinare, non ut carptim, sicut propositae sunt, de singulis disseram, sed uno quodam tenore sermonis eas inter se connectam atque contexam, difficile opus videtur; et tamen puto facilius eas solvi, si hoc fecero. Invicem quippe adjuvabunt, si altera pendebit ex altera, donec omnes veniant in seriem disputationis, non singillatim separatis locis, quasi unaquaeque in sua privata intentione habitet, sed unum aliquid intuentes, et unum collaborantes sociali ratione, et individua veritate.
CAP. PRIMUM.
2. Voluisti ergo et scripto commonuisti exponi atque aperiri tibi, quid sibi velit vox illa Domini, Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti? et quid sit quod Apostolus ait, Ut in charitate radicati et fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, altitudo et profundum0539 (Ephes. III, 17): et quae sint virgines quinque stultae, quaeve sapientes (Matth. XXV, 2): et quae sint tenebrae exteriores (Matth. XXII, 15): et quomodo intelligendum sit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Hae sunt certe quinque tam breviter a me commemoratae, quam abs te propositae quaestiones. Proinde si placet, addamus et sextam, et illud potissimum requiramus, quae sit gratia Novi Testamenti. Hanc omnes illae intueantur, et in hanc, ut opportune quaeque potuerit, opus suum conferat nobis; non eo scilicet ordine, quo eas ut tu proposuisti, et ego recolui, sed unaquaeque cum fuerit necessaria, velut vocata respondeat, et officium sui operis impleat. Ergo ita nascatur exordium.
CAPUT II.
3. Est quaedam vita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem, voluptatemque consectans. Hujus vitae felicitas temporalis est: ab hac vita incipere necessitatis est, in ea persistere voluntatis. In hac quippe ex utero matris infans funditur, hujus offensiones quantum potest refugit, hujus appetit voluptates; nihil amplius valet. Sed posteaquam venerit in aetatem qua in eo rationis usus evigilet, poterit adjuta divinitus voluntate eligere alteram vitam, cujus in mente gaudium est, cujus interna atque aeterna felicitas. Inest quippe homini anima rationalis, sed interest ejusdem rationis usu quonam potius voluntatem convertat; utrum ad bona exterioris et inferioris, an ad bona interioris superiorisque naturae; id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur divinitate atque aeternitate. In quadam quippe medietate posita est, infra se habens corporalem creaturam, supra se autem sui et corporis Creatorem.
4. Potest igitur anima rationalis etiam temporali et corporali felicitate bene uti, si non se dederit creaturae, Creatore neglecto, sed eam potius felicitatem fecerit servire Creatori, qui et ipsam suae bonitatis abundantissima largitate donavit. Sicut enim bona sunt omnia quae creavit Deus, ab ipsa rationali creatura usque ad infimum corpus: ita bene agit in his anima rationalis, si ordinem servet, et distinguendo, eligendo, pendendo subdat minora majoribus, corporalia spiritualibus, inferiora superioribus, temporalia sempiternis; ne superiorum neglectu et appetitu inferiorum (quoniam hinc fit ipsa deterior) et se et corpus suum mittat in pejus, sed potius ordinata charitate se et corpus suum convertat in melius. Cum enim sint omnes substantiae naturaliter bonae, ordo in eis laudatus honoratur, perversitas culpata damnatur. Nec efficit anima perverse utens creaturis, ut ordinationem effugiat Creatoris; quoniam si illa male utitur bonis, ille bene utitur etiam malis: ac per hoc illa perverse bonis utendo fit mala, ille ordinate etiam malis utendo permanet bonus. Qui enim injuste se ordinat in peccatis, juste ordinatur in poenis.
5. Volens itaque Deus ostendere etiam terrenam temporalemque felicitatem suum donum esse, nec 0540 aliunde nisi ab ipso sperari oportere, prioribus saeculi temporibus dispensandum judicavit Testamentum Vetus, quod pertineret ad hominem veterem, a quo ista vita necesse est incipiat. Sed illae felicitates patrum, Dei beneficio concessae praedicantur, quamvis ad istam vitam transitoriam pertinentes. Illa quippe terrena munera in manifesto promittebantur et tribuebantur; in occulto autem illis omnibus rebus Novum Testamentum figurate praenuntiabatur, et capiebatur intelligentia paucorum, quos eadem gratia prophetico munere dignos fecerat. Dispensabant ergo illi sancti pro congruentia temporis Testamentum Vetus, pertinebant vero ad Testamentum Novum. Nam et quando temporalem felicitatem agebant, aeternam veram et praeferendam intelligebant; et istam ministrabant in mysterio, ut illam consequerentur in praemio. Et si quando patiebantur adversa, ad hoc patiebantur, ut evidentissimo divino adjutorio liberati, glorificarent Deum, omnium bonorum largitorem, non solum sempiternorum quae pie sperabant, verum etiam temporalium quae prophetice gubernabant.
CAPUT III.
6. Cum autem venit plenitudo temporis, ut gratia quae occultabatur in Veteri Testamento, jam revelaretur in Novo, misit Deus Filium suum, factum ex muliere (Gal. IV, 4); quo nomine, proprietate hebraicae linguae, omnis femina nuncupatur, sive viro intacta, sive jam mixta. Quem autem Filium miserit, fierique ex muliere voluerit, quantus ille Deus sit qui hanc humilitatem pro salute fidelium suscipere dignatus fuerit, ut agnoscas, nunc attende Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat, et vita erat lux hominum, et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 1-5). Hic ergo Deus, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, Filius Dei est, incommutabiliter manens, ubique praesens, nullo clausus loco, nec partiliter per cuncta diffusus, tanquam minorem partem habeat in minori loco, et in majori majorem, sed ubique totus, atque ita non absens etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant, sicut nec ista lux videtur oculis praesentata caecorum. Lucet ergo et in tenebris talibus, quales Apostolus significat ubi dicit, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8): sed eam tales tenebrae non comprehenderunt.
7. Suscepit itaque hominem quem videre homines poterant, ut sanati per fidem, postea viderent quod tunc videre non poterant. Sed ne homo Christus eo ipso quo visibiliter apparebat, non crederetur et Deus, tantumque illi tribueretur quantum homini excellentissimae gratiae atque sapientiae, ideo fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine (Joan. I, 6-8). Tantus enim homo debuit perhibere testimonium de illo qui non tantum homo, verum etiam Deus erat, ut de illo diceretur 0541 quod in natis mulierum nemo exsurgeret major Joanne Baptista (Matth. XI, 11): sic enim ille cui majori Joannes testimonium perhibebat, intelligeretur noc esse major, quo non tantum homo, sed etiam Deus erat. Lumen ergo et Joannes, sed tale lumen quali testimonium perhibet ipse Dominus, dicens. Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35); quod et discipulis suis dixit, Vos estis lumen mundi: atque ut ostenderet quale lumen, secutus adjunxit. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 14-16). Istae similitudines datae sunt, ut quantum possumus intelligamus, vel si hoc nondum possumus, sine ulla dubitatione credamus animam rationalem non esse naturam Dei; illa quippe incommutabilis est: sed tamen eam posse participando illuminari; lucernae quippe accendi indigent, et exstingui possunt. Ideo quod dicitur de Joanne, Non erat ille lumen, ad illud respicit lumen quod non participando illuminatur, sed ejus participatione illuminantur quae ab illo illuminantur.
8. Denique sequitur, Erat lumen verum (Joan. I, 9): et tanquam quaereremus quomodo discerneretur lumen verum a lumine illuminato, id est Christus a Joanne, Erat, inquit, lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Si omnem hominem, ergo et Joannem. Atque ut magis ostendat hujus divinitatem longe praestantiore distantia, In hoc mundo, inquit, erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Non mundus, qui per eum factus est, eum non cognovit: neque enim habet vim cognoscendi eum, nisi rationalis creatura; quamvis etiam mundus iste visibilis per eum factus sit, hoc est coelum et terra: sed mundum non cognoscentem increpando, significavit infideles constitutos in mundo.
9. Deinde adjungit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt: sive quia et ipsi infideles, in quantum homines sunt, ejus sunt per quem creati sunt: sive suos proprie Judaeos intelligi voluit, ex quibus naturam carnis assumpsit; nec tamen omnes eum non receperunt. Sequitur enim et dicit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 9-13). Haec est gratia Novi Testamenti, quod in Vetere latuit, nec tamen figuris obumbrantibus prophetari pronuntiarique cessavit, ut intelligat anima Deum suum, et gratia ejus renascatur illi. Haec quippe nativitas spiritualis est, ideo non ex sanguinibus, non ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo.
CAPUT IV.
10. Haec etiam adoptio vocatur. Eramus enim aliquid antequam essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus quod non eramus; sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur nondum erat filius ejus a quo adoptatur, jam tamen erat qui adoptaretur. Et ab hac generatione gratiae discernitur ille Filius, qui cum esset Filius Dei, venit ut fieret filius 0542 hominis, donaretque nobis qui eramus filii hominum, filios Dei fieri. Factus est quippe ille quod non erat, sed tamen aliquid aliud erat; et hoc ipsum aliquid Verbum Dei erat, per quod facta sunt omnia, et lu en verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et Deus apud Deum. Nos quoque per ejus gratiam facti sumus quod non eramus, id est filii Dei: sed tamen aliquid eramus, et hoc ipsum aliquid multo inferius, hoc est filii hominum. Descendit ergo ille ut nos ascenderemus, et manens in natura sua factus est particeps naturae nostrae, ut nos manentes in natura nostra efficeremur participes naturae ipsius. Non tamen sic: nam illum naturae nostrae participatio non fecit deteriorem; nos autem facit naturae illius participatio meliores.
11. Misit itaque Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Gal. IV, 4). Nam Legis sacramenta percepit, ut eos qui sub lege erant, redimeret, id est quos Lex reos tenebat occidente littera, dum praeceptum non impleretur, antequam vivificaret spiritus; quia charitas Dei quae praeceptum implet, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Proinde cum dixisset, Ut eos qui sub Lege erant redimeret, continuo subjunxit, Ut adoptionem filiorum reciperemus (Ibid. 5); ut videlicet hujus gratiam beneficii discerneret ab illa Filii natura, qui missus est Filius, non per adoptionem factus, sed semper genitus Filius, ut participata natura filiorum hominum, ad participandam etiam suam naturam adoptaret filios hominum. Quapropter etiam cum dixisset, Dedit eis potestatem filios Dei fieri, modumque adjunxisset, ne carnalis intelligeretur nativitas, quod scilicet eis id praestiterit, qui credunt in nomine ejus, et per gratiam renascuntur spiritualem, non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo; mox commendavit quasi hujus vicissitudinis sacramentum. Tanquam enim mirati tantum bonum non auderemus optare, statim subjunxit, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14) (quod unum est ex quinque illis, quae tibi exponi voluisti); tanquam diceret: O homines! nolite desperare vos fieri posse filios Dei; quia et ipse Filius Dei, hoc est, Verbum Dei, caro factum est, et habitavit in nobis. Reddite vicem; efficimini spiritus, et habitate in illo qui caro factus est, et habitavit in vobis. Neque enim jam desperandum est participatione Verbi fieri posse homines filios Dei, quando Filius Dei participatione carnis factus est filius hominis.
12. Nos itaque mutabiles in melius commutati, participes efficimur Verbi: Verbum autem incommutabile nihil in deterius commutatum, particeps carnis effectum est rationali anima mediante. Neque enim homo Christus, ut Apollinaristae haeretici putaverunt, aut non habuit animam, aut non habuit rationalem; sed more suo Scriptura, ut Christi humilitatem magis ostenderet, ne carnis nomen quasi indignum aliquid refugisse videretur, carnem pro homine posuit: neque enim 0543 quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei (Isai. LII, 10), animae ibi non sunt intelligendae. Nihil proinde aliud dictum est, Verbum caro factum est, quam si diceretur, Filius Dei filius hominis factus est. Qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; neque enim usurpationis erat, ut rapina diceretur, sed naturae inerat, ut esset aequalis: semetipsum tamen exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi suscipiens; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6-8). Vides quemadmodum eumdem hominem, quem Deum , commendat, ut persona una sit ; ne, non Trinitas, sed quaternitas inducatur. Sicut enim non augetur numerus personarum, cum accedit caro animae, ut sit unus homo; sic non augetur numerus personarum, cum accedit homo Verbo, ut sit unus Christus. Legitur itaque, Verbum caro factum est, ut intelligamus hujus personae singularitatem, non ut suspicemur in carnem mutatam divinitatem.
CAPUT V.
13. Itaque Christus homo, ut per eum revelaretur Novi gratia Testamenti, quae non ad temporalem, sed ad aeternam vitam pertinet, non utique terrena felicitate commendandus fuit. Inde subjectio, inde passio, inde flagella, sputa, contumeliae, crux, vulnera, et tanquam superato subjectoque mors ipsa, ut fideles ejus discerent quale pietatis praemium ab illo cujus filii facti essent, petere atque sperare deberent; ne ad hoc pro magno serviretur Deo, ut terrenam felicitatem adipisci quaererent qui servirent ipsi, abjicientes et conculcantes fidem suam, aestimando eam mercede vilissima: unde beneficentissima providentia omnipotens Deus terrenam felicitatem concessit et impiis, ne pro magno quaereretur a bonis. Hinc ille psalmus septuagesimus et secundus inducit hominem poenitentem, quod aliquando corde non recto, Deo pro hac mercede servierit, qua cum pollere atque excellere impios videret, turbatus coeperat cogitare quod Deus humana non curet. Et cum ab ista cogitatione eum sanctorum ad Deum pertinentium revocaret auctoritas, suscepit atque intendit agnoscere tam grande secretum, quod ei laboranti non patefactum est, donec intraret sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima ; hoc est, donec accepto Spiritu sancto disceret desiderare potiora, et prospiceret quae poena futura sit impiis, etiam qui fenea quadam felicitate temporaliter floruissent. Hunc psalmum septuagesimum secundum, nocte qua illucescebat solemnitas beatissimi Cypriani per ministerium nostrum expositum, lege et diligenter adverte.
14. Proinde homo Christus idemque Deus Christus, cujus misericordissima humanitate, atque in cujus forma servili discere deberemus quid in hac vita contemnendum, et quid in alia sperandum esset, in ipsa passione, in qua sibi ejus inimici magni victoresque 0544 videbantur, suscepit vocem infirmitatis nostrae, qua simul crucifigebatur vetus homo noster, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6), et dixit: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquisti (Psal. XXI 2)? Et hoc unum de quinque propositis tuis. Sic incipit psalmus vicesimus primus, qui de passione ipsius, et revelatione gratiae quam fidelibus faciendis liberandisque attulit, in prophetia tanto ante cantatus est.
CAPUT VI.
15. Proinde eumdem psalmum, cujus prophetiam Dominus ad se pertinere demonstrans, ejus primum versum exclamavit, cum penderet in ligno, commemorando exponendoque percurram, ut ex hoc intelligas quemadmodum gratia Testamenti Novi nec eo tempore tacebatur, quando in Vetere velabatur. Dicitur enim ex persona Christi, quod ad formam servi attinet, in qua portabatur nostra infirmitas. Dixit enim et de illo Isaias: Ille infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est (Isai. LIII, 4). Ex hujus igitur infirmitatis voce, de qua Paulus in eo quod petebat non exauditus, et ideo quodam modo derelictus, audit tamen a Domino, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9): ex voce ergo hujus infirmitatis nostrae, quam in se transfiguravit caput nostrum, dicitur in hoc psalmo, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? In eo quippe derelinquitur deprecans, in quo non exauditur. Hanc in se vocem transfiguravit Jesus, vocem scilicet corporis sui, hoc est Ecclesiae suae a vetere homine in novum reformandae; vocem scilicet infirmitatis suae humanae, cui deneganda fuerant bona Veteris Testamenti, ut bona Novi Testamenti optare atque sperare jam disceret.
16. In illis autem Veteris Testamenti bonis, ad veterem hominem pertinentibus, praecipue concupiscitur vitae hujus productio temporalis, ut aliquanto diutius teneatur, quia semper non potest. Ideo diem mortis omnes quidem affuturum sciunt, et eum tamen omnes aut pene omnes differre conantur, etiam qui post mortem se beatius credunt esse victuros: tantam habet vim carnis et animae dulce consortium. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29): et propterea non vult anima vel ad tempus ab ejus etiam infirmitate discedere, quamvis eam se in fine sine infirmitate in aeternum recepturam esse confidat. Proinde mente serviens legi Dei, carne autem trahens desideria peccati (Rom. VII, 25), quibus obedire vetat Apostolus, mentis quidem ratione concupiscit homo pius dissolvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23); sed id sensu carnis recusat et refugit, et si fieri possit, non vult exspoliari, sed supervestini, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4), id est, ut ab infirmitate ad immortalitatem etiam ipsum corpus sine morte media transferatur.
17. Sed haec verba, quibus humanus dies et vitae hujus prolixitas concupiscitur, verba sunt delictorum, 0545 et longe sunt ab ea salute cujus nondum rem, sed jam spem gerimus; de qua scriptum est, Quia spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur non est spes (Rom. VIII, 24). Ideoque et in isto psalmo cum dixisset, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti? continuo subjungit, Longe a salute mea verba delictorum meorum; id est, haec verba delictorum meorum sunt, et longe ab illa salute mea sunt, quam mihi non Veteris, sed Novi Testamenti gratia pollicetur. Quanquam etiam sic distingui potest, Deus meus, Deus meus, respice in me; quare me dereliquisti longe a salute mea? tanquam diceret, Relinquendo me, hoc est, non me exaudiendo, longe factus es a salute mea, praesenti scilicet salute hujus vitae: ut alius sensus sit, verba delictorum meorum, id est, ista quae dixi, verba sunt delictorum meorum, quia verba sunt carnalium desideriorum.
18. Haec ex persona sui corporis Christus dicit, quod est Ecclesia. Haec ex persona dicit infirmitatis carnis peccati, quam transfiguravit in eam quam sumpsit ex Virgine, similitudinem carnis peccati. Haec Sponsus ex persona sponsae loquitur, quia univit eam sibi quodam modo. Et apud Isaiam, ubi dicit, Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento (Isai. LXI, 10): alligavit mihi, et ornavit me, tanquam unius vox est, et tamen sponsum et sponsam Christum intelligimus et Ecclesiam. Sed, erunt duo in carne una; sacramentum magnum, dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia (Eph. V, 31, 32): igitur non jam duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Si ergo caro una, profecto competenter etiam vox una. Quid hic quaeris, humana infirmitas, vocem Verbi per quod facta sunt omnia? Audi potius vocem carnis quae facta est inter omnia; quoniam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Audi potius medicinae vocem, qua sanaris ut videas Deum, quem tibi videndum distulit; hominem autem videndum attulit, occidendum obtulit, imitandum contulit, credendum transtulit, ut ista fide ad videndum Deum mentis oculus sanaretur. Quid ergo dedignamur audire vocem corporis ex ore capitis? Ecclesia in illo patiebatur, quando pro Ecclesia patiebatur: sicut etiam in Ecclesia patiebatur ipse, quando pro illo Ecclesia patiebatur. Nam sicut audivimus Ecclesiae vocem in Christo patientis, Deus, Deus meus, respice, etc., sic etiam audivimus Christi vocem in Ecclesia patientis, Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4).
CAPUT VII.
19. Cum itaque non exaudimur ad temporalia bona retinenda vel adipiscenda, quando pro his deprecamur Deum, in eo quod nos non exaudit, derelinquit nos: sed ad potiora, quae vult ut intelligamus, et praeferamus, et concupiscamus, non nos derelinquit. Unde sequitur Psalmus, et dicit, Clamavi ad te per diem, nec exaudies (Psal. XXI, 3); et nocte: etiam hic subauditur, nec exaudies. Sed vide quid adjungit: et non ad insipientiam mihi. Hoc ergo dicit: Non me quidem exaudies clamantem per diem, id est in rebus prosperis, ut eas non amittam; et nocte, id est in rebus adversis, ut prospera quae amissa sunt, redeant: 0546 verum hoc mihi non ad insipientiam facies; sed potius ut sapiam quid jam per Novi Testamenti gratiam a te exspectare, quid desiderare, quid poscere debeam. Clamo quippe ego ut mihi bona temporalia non auferantur: Tu autem in sancto habitas, laus Israel (Ibid. 4). Nolo ut derelinquas concupiscentiam meam, qua carnalem felicitatem requiro. Verum haec est in sordibus vetustatis, tu autem quaeris munditiam novitatis; non exaudiendo istam cupiditatem relinquis, quia charitatem in qua habites, requiris: charitas autem Dei diffunditur in cordibus nostris, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo in sancto habitas, laus Israel; laus videntium te, quia non in se laudantur, sed in te. Quid enim habent quod non acceperunt (I Cor. IV, 7)? ut qui gloriatur, in Domino glorietur (Id. I, 31).
20. Haec est gratia Novi Testamenti: nam in Veteri Testamento, quando commendabas nonnisi a te peti sperarique debere etiam ipsam terrenam temporalemque felicitatem, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, eteruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi (Psal. XXI, 5, 6). Illos quippe patres inter inimicos suos viventes, et divitiis implesti, et ab hostibus eruisti, gloriosasque victorias reportare fecisti, et de diversis eos mortibus liberasti. Pro alio subjecisti, ne feriretur, arietem (Gen. XXII, 13). Alium de putredine sanum, et ei dupla quae amiserat reddidisti (Job. XLII, 10). Alium inter leones esurientes illaesum integrumque servasti (Dan. XIV, 30-40). Aliorum inter flammas deambulantium grata voce laudatus es (Id. III, 23-90). Tale aliquid in Christo exspectabant fieri Judaei, unde probarent si vere Filius Dei esset. Ex eorum persona et in libro Sapientiae dicitur: Morte turpissima condemnemus illum: erit enim respectus in sermonibus ipsius. Si enim verusDei Filius est, suscipiet eum et liberabit eum de manibus contrariorum. Haec, inquit, cogitaverunt et erraverunt: excaecavit enim eos malitia eorum (Sap. II, 18 21). Attendentes quippe tempus Veteris Testamenti, et illam patrum etiam temporalem felicitatem, in qua illis exhibenda demonstravit Deus etiam talia dona sua esse, non viderunt jam esse tempus quo revelaretur in Christo bona aeterna proprie Deum praestare justis, qui bona temporalia praestat et impiis.
CAPUT VIII.
21. Denique cum dixisset, In te speraverunt patres nostri; speraverunt, et eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi; vide quid adjunxerit: Ego autem sum vermis et non homo. Quod videtur quidem ad commendandam humilitatem simpliciter dictum, ut se in oculis persequentium, abjectissimum quiddam et contemptissimum demonstraret: sed non est contemnenda altitudo secreti profunditasque mysterii, praesertim in eis verbis, quae tanto Salvatori in praedicatione prophetiae coaptantur. Dictus est hinc sensus elegantissimus a prioribus , ideo se hoc nomine 0547 Christum praenuntiari voluisse, quia vermis de carne sine concubitu nascitur, sicut ille natus est de virgine. Sed in libro suo Job, cum de creaturis coelestibus loqueretur quod in Dei conspectu etiam vix ipsae mundae sint, Quanto magis, inquit, homo putredo et filius hominis vermis (Job. XXV, 5, 6)! Putredinem pro mortalitate posuit, quae jam velut conceptam gerit moriendi necessitatem, in quam peccando contrusus est homo; et filium hominis vermem natum de putredine quasi putrem, hoc est de mortalitate mortalem. Ac per hoc in his verbis Psalmi, alium sensum nos quaerere admonuit, illo quidem salvo neque reprobato: ut non solum scrutemur quod ait, Ego autem sum vermis, sed etiam illud quod addidit, et non homo; secundum illud quod de libro Job commemoravi, tanquam diceret, Ego autem sum filius hominis, et non homo: non quod homo non sit Christus, de quo dicit Apostolus, Unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5); omnis enim filius hominis, homo est; sed ad quemdam respicit sensus iste, qui sic homo fuerit, ut non esset filius hominis, id est Adam. Forte ergo sic est dictum, Ego autem sum vermis, et non homo, id est, ego autem sum filius hominis, et non homo: tanquam diceretur, Ego autem sum Christus, in quo omnes vivificantur; non Adam, in quo omnes moriuntur (I Cor. XV, 22).
22. Ac per hoc, homines, discite per gratiam Novi Testamenti jam vitam concupiscere sempiternam. Quid pro magno ita vos vultis a Domino de morte liberari, sicut liberati sunt patres vestri, quando commendabat Deus etiam terrenae felicitatis praeter se non esse alium largitorem? Illa felicitas ad veterem hominem pertinet, quae vetustas ab Adam coepit: Ego autem sum vermis, et non homo; Christus, non Adam. A veteri veteres fuistis, a novo novi estote: ab Adam homines, a Christo filii hominum. Non enim sine causa familiarissime Dominus in Evangelio se filium hominis (Matth. XVII, 9, 12) dicit magis quam hominem: nec sine causa in alio psalmo, Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Abs te quippe etiam ista salus hominibus jumentisque communis. Sed habent aliam homines novi propriam quamdam et a jumentorum consortio separatam, quae ad Novum pertinet Testamentum : habent omnino; nam de illa ibidem sequitur et dicit, Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 7-10); posterius dixit, Filii autem hominum, tanquam distinguens ab hominibus filios hominum. In illa quippe felicitate ejus salutis quae communis est hominibus et jumentis, eo nomine illos appellare voluit, quo demonstrarentur ad illum primum hominem pertinere, quo vetustas coepit et mors, qui sic fuit homo, ut non esset filius hominis. Istis autem posterioribus, qui sperant aliam felicitatem, et fontis vitae ineffabilem voluptatem, et sempiterni 0548 luminis lumen, hoc nomen imposuit, quo se familiarius appellari voluit Dominus eorum in quos talis gratia revelata est, eo que filios hominum potius quam homines appellavit.
23. Non autem existimes quasi locutionis regulam figi perpetua lege servandam, ut ubicumque legeris homines, aut filios hominum, secundum hanc distinctionem semper intelligas: sed ut se habuerit circumstantia lectionis, unde sensus, si patet, hauritur; si latet, eruitur. Sicut in hoc loco psalmi hujus, quem non moveat distinctionis intentio? cum ille qui dixerat, In te speraverunt patres nostri, et eruisti eos. Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt; in te speraverunt, et non sunt confusi, subjungit, Ego autem: non enim ait sic, Et ego; sed, Ego autem. Quid ergo iste qui se ita distinguit? Ego autem sum vermis, inquit, et non homo; tanquam illis quos exaudisti, et eruisti, eam commendares felicitatem quae ad Vetus pertinens Testamentum, homini veteri tribuenda esset, qui coepit ab Adam, Ego autem sum vermis; hoc est filius hominis, non homo, sicut ille homo qui non fuit filius hominis.
CAPUT IX.
24. Ac per hoc et quod sequitur, Opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me, et locuti sunt labiis, et moverunt caput. Speravit in Deum, eruat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum. Hoc in labiis, non in corde dixerunt, insultando quod non fieret, non credendo quod futurum esset. Factum est autem et hoc, sed sicut fieri oportebat in filio hominis, in quo spes aeternae vitae fuerat revelanda ad Novum pertinens Testamentum, non sicut illi exspectabant; et quia fieri non videbant, tanquam superato insultabant, pertinentes ad Testamentum Vetus et hominem in quo omnes moriuntur, non ad filium hominis in quo omnes vivificabuntur. Mortem quippe intulit homo sibi filioque hominis: vitam vero attulit homini moriens et resurgens Filius hominis, opprobrium hominum et abjectio plebis usque ad mortem. Hoc enim voluit pati in conspectu inimicorum, quo eum tanquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur Novi Testamenti, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea vero erit in specie. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7): et ideo nunc in spe, tunc in re.
25. Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis ejus disceremus quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis: alienis dico, non natura, sed vitio, quod semper est contra naturam. Mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum; quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis: sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur. Ut igitur 0549 exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem pro aeterna felicitatem contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saevientes, et quasi victo et oppresso superbe illudentes. Quod autem carnem suam resuscitavit, et discipulorum conspectibus et contactibus reddidit, eisque videntibus ascendit in coelum, ipsos aedificavit, et quid exspectare, quid praedicare deberent, evidentissima veritate demonstravit. Illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et exstincto gloriantes, in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna salvus fieri vellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet, quod ii qui viderunt, signis contestantibus praedicaverunt, et pro ea praedicatione similia perpeti non dubitaverunt.
CAPUT X.
26. Quapropter etiam Jacobus unus ex Apostolis ejus, in Epistola sua, cum hortaretur fideles qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista vita tenebantur, dispensationem Veteris Testamenti Novique distinguens, Sustinentiam, inquit, Job audistis, et finem Domini vidistis (Jacobi V, 11): ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse legimus Job (XLII, 10). Nam et ab illo vulnere atque putredine salvus factus est, et ei cuncta quae amiserat, duplicia sunt restituta: ubi etiam commendata est resurrectionis fides. Nam filii non dupli, sed totidem redditi, etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt; ut sic ipsi quoque illis prioribus juncti, a restitutione dupli non invenirentur alieni. Ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait, Sustinentiam et finem Job audistis; sed ait, Sustinentiam Job audistis, et finem Domini vidistis: tanquam diceret, Mala temporalia sicut Job sustinete; sed pro hac sustinentia non temporalia bona sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in Domino praecesserunt. Job ergo de illis patribus erat, qui exclamaverunt, et salvi facti sunt. Cum enim dicit, Ego autem, satis insinuat qua salute illos salvos esse factos velit intelligi; in qua ipse utique derelictus est: non quod illi a salute aeterna fuerint alieni; sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat revelandum. In Veteri quippe Testamento velamen est quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit: quo crucifixo velamen etiam templi scissum est (Matth. XXVII, 51), ut significaretur quod Apostolus de velamine Veteris Testamenti dixit, quoniam in Christo evacuatur (II Cor. III, 14).
27. Nam et in illis patribus quamvis rarissima, tamen fuerunt, et usque ad mortem exempla patientiae, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae (Luc. XI, 51); quorum sanguinem dicit Dominus Jesus et ab eis exigendum qui in patrum suorum, a quibus illi occisi sunt, iniquitate persisterent: et in Novo Testamento nec defuit, nec deest bonorum fidelium multitudo, qui etiam ista temporali felicitate praepolleant, et in ea largitoris Dei bonitatem misericordiamque experiantur, tenentes tamen quod dispensator Novi Testamenti divitibus hujus saeculi Apostolus praecepit, 0550non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19): qualis in Christi non tantum spiritu, verum etiam carne manifestata est, cum resurrexit a mortuis, non qualem Judaei in illo peremerunt, quando eum de manibus eorum Deus non eruit, eumque dereliquisse visus est exclamantem, Deus meus, Deus meus; utquid me dereliquisti? ut eo modo in se transfiguraret martyres suos, qui etsi mori nollent, quod etiam Petro dixit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; significans qua morte clarificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18), et ob hoc a Deo suo derelicti viderentur ad tempus, cum eis praestare nollet quod vellent, illam vocem cordis emitterent, iilumque adhiberent pietatis affectum, quem passione impendente ore proprio Dominus expressit, eos in se identidem transfigurans, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39).
CAPUT XI.
28. In quo enim primitus, nisi in ipso capite nostro apparere debuit, propter quam vitam christiani sumus? Propterea non ait, Deus meus, Deus meus, dereliquisti me; sed causam commonuit requirendam, cum addidit, utquid dereliquisti me? id est, quare, propter quid, quam ob causam? Profecto enim erat aliqua causa, eaque non parva, ut Noe liberaret de diluvio, Loth de coelesti incendio, Isaac de imminenti gladio, Joseph de calumnia mulieris et custodia carceris, Moysen ab Aegyptiis, Raab ab excidio civitatis, Susannam a testibus falsis, Danielem a leonibus, tres viros ab ignibus, aliosque patres qui exclamaverunt, et salvi facti sunt; et Christum de manibus Judaeorum non liberaret, eumque in potestate saevientium usque ad mortis exitum derelinqueret Utquid hoc? propter quid hoc, nisi propter illud quod paulo post in eodem psalmo dicit, non ad insipientiam mihi; hoc est, corpori meo, Ecclesiae meae, minimis meis? Nam et in Evangelio, Quando uni ex minimis meis fecistis, inquit, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Sic itaque dictum est, et non ad insipientiam mihi, quomodo dictum est, mihi fecistis, et sic dictum est, quare me dereliquisti, quomodo dictum est, Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, et me spernit (Luc. X, 16). Non ergo ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus: non propter istam vitam, in qua nos Deus aliquando usque ad mortem persequentium manibus derelinquit, sed propter illam sempiternam nos debere esse christianos; quia hoc in illo praecessisse intuemur, ex cujus nomine sic vocamur.
29. Ecce ita factum est: tamen tam multi non ob aliud volunt esse christiani, nisi ut hujus vitae felicitate perfruantur; ideoque illa deficiente deficiunt. Quid, si non in ipso nostro capite tam insigne constitueretur exemplum, quo disceremus pro coelestibus terrena rontemnere, non respicientes quae videntur, sed quae non videntur? quae enim videntur, temporalia 0551 sunt; quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Quos in se vocibus illis transfigurare dignatus est. Nam quantum ad ipsum attinet, quomodo vellet liberari ab illa hora, qui propterea venerat in illam horam (Joan. XII, 27.)? aut quomodo sic loquebatur, quasi quod nollet ei accideret, cum potestatem habuerit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam, nec eam quisquam tolleret ab illo, sed eam ipse poneret et resumeret, sicut in Evangelio dicit (Id. X, 18)? Sed procul dubio nos in illis vocibus eramus, et caput pro suo corpore loquebatur, non disjuncta significatione vocis, ubi connexio non disjungitur unitatis.
CAPUT XII.
30. Denique in Psalmo sequitur, et orans adverte quid dicat: Quoniam, inquit, extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae. In te jactatus sum ex utero; de ventre matris meae Deus meus es tu: (Psal. XXI, 10, 11) tanquam diceret, De alia re, et ab alia aliam rem me trajecisti, ut tu sis mihi bonum pro terrenis bonis mortalitatis hujus, quam in matris ventre sortitus sum, cujus ubera suxi. Haec enim vetustas est, de qua me tu extraxisti; et illa carnalis nativitatis bona sunt, a quibus tu spes mea es: inde enim ad te conversus sum. Et ex utero, id est, qui ex his in utero inchoavi, in te jactatus sum; ad te scilicet transiens, totum me tibi committens. Ideoque de ventre matris meae, id est de bonis carnis quam sumpsi in ventre matris meae, Deus meus es tu, ut de his tu sis bonum meum: ea locutione dictum est, ac si diceretur, verbi gratia, De terra coelum habito, hoc est, hinc illo emigravi; et ista nostra in illum transfiguratio est, qui per gratiam Testamenti Novi mutamus vitam, transeuntes de vetere ad novam. Nam ille hanc rem sacramento suae passionis resurrectionisque significans, carnem mutavit de mortalitate ad immortalitatem: vitam vero non mutavit de vetustate in novitatem, qui nunquam fuit in impietate, unde transiret ad pietatem.
31. Quanquam non defuerunt qui hoc quod dictum est, De ventre matris meae Deus meus es tu, ideo ad ipsum caput nostrum pertinere sentirent, quoniam Pater in tantum est Deus ejus, in quantum homo est in forma servi, non in quantum illi aequalis in forma Dei est ; ideo De ventre matris meae Deus meus es tu, ac si diceret, Ex eo quod homo factus sum, Deus meus es tu. Sed quid est, Tu extraxisti me de ventre, si ad ipsum Jesum de Virgine procreatum refertur? quasi alios Deus non extrahat, in cujus providentia est omnis ordo nascendi: an inde significare voluit partum Virginis servata virginitatis integritate mirabili, cum ait, Tu extraxisti me de ventre matris meae; ut quod illic mirabiliter factum est, cum Deus fecisse dicitur, nemini incredibile videatur? Quid ergo est et illud, Spes mea ab uberibus matris meae? Quomodo et hoc ad ipsum caput Ecclesiae referri potest, quasi spes ejus quae in Deo est, a matris uberibus ei coeperit, non et ante in ipso utero? Neque enim spes alia intelligenda est, nisi qua futurum erat ut Deus eum exaltaret a mortuis: 0552 totum hoc quippe, secundum id quod homo factus est, dicitur. An forte quia ubera feminarum ab ipso conceptu in ubertatem promoveri prohibentur, sic intelligi voluit, ab uberibus; tanquam diceret, Ex quo carnem sumpsi, cui carni fuerat speranda immortalitas: ut non ante spes ei esset, cum in forma Dei esset, in qua nihil in melius mutandum esset; sed ab uberibus matris, id est ab ipsa susceptione carnis, quae concipiebatur in spe, cujus spei res futura erat, cum ad immortalitatem de morte transiret?
32. Sed quod dictum est, In te jactatus sum ex utero, quomodo coaptari capiti possit, ignoro: quasi in utero cum esset, non in Deo fuerit, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28); aut illius infantis anima rationalis, ex quo caro processit ex utero, Deum sperare coeperit. Nisi forte credendum est, jam nato animam rationalem accessisse, quae intra viscera matris adhuc ei defuisset: et quoniam eadem anima, quae carni jam natae addita est, Deo inhaerebat, ideo secundum eamdem carnem dictum esse existimandum est, In te jactatus sum ex utero; tanquam diceret, Eam sortitus sum animam ex utero, quae tibi cohaereret. Sed quis audeat in hanc se temere praecipitare sententiam, cum ratio de adventu vel exortu animae in tanto naturae profundo sic lateat, ut satius sit eam semper quaerere quamdiu in hac vita sumus, quam aliquando invenisse praesumere? Ex illa vero in seipsum transfiguratione nostra quemadmodum possent haec accipi, dictum est. Si quid autem dici potuit convenientius, vel potuerit, nullius praejudicamus ingenio, doctrinae nullius invidemus.
CAPUT XIII.
33. Jam illud quod sequitur, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est, vide ut illuminet quemadmodum dictum sit, Quare me dereliquisti. Quomodo enim dereliquit, cui dicitur, Ne discedas a me, nisi quia dereliquit vitae veteris temporalem felicitatem? Rogatur autem ne discedat et deserat spem vitae aeternae. Sed quid est, quoniam tribulatio proxima est? quasi ei passio adhuc immineret, cum in ipsa media passione ista dicere intelligatur, quae de illo in hoc psalmo prophetata sunt. Hic enim dicturus est etiam, quae in Evangelio apertissime scripta sunt, Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Matth. XXVII, 35); quod factum est cum jam penderet in ligno. Quid est ergo, tribulatio proxima est, in qua media loquebatur? Sed nimirum illud vult intelligi, quia cum caro in doloribus est et in poenis, profecto anima tunc habet magnum agonem patientiae, in quo ne deficiat, laborandum et orandum est. Nihil est autem animae sua carne propinquius: ideo mundi hujus quilibet magnus perfectusque contemptor, cum alibi patitur, nihil patitur. Potest enim adhibere vigilem rationem, cum amittit bona quae extrinsecus sunt, et ab animo sapientis, qui ex cupiditate non haeret, sine dubio longe sunt; et non curare quod patitur, quia nec patitur. Cum vero amittit praecipua corporis bona, id est corporis vitam ac salutem, jam tribulatio proxima est animi bonis, quibus ipse intus tanquam corporis dominus est: quid faciet qualibet ratione, ut 0553 non doleat cum corpus vulneratur aut uritur, cui tanto implicatur consortio, ut pati possit, non dolere non possit?
34. Ideo et diabolus hunc nocendi ordinem tenens, illius magni viri quem postulaverat tentandum, prius externa bona accepit in potestatem: quibus ablatis et perditis, cum illum inconcussum videret; dixerat enim, Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21); etiam carnem cruciandam vulnere postulavit, tali cum eo confligens certamine, ut bona proxima invaderet, hoc est corporis bona; quibus ille perditis si forte succumberet, atque ad impietatem cor inclinaret, etiam bona animi deperirent, quibus perdendis jam in corpore saeviens vicinius tentator instabat. Denique ille vir in tanta tentatione, ubi erat animi bonis proxima tribulatio, quamvis multa prophetice loquatur, longe tamen loquitur aliter quam cum illa externa bona deperissent (Id. I, 11), in quibus filios non amiserat, sed praemiserat.
35. Clamat ergo martyris anima transfigurata in Christum, cum jam in carne tribulari coeperit, et dicit Deo, a quo derelicta est in terrena felicitate, sed quae cum illo est in spe vitae aeternae, Ne discedas a me, quoniam tribulatio proxima est: non est in agro meo, non in auro, non in pecore, non in tectis atque parietibus, non in meorum orbitatibus; sed in carne mea est, cui copulor, cui connector, cujus sensum non habere non possum; unde me de proximo urget, ut a patientiae virtute deficiam. Ne discedas a me; quoniam non est qui adjuvet: neque amicus, neque propinquus, neque humana laus, neque praeteritae recordatio voluptatis, neque aliquid eorum quo terrenae felicitatis ruina fulcitur, neque ipsa quae in animo est meo humana virtus; quia si tu deseris, quae hominis virtus?
CAPUT XIV.
Quid est enim homo, nisi quod memor es ejus?
36. Circumdederunt me vituli multi: hoc est minores in plebe. Tauri pingues obsederunt me: hoc est superbi ac divites, principes plebis. Aperuerunt in me os suum: clamantes, Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Quasi leo rapiens et rugiens: rapuerunt enim comprehensum adducentes ad praesidem, et rugierunt petendo ejus mortem. Sicut aqua effusus sum: tanquam ut in me lapsi caderent persecutores mei. Dispersa sunt omnia ossa mea: quid sunt ossa, nisi corporis firmamenta? Corpus autem Christi, Ecclesia: firmamenta autem Ecclesiae qui, nisi Apostoli, qui etiam columnae alibi nuncupantur? Hi utique dispersi sunt, cum ad passionem ipse duceretur, vel cum esset passus et mortuus. Factum est ergo cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Hoc sane quemadmodum capiti nostro, ipsius corporis salvatori coaptetur, invenire difficile est. Neque enim nisi magno pavore contingit, ut cor velut cera liquescat humanum: quod unde in illo fieri posset, qui potestatem habebat ponendi et recipiendi animam suam? Sed profecto aut infirmorum suorum in se transtulit causam; sive illorum qui metu mortis pavescunt, sicut ipse Petrus 0554 ex egregio praesumptore tam creber negator effectus; sive illorum qui tristitia salubri contabescunt, sicut idem ipse Petrus cum amare flevit. Nam et tristitia quasi solvit cor: unde dicitur etiam graece quod appellata sit λύπη. Aut certe profundum sacramentum nos intelligere voluit, ut cordis sui nomine significaret Scripturas suas, ubi ejus utique latebat consilium, quod tunc apertum est, cum ea quae de illo prophetata fuerunt, passus implevit. Solutae sunt ergo Scripturae ejus in iis quae perfecta sunt adventu ejus, nativitate, passione, resurrectione, glorificatione Quis enim jam ea non intelligit in Prophetis, quando usque ad intellectum etiam carnalis multitudinis pervenerunt? quam fortasse significavit medio ventris sui, ut in ejus corpore quod est Ecclesia, quasi ventris locum habeat carnalis et infirmior multitudo. Aut si ventris nomen magis interioribus competit, ad eos potius qui perfectiores sunt, Scripturarum intellectum pertinere monstratum est, cum cor ejus, id est Scripturae ejus quae continent consilium ejus, in medio eorum, hoc est in cogitatione eorum, tanquam cera dissolvitur, hoc est, fervore spiritus aperitur, disputatur, exponitur.
CAPUT XV.
37. Exaruit velut testa virtus mea. Testa igne firmata est: sic et virtus corporis Christi non sicut fenum igne consumitur, sed sicut testa passione velut igne firmatur. Vasa enim figuli probat fornax, sicut alio loco Scriptura dicit, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6). Et lingua mea adhaesit faucibus meis. Potest quidem silentium ejus significatum videri, quod et alius propheta commendat, cum dicit, Sicut agnus coram tondente fuit sine voce (Isai. LIII, 7). Sed si linguam ejus, eos in ejus corpore, quod est Ecclesia, intelligamus, per quos suum loquitur Evangelium; tunc ejus faucibus adhaerent, cum a praeceptis ejus non recedunt.
38. Quod vero sequitur, Et in pulverem mortis deduxisti me, quomodo capiti coaptabitur; quandoquidem corpus ejus, quod tertia die resurrexit, non est utique in pulverem dissolutum? nec aliter exposuerunt Apostoli quod in alio psalmo positum est, Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem, nisi quia ejus caro non est corrupta, quae tam celeriter resurrexit (Psal. XV, 10; Act. II, 24-32). Unde item in alio psalmo dicit, Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX, 10)? hoc scilicet dicens, quod si eo modo, quo et caeteri, mortuus dimitteretur in pulverem, et caro ejus resurrectioni ultimae servaretur, nulla esset utilitas in sanguine ejus; quia nihil prodesset mors ejus, nec annuntiaretur veritas Dei, quae illum continuo resurrecturum esse praedixerat. Quid sibi vult ergo quod hoc loco ait, Et in pulverem mortis deduxisti me? Nisi corpus ejus accipiamus Ecclesiam, in qua illi qui pro ejus nomine passi sunt, vel patiuntur, non ita ut ipse cito resurgunt, sed in mortis pulverem deducuntur, tum resurrecturi, cum illud tempus venerit de quo in Evangelio dicit, Veniet hora quando omnes qui in monumentis 0555sunt, audient vocem ejus, et procedent (Joan. V, 28, 29). Aut certe tropice pulverem mortis ipsos Judaeos intelligi voluit, in quorum manus deductus est: scriptum est enim, Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae (Psal. I, 4).
CAPUT XVI.
39. Denique sequitur, Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me: tanquam ipsos dixerit pulverem mortis in quem deductus est, quos dixit canes multos et concilium malignantium; canes eos videlicet appellans, qui plerumque contra innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem. Jam vero in iis quae subjungit, tanquam Evangelium recitatur. Crucifixio quippe ejus exprimitur in eo quod dicit, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Fossae sunt enim clavis manus et pedes ejus, et cum extenderetur in ligno, quodammodo numerata sunt ossa ejus. Consideratus est autem atque conspectus quid illi futurum esset, et utrum veniret Elias et liberaret eum. (Matth. XXVII, 49).
40. Jam illud quod sequitur, nullius expositionis indiget: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Verba deinde quae subtexuntur, orantis sunt, tam ex persona capitis, id est hominis mediatoris, quam ex persona corporis, quod est Ecclesia, quam dicit etiam unicam suam. Tu autem, Domine, inquit, ne longe facias auxilium tuum: hoc ad ejus carnem pertinet, cujus resurrectio non in longum est missa, ut aliorum. In defensionem meam aspice: ne quid noceant inimici, qui sibi videntur aliquid potuisse carnem perimendo mortalem. Non autem nocent, si defendente gratia Dei, non eis ad malum anima superata consentiat: sic enim et alibi prophetatum est, Terra tradita est in manus impii; hoc est caro terrena.
41. Erue a framea animam meam. Framea gladius est; nec utique tali ferro Christus occisus est, sed cruce, nec latus ejus gladio, sed lancea percusserunt. Translato ergo verbo, frameam linguam dixit persequentium, sicut in alio psalmo dicitur, Et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Unde, quia in ejus carne lingua praevaluit malignorum, orat ut animae nihil noceat, cum dicit, Erue a framea animam meam: ut haec in prophetia oratio, si ad caput corporis referas, non videatur velut indigentis petitio, sed potius rei futurae figurata praedictio. Aut certe, quia corpus ejus, hoc est Ecclesia, graves persecutiones fuerat perpessura, frameam dixit, qua maxime trucidati sunt martyres; unde vult eorum animas erui, ne timeant eos qui corpus occidunt, animam autem occidere non possunt (Matth. X, 28), et consentiant ad illicita. Aut etiam in ipsorum passionibus inimicorum linguam frameam dicit, unde animam suam, hoc est animam corporis sui, animam sanctorum suorum vult erui.
42. Quod autem sequitur, Et de manu canis unicam meam, nihil aptius quam unica Ecclesia mihi videtur intelligi. Canem vero appellavit mundum, non ratione 0556 sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantem. Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur. Manu autem canis, potestatem mundi significavit. Cujus etiam regnum infestum futurum corpori suo, id est Ecclesiae suae, leonis nomine figuravit in eo quod adjunxit: Salvum me fac de ore leonis. Unde est scriptum, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12): quanquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet rugienti, et quaerenti circumeundo quem devoret (I Petr. V, 8). Superbosque hujus mundi Christianis humilibus adversaturos ostendens, consequenter dicit: Et a cornibus unicornium humilitatem meam. Ideo quippe in unicornibus superbi intelliguntur, quia superbia odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus.
CAPUT XVII.
43. Jam nunc attende ubi sit fructus: vel quod derelictus est, ne exaudiretur pro terrena felicitate, non ad insipientiam, sed ut saperemus quid Novi gratia Testamenti desiderare debeamus; vel quod non est derelictus sed exauditus in eo quod ait, Ne discedas a me, qui dixerat, Quare me dereliquisti; quod utique contrarium est, nisi illud ad aliud, hoc ad aliud referatur. Attende et audi quantum sapis, hauri quantum capis, quantumque ipse rem tantam eloqui valeo, imo quantum tribuit ille qui nos exaudit, et in Christo, in quantum homo mediator est inter nos et Deum, et cum Christo, in quantum Deus est aequalis Deo, et potens est facere, ut ait Apostolus, supra quam petimus aut intelligimus (Ephes. III, 20): vide in hoc psalmo Testamenti Novi gratiam; vide illius derelictionis, tribulationis, deprecationis fructu quid agatur, quid insinuetur, quid commendetur, quid iliustretur. Intuere quid legamus tanto ante prophetatum, quid jam cernamus impletum: Narrabo nomen tuum, inquit, fratribus meis; in medio Ecclesiae cantabo te. Fratres illi sunt, de quibus in Evangelio ait: Vade, et dic fratribus meis (Joan. XX, 17). Ecclesia illa est, quam modo dixit unicam suam; haec est unica Catholica, quae toto orbe copiosa diffunditur, quae usque ad ultimas gentes crescendo porrigitur: unde in Evangelio dicit, Et praedicabitur hoc Evangelium in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis (Matth. XXIV, 14).
44. Quod autem ait, Cantabo, hoc est illud canticum novum, de quo in alio psalmo dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra (Psal. XCV, 1). Habes hic utraque; et quo cantico cantaturum se dixerit, et in cujus Ecclesiae medio: illud pertinet ad novum canticum, haec ad omnem terram. Ipse quippe cantat in nobis, cujus gratia cantamus, sicut dicit Apostolus: An vultis experimentum ejus accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Medium vero Ecclesiae ad eminentiam scilicet referas, et ad ipsam manifestationem, quia omnia quanto clarius nota sunt, tanto magis in medio esse dicuntur; vel certe ad interiores Ecclesiae, quia interiora sunt 0557 media. Neque enim omnis qui labiis personat, cantat canticum novum, sed qui eo modo cantat ut Apostolus admonet, dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19). Intus enim est hoc gaudium, ubi vox laudis et canitur et auditur; qua voce laudatur qui gratis amandus est toto corde, tota anima, tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia Spiritus sui sancti: quid enim aliud est canticum novum, quam laus Dei?
CAPUT XVIII.
45. Denique sequitur, et hoc evidentius demonstrat. Cum enim dixisset, Narrabo nomen tuum fratribus meis, quia Deum nemo vidit unquam, sed unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); atque adjunxisset, in medio Ecclesiae cantabo te: quomodo cantavit, id est, quia in nobis cantavit, cum proficimus in nomine quod narravit fratribus suis; et quia laudem Dei cantavit in nobis, continuo manifestavit, dicens, Qui timetis Dominum, laudate eum. Quis autem veraciter laudat, nisi qui sinceriter amat? Tantumdem ergo est ac si diceret: Qui timetis Dominum, amate eum. Dixit enim homini, sicut scriptum est. Ecce pietas est sapientia (Job XXVIII, 28, sec. LXX). Porro pietas cultus Dei est, nec colitur ille nisi amando. Summa igitur et vera sapientia est in praecepto illo primo, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua (Matth. XXII, 37): ac per hoc sapientia est charitas Dei; nec diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Initium autem sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10): et timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Proinde praemissus timor in cor nostrum, pellit inde consuetudinem malorum operum, et servat charitati locum, qua tanquam domina veniente, ut illa insidat, abscedit.
46. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum: ut Deum non serviliter sed libere colatis, eum amare discite quem timetis, et poteritis laudare quod amatis. Timentes enim Deum homines Veteris Testamenti, propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentes Spiritum vivificantem (II Cor III, 6), currebant cum sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur, cruentas victimas immolabant. Nunc vero in gratia Novi Testamenti, qui timetis Dominum, laudate eum. Ipse quippe in alio psalmo, illa mutanda praenuntians quae tunc in umbra futuri offerebantur, Non accipiam, inquit, de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Et paulo post, ut ostenderet sacrificium Novi Testamenti, quando illa fuerant cessatura, Immola, inquit, Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Et in fine ejusdem psalmi, Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me; et illic via est, qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 9, 14, 23). Salutare Dei Christus est, quem infantem Simeon senex cum agnovisset in spiritu, eumque sumspisset in manus. Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundam verbum tuum 0558in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. (Luc. II, 29, 30).
CAPUT XIX.
47. Qui timetis ergo Dominum, laudate eum; universum semen Jacob, magnificate eum. Non vacat quod ei non sufficit dicere, semen Jacob, nisi adderet universum; ne in solis eis intelligeretur, qui ex Israelitis fuerant credituri. Semen enim Jacob ipsum est semen Abrahae; omnibus autem in Christum credentibus, non solis qui ex Israel fideles erant, Apostolus dicit: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 29). Ibi namque commemoravit praefigurationem Novi Testamenti, in eo quod scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Rom. IX, 7); non utique in Ismael, ancillae filio. In quibus duobus filiis Abrahae, servo, et libero, et duabus mulieribus, ancilla, et libera, scribens ad Galatas, duo Testamenta dicit in allegoria praefigurata (Galat. IV, 22-24). Unde dicit, Non qui filii carnis, ii sunt filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius (Rom. IX, 8, Gen. XVIII, 10).
48. Multum est et nimis longum diligenter enucleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiae deputentur. Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. Non omnia Deus quae praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa quae non ipse facit, quia est omnium praescius futurorum. Praedicit ergo et peccata hominum; quae potuit praescire, non facere. Promittit autem quae ipse facturus est; nec ea mala, sed bona. Quis enim promittit mala? Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit. Omnia largitur et praescit; sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. Haec est gratia, quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies.
CAPUT XX.
49. Deinde sequitur et dicit: Timeat eum omne semen Israel. Qui Jacob ipse et Israel, unus homo erat, habens duo nomina, non in parvo sacramento: sed uno libro non possunt dici omnia, in quo jam multum progressi sumus, et nondum de aliis tribus quaestionibus aliquid diximus; hoc est de tenebris exterioribus; et latitudine et longitudine, altitudine et profundo; et de quinque et quinque virginibus. Quod ergo dixit supra, universum semen Jacob, hic consequenter ait, omne semen Israel. Sed quare superius, magnificate eum, et posterius, timeat eum? Magnificatio laudi congruit; de qua dixerat, Qui timetis Dominum, laudate eum: unde jam multa disserui. Ibi quippe amor vel charitas Dei, quae perfecta foras mittit timorem. Cur ergo iterum, Timeat eum omne Israel? Non enim accepistis, inquit Apostolus, spiritum servitutis iterum in timore (Rom. VIII, 15). Sed idem apostolus oleastro inserto in olivam timorem praecipit, 0559 hoc est Gentibus additis radici Abraham, Isaac, Jacob, ut et ipsae fierent Israel, id est, pertinerent ad semen Abrahae (Rom. XI, 17-20).
50. Quam insertionem oleastri, jam amputatis propter infidelitatis superbiam naturalibus ramis, etiam ipse Dominus in Evangelio praedixit, occasione illius Centurionis qui in eum ex Gentibus credidit. Tunc enim ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel: et adjunxit, Ideo dico vobis quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum: filii autem regni ibunt in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium: ita significans inseri oleastrum propter humilitatem; dixerat quippe ille Centurio, Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8-12); confractionem autem ramorum naturalium propter superbiam, scilicet eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). De iis quippe vana elatione tumentibus dictum est quod ibunt in tenebras exteriores, qui jactantes se de semine Abrahae, semen Abrahae fieri noluerunt, ut essent filii promissionis: quia fidem Novi Testamenti non receperunt, ubi Dei justitia commendatur, suam constituere volentes; id est, tanquam de suis meritis et operibus praefidentes spreverunt esse filii promissionis, hoc est filii gratiae, filii misericordiae, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31), credens in eum qui justificat impium, hoc est qui ex impio facit pium; ut deputetur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5), et impleatur in eo, non quod postulabat ejus meritum, sed quod a Domino promissum est beneficium.
51. Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivae per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ego inserar. Bene; propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem, fide sta; noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 19, 20). Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Jesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). In hoc itaque intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20). Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit. Illo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii.
CAPUT XXI.
52. Quapropter quamvis fidelibus ad Novum Testamentum pertinentibus dicat Apostolus quod paulo ante commemoravi, Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII, 15); id est ut fides in nobis sit, quae per dilectionem operatur (Gal. V, 6), non tam timendo poenam quam amando justitiam: tamen quia non fit anima justa nisi participatione melioris qui justificat impium (quid enim habet quod non accepit?), non debet sibi tribuendo quod Dei est, ita gloriari tanquam non acceperit 0560 (I Cor. IV, 7). Ob hoc ei dictum est: Noli altum sapere, sed time. Et timor iste praecipitur iis etiam qui ex fide viventes, haeredes sunt Novi Testamenti, atque in libertatem vocati. Altum enim sapere, dictum est, superbire: quod alio loco, e contrario satis ostendit, ubi ait, Non alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16). Ex hoc quod ait, humilibus consentientes, utique aperuit nihil aliud se dixisse, alta sapientes, quam superbientes.
53. Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem; sed illum servilem, illum quo cum se quisque ab opere malo abstinet, poena terretur, non justitia delectatur; hunc charitas foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas: non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est ut eam non peccare delectet; quo timet ne Deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat. Hic timor castus est; non eum charitas ejicit, sed adsciscit. De illo quippe scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10): nequaquam istum diceret permanentem, nisi sciret alium qui non permaneret. Et bene istum castum dixit; hoc enim non caret amor quo anima inhaeret Deo, quae dicit in alio psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28). Nam et conjux quae adulterinum animum gerit, etiamsi timore viri non adulterium perpetrat, tamen quod deest operi, inest voluntati: casta vero aliter timet; nam et ipsa timet virum, sed caste. Denique timet illa ne vir infestus adveniat; ista, ne offensus abscedat: non amanti enim praesentia viri molesta est; amanti autem, absentia. Timore itaque casto, permanenti in saeculum saeculi, timeat Deum omne semen Israel. Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur. Deus est enim qui operatur in eis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13).
CAPUT XXII.
54. Haec est justitia Dei, hoc est quod Deus donat homini, cum justificat impium. Hanc Dei justitiam ignorantes superbi Judaei, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3); hac superbia dejiciuntur, ut humilis inseratur oleaster. Et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12, 11). Sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I, 5); sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum; nec omnino talis, qualis hujus lucis visibilis phantasia cogitatur; quanquam et ibi est videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. Qualis enim lux est ipsa charitas, quis verbis explicet? quis earum rerum quae 0561 sensibus carnis adjacent, ullo demonstret exemplo? An forte lux non est charitas? Audi apostolum Joannem: ipse quippe dixit quod modo commemoravi, Quoniam Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo ullae; (I Joan. I, 5) qui rursum dicit, Deus charitas est (Id. IV, 8). Ac per hoc si Deus lux est, et Deus charitas est, profecto charitas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Item dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 11). Istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli ejus multum superbiendo progressi sunt. Charitas enim non aemulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). Ideo non aemulatur, quia non inflatur: ubi enim praecedit inflatio, continuo sequitur aemulatio; quoniam superbia mater est invidentiae.
55. Diabolus igitur et angeli ejus a luce atque fervore charitatis aversi, et nimis in superbiam invidiamque progressi, velut glaciali duritia torpuerunt. Et ideo per figuram tanquam in aquilone ponuntur: unde cum generi humano diabolus incubaret, ventura gratia Salvatoris dicitur in Cantico canticorum, Exsurge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum, et fluent aromata (Cant. IV, 16). Exsurge, qui irruisti, qui subditis incumbis, qui possessos premis: exsurge, ut a tuo pondere relevati erigantur, quorum animas premendo curvasti. Et veni, auster, inquit; spiritum invocans gratiae, flantem de meridie velut a parte fervida et luminosa, ut fluant aromata. Unde Apostolus dicit: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II, 15). Hinc etiam dicitur in quodam psalmo, Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Psal. CXXV, 4): captivitatem scilicet, qua sub diabolo tanquam sub aquilone tenebantur, ubi abundante iniquitate friguerant, et quodam modo congelaverant. Hinc enim et Evangelium dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12). At vero flante austro, glacies resolvitur, et torrentes fluunt, id est peccatis remissis, populi ad Christum charitate concurrunt. Hinc et alibi scriptum est: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua (Eccli. III, 17).
CAPUT XXIII.
56. Proinde rationalis creatura, sive in angelico spiritu, sive in anima humana, ita facta est, ut sibi ipsa bonum quo beata fiat, esse non possit; sed mutabilitas ejus si convertatur ad incommutabile bonum, fiat beata: unde si avertatur, misera est. Aversio ejus vitium ejus, et conversio ejus virtus ejus est. Natura ergo non est mala, quia creatura spiritus vita est rationalis, quae etiam privata bono cujus participatione beatificatur, id est, etiam vitiosa, melior est eo corpore quod summum est in corporibus, id est, hac luce quae sentitur oculis carnis, quia et ipsa est corpus: omni autem corpore quaelibet incorporea natura praestantior est: non mole, quia nonnisi corporum est moles, sed vi quadam qua supergreditur omnem phantasiam, quam volutat animus 0562 haustam de sensibus corporis. Sed quemadmodum in ipsis corporibus ea quae inferiora sunt, sicut terra et aqua et ipse aer, meliora fiunt participatione melioris, id est, cum luce illuminantur, et fervore vegetantur: sic incorporeae creaturae rationales ipsius Creatoris fiunt participatione meliores, cum ei cohaerent purissima et sanctissima charitate; qua omnimodo si caruerint, tenebrescunt, et obdurescunt quodammodo.
57. Proinde infideles homines tenebrae sunt; qui per fidem conversi ad Deum, quadam praemissa illuminatione lux fiunt. In qua proficiendo si ex fide ad speciem pervenerint, ut id quod credunt etiam conspicere, sicut tantum bonum potest conspici, mereantur, perfectam recipient imaginem Dei: talibus enim dicit Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8). Porro diabolus et angeli ejus, tenebrae sunt infidelibus hominibus exteriores : plus enim ab illa charitate aversi, et in suum fastum obstinationemque progressi sunt. Et quoniam extremo judicio Christus dicturus est eis quos ad sinistram discernet, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41); his malignis spiritibus conjungendos, simulque damnandos, dicit ituros in tenebras exteriores, id est in societatem poenalem diaboli et angelorum ejus. Huic poenae contrarium est quod bono servo dicitur, Intra in gaudium domini tui (Ibid. 23); ut quanto sunt istae tenebrae exteriores, tanto sit lumen illud interius. Non haec per locorum intervalla inani phantasmate cogitanda sunt: localia spatia non occupant nisi corporum moles. Non est hoc spiritus vitae, non est hoc anima rationalis, multo minus Deus omnium benignissimus conditor, et justissimus ordinator. Voluntatibus et affectibus ista vel propinquare vel longe fieri, vel intrare vel exire dicuntur.
58. Sed quia malo opere, id est tenebroso delectantur facientes, secutura est autem poena quae torqueat, ideo Dominus ubi dixit, tenebras exteriores, addidit etiam, Ibi erit fletus et stridor dentium: ne talibus delectationibus, qualibus hic iniqui perfruuntur, quando infidelitate atque injustitia tenebrescunt, etiam in illo supplicio se usuros dementer existiment; quia enim volentes injuste utuntur bonis, juste nolentes cruciabuntur malis. Unde possunt etiam tenebrae exteriores intelligi poenae corporales; corpus quippe est animae exterius: ut sint animae mala, quibus a charitatis luce aversa mens in peccatis oblectatur, exterae tenebrae; corporis autem mala, quibus aeternis in finem torquebitur, exteriores tenebrae, quas solas timent qui servili adhuc timore detinentur. Nam si eis liceret in illis exteris quae sunt in peccatis, impune semper volvi et involvi, profecto nunquam vellent accedere ad Deum, et illuminari, et inhaerere illi per charitatem, ubi est timor castus, permanens in saeculum saeculi: qui timor non cruciat, sed 0563 tenaciorem facit animam boni illius, quod si dimiserit, cadet.
CAPUT XXIV.
59. Timeat eum omne semen Israel. Et vide causam quam conjungit: Quoniam non sprevit, inquit, neque despexit precem pauperis. Pauperem, humilem dicit: hinc est, Noli altum sapere, sed time. Timeat ergo eum omne semen Israel, quoniam non despexit ejus precem qui non altum sapuit, sed timuit. Potest et hoc capiri coaptari; quia ipse Salvator corporis propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate ditaremur (II Cor. VIII, 9). Ex forma enim servi pauper factus est, ex qua et precem fudit: in ea quippe semetipsum humiliavit, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 8). Vide ergo quid dicat: Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me. Ubi est illud, Quare me dereliquisti, si nec faciem avertit ab eo? nisi quia et derelinquens non derelinquit, quando in bonis temporalibus non exaudit; et non ad insipientiam nobis, sed ut sapiamus quid auferat, et quid offerat nobis. Non, inquit, sprevit neque despexit precem pauperis, neque avertit faciem suam a me: et cum clamarem ad eum, exaudivit me. Fecit ergo quod paulo ante rogatus est, ubi eum deprecans dixit: Ne discedas a me. Si enim exaudivit, profecto fecit, non utique discessit. Non ergo dereliquit hoc modo, qui alio modo dereliquit, ut saperemus quomodo magis non ab eo derelinqui velle debemus.
60. Apud te laus mea. Quid ergo nocent qui tanquam victo insultant, quod me in temporalibus dereliqueris? In Ecclesia magna confitebor tibi: non quanta ista Synagoga est, quae irridet mortem derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae credit in resurrectionem non derelicti. Haec est unica illa quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, In medio Ecclesiae cantabo te. Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25). Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum. Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt cum. Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena formidatur, sed quo gratia conservatur .
61. Vota vero sua sacrificium vult intelligi corporis sui, quod est fidelium Sacramentum. Ideo cum dixisset, Vola mea reddam coram timentibus cum; continuo subjunxit, Edent pauperes, et saturabuntur. Ipsi enim saturabuntur pane qui de coelo descendit, qui ei cohaerentes, et ejus pacem dilectionemque servantes imitantur ejus humilitatem: ideo pauperes. In hac paupertate et saturitate praecipue Apostoli claruerunt. Et laudabunt Dominum, inquit, qui requirunt eum:0564 intelligentes non meritorum suorum, sed illius esse gratiae quod saturati sunt. Requirunt enim eum, quia non sunt ex eis qui sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Denique et si caro eorum qui eum laudant, patitur temporalem tribulationem vel mortem, vivent corda eorum in saeculum saeculi. Haec vita cordis non est in sensibus corporis; secreta est in luce quae intus est, non in tenebris quae foris sunt; in fine praecepti, non in initio peccati. Finis autem praecepti charitas est de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5): charitas quae non aemulatur, non inflatur (I Cor. VIII, 4), quia non altum sapit, sed timet; et ideo cohaeret timore casto, permanente in saeculum saeculi. Initium autem omnis peccati superbia, qua diabolus irrevocabiliter in exteriora progressus est, hominemque invidendo, et ei simile aliquid suadendo dejecit. Cui homini in quadam scriptura dicitur, Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua projecit intima sua (Eccli. X, 15, 9, 10). In vita sua, dictum est, tanquam in propria sua , et quasi privata, qua delectatur omnis superbia.
CAPUT XXV.
62. Unde charitas in commune magis quam in privatum consulens, dicitur non quaerere quae sua sunt (I Cor. XIII, 5). Hac vivunt corda in saeculum saeculi, tanquam saturata pane coelesti: de qua saturator ipse dicit , Nisi manducaveritis carnem meam, et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54). Merito ergo istorum qui saturantur, vivent corda in saeculum saeculi. Vita enim Christus est, qui habitat in cordibus eorum, interim per fidem, post etiam per speciem. Vident enim nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Unde ipsa charitas nunc in bonis operibus dilectionis exercetur, qua se ad subveniendum quaquaversum potest, porrigit; et haec latitudo est: nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et haec est longitudo: hoc autem totum propter adipiscendam vitam facit aeternam, quae illi promittitur in excelso; et haec altitudo est. Existit vero ex occulto ista charitas, ubi fundati et radicati quodam modo sumus (Ephes. III, 17); ubi causae voluntatis Dei non investigantur, cujus gratia sumus salvi facti, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum ejus misericordiam (Tit. III, 5). Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18): et haec voluntas ejus in abdito est. Cujus secreti profunditatem quodam modo expavescens Apostolus clamat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. XI, 33, 34)? et hoc est profundum. Altitudo quippe commune nomen est excelso et profundo: sed cum in excelso dicitur, sublimitatis eminentia commendatur; cum autem in profundo, difficultas investigationis et cognitionis. Unde et illud Deo dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! nimis profundae factae 0565sunt cogitationes tuae (Psal. XCI, 6). Et iterum: Judicia tua velut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Hinc igitur est illud Apostoli, quod requirendum inter caetera posuisti: Hujus rei gratia, inquit, flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur; ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum ejus, in interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris, ut in charitate radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo et latitudo, altitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei (Eph. IX, 14-19).
CAPUT XXVI.
63. Attende omnia diligenter. Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur. Quaeris cujus rei gratia: hoc supra dixerat, Propter quod peto non infirmari in tribulationibus meis pro vobis Hoc ergo eis optat, ut non infirmentur in tribulationibus Apostoli, quas pro illis sustinebat, et propter hoc genua flectebat ad Patrem. Proinde non infirmari unde illis sit, sequitur et dicit: Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari ver spiritum ejus. Hae sunt divitiae de quibus dicit: O altitudo divitiarum! Abditas enim habent causas, ubi nullis meritis praecedentibus, quid habemus, quod non accepimus? Deinde sequitur, et quid optet, adjungit: In interiori, inquit, homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris. Haec est vita cordium, qua vivimus in saeculum saeculi, ab initio fidei usque ad finem speciei. Ut in charitate, inquit, radicati et fundati praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis. Ista est communio cujusdam divinae coelestisque reipublicae; hinc saturantur pauperes, non sua quaerentes, sed quae Jesu Christi; id est, non commoda privata sectantes, sed in commune, ubi salus omnium est, consulentes: nam de ipso pane quo tales saturantur, quodam loco Apostolus dicit. Unus panis, unum corpus, multi sumus (I Cor. X, 17). Quid ergo comprehendere? Quae sit, inquit, latitudo, sicut jam dixi, in bonis operibus, quibus benevolentia porrigitur usque ad diligendos inimicos; et longitudo, ut longanimiter, pro hac latitudine, molestiae tolerentur; et altitudo, ut pro his aeternum quod in supernis est praemium, non vanum aliquid temporale speretur; et profundum, unde gratuita gratia Dei secundum secretum et abditum voluntatis ejus existit. Ibi enim radicati, ibi sumus fundati: radicati, propter agriculturam; fundati, propter aedificationem: quae quoniam non est ab homine, dicit alio loco idem apostolus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis (Ibid. III, 9). Hoc totum agitur cum in hac nostra peregrinatione fides per dilectionem operatur. In futuro autem saeculo perfecta et plena charitas sine ulla malorum tolerantia, non fide credit quod non videt, nec spe desiderat quod non tenet; sed in aeternum veritatis incommutabilem speciem contemptabitur, cujus sine fine quietum opus erit, laudare quod amat, et 0566 amare quod laudat. De hac consequenter dicit: Scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
64. In hoc mysterio figura crucis ostenditur. Qui enim quia voluit mortuus est, quomodo voluit mortuus est. Non frustra igitur tale genus mortis elegit, nisi ut in eo quoque latitudinis hujus, et longitudinis, et altitudinis, et profunditatis magister existeret. Nam latitudo est in eo ligno quod transversum desuper figitur: hoc ad bona opera pertinet, quia ibi extenduntur manus. Longitudo in eo quod ab ipso ligno usque ad terram conspicuum est: ibi enim quodammodo statur, id est, persistitur et perseveratur; quod longanimitati tribuitur. Altitudo est in ea ligni parte, quae ab illo quod transversum figitur, sursum versus relinquitur, hoc est ad caput crucifixi; quia bene sperantium superna exspectatio est. Jam vero illud ex ligno quod non apparet, quod fixum occultatur, unde totum illud exsurgit, profunditatem significat gratuitae gratiae: in quo multorum ingenia conteruntur id investigare conantia, ut ad extremum eis dicatur, O homo tu quis es qui respondeas Deo (Rom. IX, 20)?
65. Vivent ergo corda saturatorum pauperum in saeculum saeculi; hoc est humilium charitate flagrantium, non sua quaerentium, sed sanctorum societate gaudentium. Hoc primitus in Apostolis factum est. Sed laudando Deum, id est praedicando gratiam Dei (quoniam dictum est, Laudabunt Dominum qui requirunt eum), quid populorum acquisierint, in eo quod sequitur, vide.
CAPUT XXVII.
66. Commemorabuntur, inquit, et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ille irrisus, ille crucifixus, ille derelictus hoc regnum acquirit: et tradet in fine Deo et Patri; non ut ipse amittat, sed quod in fide seminavit, cum venit minor Patre, hoc perducat ad speciem in qua aequalis non recessit a Patre. Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: divites terrae, superbos intelligere debemus, si recte superius pauperes, humiles intelligebamus, de quibus in Evangelio dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: ipsi enim sunt mites, lugentes, esurientes et sitientes justitiam, misericordes, mundicordes, pacifici, et qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quibus praedicationibus singillatim beatitudinem adjunxit (Matth. V, 3-12). Contra ergo divites terrae hoc loco superbi intelligendi sunt. Neque enim frustra ita distincti sunt, ut de pauperibus supra diceretur, Edent pauperes, et saturabuntur; hic vero, Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Et ipsi quippe adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus; sed adorant tantum, non etiam saturantur, quoniam non imitantur. Manducantes enim pauperem , dedignantur esse pauperes: quia Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum 0567 ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Verumtamen quod humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, aspernantur divites, et similia perpeti respuunt, tumore , non magnitudine; infirmitate ergo, non sanitate. Sed quia Deus excitavit eum a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu flectatur omne genu, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II, 8-10); fama celsitudinis ejus et gloria nominis ejus in Ecclesia usquequaque diffusa permoti, et ipsi veniunt ad mensam, manducant et adorant; non tamen saturantur, quia non esuriunt et sitiunt justitiam: tales enim saturabuntur. Quanquam perfecta saturitas in illa vita aeterna erit, cum ex ista peregrinatione venerimus ex fide ad speciem, ab speculo ad faciem, ab aenigmate ad perspicuam veritatem; non tamen inconvenienter saturatus dicitur paupertate Christi, qui pro justitia ejus, hoc est pro participatione Verbi aeterni, quam inchoavit interim fide, omnia temporalia non solum temperanter contemnit bona, verum etiam patienter sustinet mala.
67. Tales fuerunt piscatores et publicani; quia abjecta hujus mundi elegit, ut confunderet fortia (I Cor. I, 27): de his dictum est, Edent pauperes, et saturabuntur. Sed quia istam saturitatem non apud seipsos tenuerunt (quodammodo enim ructantes Dominum laudaverunt; id est, praedicaverunt quaerentes eum, hoc est non sua quaerentes, sed in eum charitate flagrantes), eorum praedicatione commotus est mundus, ut commemorentur et convertantur ad Dominum universi fines terrae, et adorent in conspectu ejus universae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Hac Ecclesiae dilatatione etiam superbi, id est divites terrae adducti sunt ut manducarent; et quamvis non saturati, tamen adorant. Hunc quippe ordinem prophetia Psalmi hoc loco tenuit, quem videmus impleri. Adjungit autem, In conspectu ejus procident omnes qui descendunt in terram: id est, omnes bona amando terrena, non in coelum ascendunt. Non enim faciunt quod ait Apostolus, Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2): sed potius quanto sibi bonis terrenis feliciores videntur, tanto magis in terram descendunt, hoc est, in terrena deprimuntur. Et ideo in conspectu ejus procident, id est, ubi ipse videt, non ubi homines vident qui eos excelsos sublimesque arbitrantur.
CAPUT XXVIII.
68. Et anima, inquit, mea ipsi vivet: ipsi utique, non sibi, sicut superborum privato bono suo laetantium, et a communi omnium bono quod Deus est, inani elatione resilientium. Hoc utique devitemus, et communi potius vero omnium bono perfrui, quam privato nostro gaudere quaeramus; ut 0568qui vivunt, jam non sibi vivant, sicut ait Apostolus, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Pro hoc enim mediator effectus est, ut nos reconciliet Deo per humilitatem, a quo per impiam superbiam longe recesseramus. Neque enim tantum illud scriptum est, quod supra posui, Initium omnis peccati superbia; sed etiam hoc ibi legitur: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo (Eccli. X, 14, 15). Non ergo sibi vivat quisque, sed Christo; faciens non suam, sed ipsius voluntatem, et manens in ejus charitate; sicut et ipse fecit voluntatem Patris, et manet in ejus charitate. Haec quippe nos admonens, et exemplo suo exhortans, in Evangelio suo locutus est (Joan. XV, 10). Si autem ipse cum in forma Dei aequalis esset Patri, tamen per formam servi, quam propter nos accepit, non suam voluntatem, sed Patris se facere commendavit; quanto magis nos, propria privataque nostra voluntate contempta qua tenebrati sumus, ad illud commune lumen, ut illuminemur et vultus nostri non erubescant, debemus accedere, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. I, 9), ut anima nostra ipsi vivat! Hoc enim de nobis consequenter adjungit, cum dicit, Et semen meum serviet illi: quoniam qui seminat bonum semen, filius est hominis; bonum autem semen, hi sunt filii regni.
CAPUT XXIX.
69. Haec porro omnia quae in psalmo isto dicta sunt, quia non ad praesens tempus, sed ad futurorum prophetiam pertinebant, sicut etiam ipsis rebus apparet; sic eum concludere voluit, ut ostenderet se non praesentia demonstrare, vel narrare praeterita, sed futura prophetare: Annuntiabitur, inquit, Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Non ait, Annuntiabitur Dominus generationi venturae; sed, Annuntiabitur Domino generatio ventura: quod non sic accipiendum est, tanquam nescienti aliquid annuntietur ut sciat; sed sicut annuntiant Angeli, non solum nobis beneficia Dei, verum etiam illi preces nostras. Nam scriptum est, ubi angelus hominibus dicit, Ego obtuli memoriam orationis vestrae (Tob. XII, 12): non ut tunc Deus noverit quid velimus, vel quo indigeamus; Novit enim pater vester, ait Dominus, quid vobis necessarium sit priusquam petatis ab eo (Matth. VI, 8): sed quia necesse habet rationalis creatura obtemperans Deo, temporales causas ad aeternam veritatem referre, sive petendo quod erga se fiat, sive consulendo quid faciat; qui pius mentis affectus est, ut ipsa construatur, non ut Deus instruatur. Nam et haec quaedam contestatio rationalis creaturae est, quod non sibi ipsa sit bonum quo beata fiat, sed illud incommutabile cujus participatione etiam sapiens efficitur.
70. Sive ita dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura, ac si diceretur, Domino placebunt qui annuntiabunt non sibi; ut ita sit Domino annuntiare, sicut est Domino vivere: sic dictum est, Qui manducat, Domino manducat; et qui non manducat, Domino non manducat. Ad hoc quippe addidit, Et gratias agit Deo, ut ostenderetur quid esset, Domino facit (Rom. XIV, 6), id est, in ejus laudem facit. Tunc enim recte, tunc 0569 juste, tunc pie fit, cum opus bonum in ejus laudem fit cujus gratia donatur ut fiat. Ac per hoc etiamsi eo modo quispiam haec verba intelligere velit, ut eorum iste ordo sit, Annuntiabitur Domino generatio ventura, id est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, ea generatio annuntiabitur quae Domino ventura est, generatio scilicet piorum atque sanctorum, quia impiorum et sceleratorum generatio non Domino, sed sibi ventura est: ab eadem significatione non receditur, qua intelligatur animae participatio in idipsum; id est, rationalem creaturam, cum sit mutabilis, non fieri beatam nisi a proprio suo mutabili ad incommutabile bonum, idemque commune quod Deus est, a quo superba impietate abstitit, humili pietate conversa subsistat. In quo affectu proficiens, quidquid boni facit, Domino facit, hoc est in ejus laudem, cujus gratiam percepit ut faciat; unde est actio gratiarum, quae intimo fidelium mysterio celebratur.
CAPUT XXX.
71. Illud autem quod sequitur, Et annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus, superioris sensus confirmatio est. Nam quod ibi dictum est, Annuntiabitur Domino generatio ventura: hoc est dictum hic, annuntiabuntjustitiam ejus. Ipsa quippe generatio quae ventura prophetata est piorum atque sanctorum, justitia Dei est, non ipsorum: ne sint ex illis qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Illa namque justitia Dei commendatur in eo quod dicitur, ignorantes Dei justitiam, qua nos ex ejus gratia justi sumus: ut ipsa justitia ejus nos simus, cum juste vivimus, credentes in eum qui justificat impium (Id. IV, 5); non illa qua ipse justus est aeterna sua et incommutabili justitia. Haec itaque justitia, qua nos Dei munere justi sumus, significatur in psalmo illo, ubi scriptum est: Justitia tua sicut montes Dei (Psal. XXXV, 7). Montes quippe Dei, sancti ejus sunt; de quibus alibi dicitur: Suscipiant montes pacem populo tuo (Psal. LXXI, 3). Et multa de his montibus scripta sunt figurata locutione, quae commemorare nunc longum est. Sed quia hoc ipsum quod Deus justificat homines, nimis occulto judicio facit (quoniam gratuita gratia facit; si autem gratia, non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia [Rom. XI, 6]; ex hoc quippe incipiunt opera bona, ex quo justificamur; non quia praecesserunt, justificamur: et hoc est profundum, de quo superius jam multa diximus), continuo in eodem psalmo cum dixisset, Justitia tua velut montes Dei, subjunxit, Judicia tua velut abyssus multa. Inde venit ad salutem hominibus jumentisque communem, quia et ipsa ex misericordia Dei est, et dicit, Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus: ut hinc intelligamus etiam illam salutem sempiternam et immortalem de qua dicit Apostolus, Spe enim salvi facti sumus (Id. VIII, 24), similiter ut istam quae hominibus jumentisque communis est, gratis nos accipere, non ex operibus, ne forte quis extollatur; quia opera 0570 bona ex ipsius justificatione operamur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10). Et illa salus ergo gratuita est, de qua in alio psalmo dicitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua (Psal. III, 9).
72. Sicut ergo quod legitur, Domini est salus, non ea salus intelligitur qua Dominus salvus est; sed qua hi salvi sunt, quos ipse salvos facit: sic cum legitur Dei justitia, in eo quod scriptum est, Ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere; non est illa intelligenda qua Deus justus est, sed qua justi sunt homines quos gratia sua justificat. Inde enim salvi, unde justi; quoniam quod ait, Non est opus sanis medicus, sed male habentibus, exposuit in consequentibus, dicens. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Non igitur secundum opera justitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). In qua gratia spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24). Unde in illo psalmo subjungitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam iis qui recto sunt corde. Huic igitur justitiae Dei contraria superbia est, qua fiditur tanquam de operibus propriis; ideoque ibi sequitur: Non veniat mihi pes superbiae (Psal. XXXV, 8-12).
73. Haec justitia qua ejus fideles justi sunt, interim viventes ex fide, donec perfecta justitia perducantur ad speciem, sicut salute perfecta etiam ad ipsius corporis immortalitatem, gratia est Novi Testamenti. Unde alio loco dicit Apostolus, Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo: ac inde subjungit, Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, id est, sacrificium pro peccatis; nam et ipsa in Lege peccata appellabantur, quae pro peccatis offerebantur. Ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21): id est, in ejus corpore quod est Ecclesia, cui caput est, nos simus justitia Dei; quam ignorantes illi, et suam volentes constituere, id est tanquam de suis operibus gloriantes, justitiae Dei non sunt subjecti. Inde et in hoc psalmo cum dixisset, Annuntiabunt justitiam ejus, sequitur et adjungit: Populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Quis est enim populus quem non fecit Dominus, secundum id quod homines sunt, qui etiam pecora creavit, a quo est omnis vita, omnisque facta et creata natura? Sed ita intelligendum est, quem fecit Dominus, ut non solum, quod homines sunt, verum etiam quod justi sunt, ab illo facti intelligantur; secundum illud quod jam non semel commemoravi ab Apostolo dictum: Ipsius enim figmentum sumus, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
CAPUT XXXI.
74. Animae igitur rationalis mutabilitas 0571 admonetur, quo noverit, nisi participatione incommutabilis boni, justam, salvam, sapientem, beatam se esse non posse, nec sibi eam bonum esse posse propria voluntate, sed malum. Propria quippe voluntate avertitur a bono incommutabili, eaque aversione vitiatur: nec sanari per seipsam potest, sed gratuita misericordia sui Creatoris, quae in hac vita eam ex fide viventem in spe constituit salutis aeternae. Unde non altum sapiat, sed timeat; eoque timore casto inhaereat Deo, qui eam a propria immunditia qua inordinate bona inferiora dilexit, velut a quadam fornicatione spirituali mundavit: nec humanis laudibus extollatur, ne sit in virginibus stultis (Matth. XXV, 1-13), aliena laude laetantibus (hoc enim de quaestionibus tuis restat extremum), et propter ipsam inanem laudem, non propter conscientiam suam, ubi illis testis est Deus, bona operantibus; sed sit in virginibus sapientibus, ubi dicat quod ait Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. 1, 12). Hoc enim est oleum ferre secum, non a vendentibus emere, hoc est ab adulantibus. Adulatores namque laudem suam tanquam oleum venditant stultis. De hoc oleo dicitur in Psalmo: Emendabit me justus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5). Elegit a justo misericorditer reprehendi, et quodammodo colaphizari, quam, ut ei caput in superbiam crescat peccatoris adulatione laudari.
75. Irridentium quippe responsio mihi videtur, cum eis a sapientibus virginibus dicitur. Ite potius ad vendentes, et emite vobis: sicut in quodam libro Sapientiae scriptum est, ubi contemptoribus dicit. Et ego perditioni vestrae superridebo (Prov. 1, 26). Illa autem responsione qua petentibus oleum dictum est, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, non desperanter, sed humiliter dictum est. Quis enim sic praesumat de conscientia sua, ut certus sit eam sibi in judicio Dei posse sufficere, nisi misericordes misericorditer judicet? Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Jacobi II, 13). Ipsae autem sunt lampades acceusae, opera scilicet bona, de quibus Dominus dicit: Luceant bona opera vestra coram hominibus , et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). Hucusque pertendit intentio virginum sapientium, ut ideo velint videri ab hominibus opera sua bona, non quo ab eis laudentur ipsae, sed ut glorificetur Deus, a quo illis est quod bene operantur: ac per hoc interiori bono gaudent, quod est coram Deo, ubi eleemosyna in occulto, ut pater, qui videt in occulto, reddat. Et ideo non deficiunt lampades, quia interiori oleo vegetantur, 0572 id est intentione bonae conscientiae, qua coram Deo fit in ejus gloriam quidquid coram hominibus in bonis operibus lucet. At vero stultarum virginum, hoc oleum non secum portantium deficiunt lampades; id est, non perseveranter bona opera lucent, cum laus humana fuerit subtracta, propter quam illa faciebant, hucusque intentionem suam perducentes ut viderentur ab hominibus, non ut glorificaretur Pater qui in coelis est. Quae intentio perennis est gloriae, qua novit anima Deo se debere quod justificata est ad facienda bona opera, et ideo in illo, non in se, laudari amat. Unde alibi homo Dei cantat, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 2), ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31).
CAPUT XXXII.
76. Sed quid est quod in eadem Evangelii lectione scriptum est, omnes sponso tardante dormisse? Somnum istum si intellexerimus, quod velut tardante judicio, ad quod faciendum venturus est Christus, abundante iniquitate charitas refrigescit, quomodo ibi ponemus virgines sapientes, cum potius in illis sint de quibus dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. XXIV, 12)? Dictum est ergo, Dormierunt omnes; quia non tantum stulti, qui propter humanam laudem bona operantur coram hominibus, verum etiam sapientes, qui hoc propterea faciunt ut laudetur Deus, experiuntur istam mortem: ex utroque enim genere moriuntur. Et ista mors saepe in Scripturis dormitio dicitur, propter futuram resurrectionem velut evigilationem. Hinc Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres (I Thess. IV, 12); et alio loco, Ex quibus plures manent usque adhuc; quidam autem dormierunt (I Cor. XV, 6): et alia innumerabilia in hoc testimonia aperte per Scripturas utriusque Testamenti reperiuntur. Unde et ille ait, Consanguineus lethi sopor:(Virg. Aeneid. VI.) et si advertas, multa invenies etiam in saecularibus litteris, ubi mors somno comparatur. Significavit ergo Dominus futurum esse tempus, quo inter tribulationes et tentationes saeculi hujus, jam jamque ejus exspectaretur et speraretur adventus, tanquam propinquus atque imminens, ad quem se praeparent qui in ejus esse familia videntur. Hoc est enim quod ait, exisse obviam sponso et sponsae. Sponso quidem, Filio Dei: sponsae autem, sive quia in eo corpore venturus est quod sumpsit ex Virgine; sive quia ipsa Ecclesia tunc clarior apparebit, ut ad universi corporis congregationem membra concurrant, quibus concurrentibus, ejus magnitudo monstrabitur.
CAP. XXXIII.
77. Virgines propter continentiam nuncupavit. Decem vero, id est quinque et quinque, propter numerum quo censentur corporis sensus, in quibus habitat continentia, cum a voluptatibus turpibus et illicitis abstinetur. Lampades, sicut dictum est, bona sunt opera, maximeque ad misericordiam pertinentia; et ipsa quae etiam coram hominibus lucet laudabilis conversatio: sed magni interest, qua mentis intentione fiat; ideo dicit alias sapientes, stultas 0573 alias. Sed hinc eas discernit, quod stultae non sumpserunt oleum secum, sapientes autem acceperunt oleum in vasis suis, hoc est in cordibus suis, ubi fit ipsa participatio intimi ac superni boni. Unde in psalmo quodam, cum dictum esset, Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino; Multi, inquit, dicunt: Quis ostendit nobis bona? Deinde ut manifestaret cujus boni amore debeamus operari justitiam, hoc est, sacrificare sacrificium justitiae : Signatum est, inquit, in nobis lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in corde meo (Psal. IV, 6, 7). Cujus boni aliquantum participati, et plenius perfectiusque participandi intentione, qui bene operatur, et laudabiliter etiam in conspectu hominum conversatur, habet oleum secum, quo bona opera ejus etiam in conspectu hominum lucentia non exstinguuntur; quia non in eo charitas refrigescit abundante iniquitate, sed perseverat usque in finem. Hoc oleum stultae virgines non habent secum, quoniam sibi tribuendo si quid boni operis faciunt, necesse est inflentur superbia, et propter hoc vitium sic laude delectentur humana, ut ejus gaudio, si quid boni agunt, fervere et lucere videantur.
CAPUT XXXIV.
78. Tardante autem sponso, dormierunt omnes. Non enim tunc veniet cum speratur, sed media nocte cum valde obscurum, id est, occultum erit an veniat. Unde dicit, media nocte clamorem factum: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Nimirum clamor iste ipsa est tuba illa, quam commemorans Apostolus dicit: Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti (I Cor. XV, 52). Tubae nomine aliquod evidentissimum et praeclarissimum signum vult intelligi: quam vocem archangeli et tubam Dei alio loco dicit (I Thess. IV, 15). Quae etiam vox ipsius Domini Jesu Christi in Evangelio dicitur, quam audient ii qui in monumentis sunt, et procedent (Joan. V, 28, 29). Surgunt ergo omnes virgines illae, et sapientes et stultae, et aptant lampades suas, id est, rationem praeparant reddere de operibus suis.
79. Sed tunc, in illius clamoris evidentia et resurrectione mortuorum, quia nulla erit dubitatio jam instantis praesentisque judicii, subtrahetur omne solatium laudis humanae. Neque enim vacabit de alio disceptare, vel de alio judicare, aut gratificari atque suffragari alteri, quando unusquisque proprium onus portabit, et de suorum factorum reddenda ratione cogitabit: ac per hoc feretur animus quidem virginum stultarum consuetudine propria, sed non inventis laudibus humanis deficiet. Neque enim germanitus dixerunt, Apud te laus mea; vel, In Domino laudabitur anima mea; aut in Domino gloriatae sunt, cum ignorantes Dei justitiam, suam justitiam constituerent. Ac per hoc petunt a sapientibus oleum, hoc est aliquam consolationem; nec inveniunt nec accipiunt, illis respondentibus se nescire utrum vel sibi sufficiat ipsa conscientia, qua exspectant misericordiam sub illo judice, qui cum in throno sederit, quis gloriabitur 0574 castum se habere cor, aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato, nisi superexsultet misericordia judicio (Jacobi II, 13)? quae super eos erit, qui misericordiae opera illa intentione fecerunt, ut eorum misereretur, a quo se sciebant accepisse quod habebant; nec gloriabantur quasi non acceperint, sed per seipsos habuerint quo placerent, sicut stulti qui et sibi placent tanquam de bono a se sibi parato, et ab adulantibus vel errantibus ita laudantur ac si ipsi sint aliquid. Qui autem putat se esse aliquid, cum nihil sit, sicut dicit Apostolus, seipsum seducit. Opus autem suum probet unusquisque; et tunc in seipso tantum gloriam habebit, et non in altero (Galat. VI, 3): hoc est portare oleum secum, non ex aliena laude dependere. Sed quam gloriam in se habebit, nisi eum cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4); ut quod saepe dicendum est, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31)?
80. Proinde sapientia quae in sapientibus virginibus habitat, secundum illud quod ante praedixit, cum ait contemptoribus, et sanam doctrinam accipere recusantibus, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26); dicit stultis virginibus, Ite potius ad vendentes, et emite vobis: tanquam diceret, Ubi sunt qui vos fallebant mendosissimis laudibus, quando et a vobis fallebamini, quia in vobis non in Domino gloriabamini? Quod autem dicit, Et dum eunt emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo, hoc mihi videtur intelligendum, quod vitioso cordis affectu inhiabunt inani gloriae, quam vanae mentis elatione sectatae sunt. Et ipse appetitus significatus est in eo quod dictum est, Dum eunt emere, venit sponsus; et introierunt cum eo ad nuptias, quae paratae erant: hoc est, quae veram fidem veramque pietatem corde gestabant, qua possent contemperari numero societatique sanctorum, non in seipsis, sed in Domino gloriantium, ut intrarent cum eis in illud gaudium, de quo dicitur, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23); ubi erit perfecta participatio incommutabilis boni, cujus modo velut arrha quaedam per fidem tenetur, ut secundum hanc gratiam vivamus, in quantum Deo, non nobis vivimus.
CAPUT XXXV.
81. Proinde quod sequitur, Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; non dictum est eas emisse oleum, et sic venisse, neque enim jam erat unde; sed misericordiam sero quaesiisse, cum jam tempus judicandi esset, et probos a reprobis separandi. Recte autem illis respondetur: Amen dico vobis, Nescio vos. Ille quippe hoc dicit, quem non latet aliquid: sed, Nescio vos, nihil aliud est quam, Nescitis me, quando de vobis potius eligitis confidere quam de me. Cum enim dicitur quod nos cognoscit Deus, cognitionem sui nobis praestat, ut per hoc intelligamus ne hoc quidem nobis esse tribuendum quod nos scimus Deum, sed eam quoque scientiam illius misericordiae tribuamus. Unde cum quodam loco Apostolus diceret, Nunc autem cognoscentes Deum, correxit et ait, Imo cogniti a Deo0575 (Galat. IV, 9): quid aliud volens intelligi, nisi quod eos ipse fecerit cognitores suos? Nemo autem cognoscit Deum, nisi qui intelligit illum esse summum atque incommutabile bonum, cujus participatione fit bonus: quod in hujus psalmi conclusione positum est, Annuntiabunt justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Inde est et illud quod in alio psalmo: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Hoc enim non ad eam naturam qua homines sumus, cujus naturae idem ipse creator est, qui coeli et terrae, siderum, omniumque animantium; sed ad illud potius referendum est quod Apostolus ait: Ipsius enim sumus figmentum creati in Jesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 10).
CAPUT XXXVI.
82. Arbitror tibi satis esse solutas tuas quinque quaestiones, dum in ista mea veluti sexta immorarer, quam mihi proposui de Gratia Novi Testamenti, propter quam Verbum caro factum est, id est, qui Filius Dei erat, homo factus est, naturam suscipiendo nostram, non amittendo suam: per quod et nobis recipientibus eum potestas daretur, ut qui eramus homines, filii Dei fieremus (Joan. I, 14, 12) participatione incommutabilis boni in melius commutati, non ad temporalem felicitatem, sed ad vitae aeternae, quae sola beata est, adoptionem. Unde placuit etiam propheticum Psalmum percurrere, cujus primum versum in passione commemoravit, ostendens quomodo nos Deus derelinquat, et quo alio modo non recedat a nobis; ad bona aeterna nos colligens, temporalia vero aliquando utiliter tribuens, et aliquando utiliter subtrahens; ut eis non haerere discamus, ne contempta luce interiore, quae ad novam pertinet vitam (unde etiam psalmus iste ipse pro susceptione matutina, tanquam pro luce nova, nomen accepit), in exteris tenebris libenter habitemus, unde in exteriores mittuntur qui ex istis exteris non se ad interiora convertunt; ne diabolo et angelis ejus sociati, extrema damnatione puniamur. Intelligentes igitur peregrinationem nostram in hac vita, mundo crucifigamur, extendentes manus in latitudinem bonorum operum, et longanimitate usque in finem perseverantes, atque habentes cor sursum, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1, 2), totumque hoc non nobis, sed illius misericordiae tribuentes, cujus profunda judicia omnem scrutatorem fatigant. Haec est enim non inaniter fabulosa, sed utiliter verax latitudo, longitudo, altitudo, profundum, unde perveniamus etiam ad supereminentem scientiam charitatis Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei (Eph. III, 19).
CAPUT XXXVII.
83. Scio autem quam non supervacanea sollicitudine, per hanc occasionem quaestionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti gratiam tibi voluerim copiosius commendare. Habet enim adversarios, qui ejus profunditate turbati, non Deo tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt. Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles: nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi 0576 haeretici, sed eumdem verum aequalemque Patri et coaeternum, veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum exspectantes; sed tamen ignorantes Dei justitiam, et suam constituere volentes. Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quae secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas januas clausit, et quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit, propter continentiam; et quinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario praeditam sensu; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum operum bonaeque conversationis in conspectu hominum luculentissimam laudem; utrasque obviam sponso euntes, propter exspectationem qua Christi speratur adventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas, quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultae autem hoc non ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit.
84. Quid enim tam conjunctum quam virgines et virgines, quinque et quinque lampadibus ornatae, obviam sponso euntes et istae et illae? Et quid tam contrarium quam sapientes, et stultae? videlicet quod istae oleum in vasis, hoc est, intelligentiam gratiae Dei portant in cordibus suis, scientes quod nemo possit esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum sapientiae deputantes, scire cujus hoc donum sit (Sap. VIII, 21): illae autem largitori omnium bonorum gratias non agentes, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor earum, dicentes se esse sapientes, stultae factae sunt (Rom. I, 21, 22). De quibus sane nullo modo nunc desperandum est, antequam dormiamus: sed si ita dormierint, cum factus fuerit clamor ille, quo adesse jam nuntiabitur sponsus, et evigilantes, hoc est resurgentes remanserint foris; non quia virgines non sunt, sed quia nescientes unde habeant quod sunt, stultae virgines sunt, meritoque foris erunt, quia internae affectum gratiae non secum ferunt.
85. Quando tales ergo repereris, non tibi persuadeant inanitatem vasorum suorum, sed tu eis potius plenitudinem. Unde ait Apostolus, Quisquis se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire. Et mox ostendens quid dixerit, Quisquis autem, inquit, diligit Deum, hic cognitus est ab illo (I Cor. VIII, 2, 3). Nec sic dicere voluit, Cognovit eum, sed dicendo, cognitus est ab illo, expressius voluit commendare, etiam hoc ab illo nobis esse ut eum diligamus. Charitas enim Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Necesse est autem ut parum diligat Deum, qui non ab illo, sed a seipso bonum se arbitratur effectum: unde autem fieri potest ut talis non in seipso, sed in Domino glorietur? Qui enim gloriatur quod sit bonus, in illo debet gloriari, a quo factus est bonus: ac per hoc qui se a semetipso factum bonum arbitratur, consequens est ut in seipso, non in Domino glorietur. Omnis autem intentio gratiae Novi Testamenti, qua sursum cor habemus (quia 0577 omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est [Jacobi I, 17], id agit, ne simus ingrati; atque in ipsa gratiarum actione nihil aliud agitur, nisi ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Habes librum, etsi prolixum, tamen, quantum existimo, non superfluum. Sed ama etiam ecclesiasticas legere litteras, et non multa invenies, quae requiras ex me; sed legendo et ruminando, si etiam pure Dominum largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione dogna sunt, aut certe plurima, ipso magis inspirante, quam hominum aliquo commonente perdisces. Quanquam eo ipso quo forinsecus bene admonentem judicio non errante approbamus, quid aliud quam internum lumen, magistrum nos habere testamur?