CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter circumscriptionem hanc oportet describi secundum omnia quae ponuntur in ea ?
Circumscribatur quidem igitur bonum hominis in quantum homo est, ita sicut diximus : sed forte hoc non sufficit : sed oportet figuraliter dicere primum, et figuraliter descriptione data oportet deinde iterum posterius rescribere. Diximus enim in praehabitis, quod in ista scientia circumscriptiones sufficiunt figuraliter datae, quae tamen intra sui terminos totum concludunt descriptum per modum cujusdam circuli totum descriptum am- bientis et continentis : et hoc ad perfectam notitiam rei non sufficit sed oportet id quod posterius est descriptum resolvere in describentia et examinare singula describentia utrum sine errore conveniunt. Quia ea quae justa sunt et casta et universaliter moralia, tantam habent differentiam et errorem, ut videantur esse lege posita et non natura : et ideo in his praecipue necesse est dispositionem resolvendo rescribere, ut posteriori resoluto in prius diligenter error caveatur.
Videbitur autem utique omnis artificis describentis suum artificium esse proprium officium circumscriptum producere in describentia per resolutionem, et ipsam descriptionem particulatim disponere, et videre quae bene habent. Adhuc autem tempus talium inventor et cooperator bonus videtur esse. Unde per experientiam temporis artium additamenta facta sunt plurima. Omnis enim artificis est apponere suae arti quod deficit." Ars enim, ut dicit Tullius, est collectio principiorum ad eumdem finem operis sui tendentium. " Et cum operationes in particularibus sint, oportet quod principia experimenti singularium colligantur. Experimenta autem haec temporis accipiuntur prolixitate, et maxime in moralibus : quia haec secundum tempus plurimum variantur : et quae utilia sunt in tempore uno, nociva sunt in alio : et ideo addendo semper principium principio colligitur ars. Et quamvis tempus relatum ad motum cujus est mensura distare faciat, et sic sit causa corruptionis et oblivionis quodammodo : ita idem tempus relatum ad temporalia : in tempore enim genus inventivum et cooperativum est ad cognitionem principiorum artis per experientiam.
Sed in tali rescriptione meminisse oportet praedicta a nobis, scilicet quod certitudinem non in omnibus oportet exquirere secundum unam similitudinem, sed in singulis secundum unam materiam, et in tantum in quantum proprium est
doctrinae quam quisque intendit. Cujus exemplum est, quod rector sive tectonicus qui aedificator dicitur, et geometra differenter inquirunt idem quod est figura triangularis rectangula quae Graece orthogonum dicitur. Tectonicus enim inquirit orthogonum in quantum utile est ad opus quod facit. Geometra autem orthogonum inquirit quale quid sit per diffinitionem, per quam passiones propriae de subjecto possunt concludi. Et hoc ideo est, quia geometra speculator est mundi. Tectonicus autem intendit opus, et ad orthogonum triangulum eligit columnas et parietes : quia si columna recte eligatur ad latus orthogoni quod rectum anguli terminat, est illud latus perpendi culare : sic etiam columna perpendiculariter erigitur. Perpendiculariter autem erecta parte superiorum quamlibet imprimit inferiorem : et per hoc solidatur super basim. Si autem non perpendiculariter, sed oblique erigatur, statim recedit a latere orthogoni super fundamentum basis ab una parte faciens angulum acutum, et ab altera parte expansum : et tunc una pars non premit aliam, sed pars superior pondere suo declinat in casum. Geometra autem non sic considerat trigonum, sed potius secundum quod constituitur lineis inter alias parallelas protractas, quae angulos altrinsecus factos duobus rectis habent aequales. Sic unumquodque quaerendum est in quantum ad propositam refertur intentionem, et praecipue in moralibus. Et secundum eumdem modum et in omnibus aliis artibus faciendum, ut non extra opera operibus plura fiant. Quia si deberemus omnia accipere secundum ea quae possunt speculari in ipso, oporteret nos multa bona fecere et dicere quae ad opus non pertinerent : et sic quae sunt extra opera, plura oportet assumi quam sint ea quae ad opus pertinent, sicut est in proximo exemplo : si enim tectonicus praecipiat erigi columnam ad orthogonum, et docere velit quid sit orthogonum per diffinitionem, plures oporteret eum sermones iacere quam sint necessarii ad opus. Sufficit ergo secundum propriam intentionem unumquodque inquirere, et etiam in tantum certificari de ipso.