In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Jubetur scribere ecclesiis Sardis, Philadelphiae et Laodiciae : errantes ad paenitentiam minis revocans, sed alios collaudans, et vincenti praemium pollicens : Deum dicens ad ostium pulsare, ut ingrediatur ad illum qui aperuerit.
I. Et Angelo ecclesiae Sardis scribe : Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. 2. Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant : non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. 3. In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et . paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te . 4. Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. 5. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis : et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus. 6. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. 7. Et Angelo Philadelphiae ecclesiae scribe : Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit : 8. Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. 9, Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur, ecce ''faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te.
I0. Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
II. Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
I2. Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
I3. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
I4. Et Angelo Laodiciae ecclesiae scribe : Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei :
I5. Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus !
16. Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo.
17. Quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
18. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias : et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae : et collyrio inunge oculos tuos, ut videas.
19. Ego quos amo, arguo et castigo . aemulare ergo, et paenitentiam age.
20. Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
21. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
22. Qui habet aurem, audiat quid Spi-
ritus dicat ecclesiis.