PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" In templo. "
Cultum enim Dei et contemplationem diligentes, qui sunt parentes ejus, invenerunt eum in templo. Pastores qui sunt Praelati curam habentes ovium, invenerunt eum in praesepio pastorem ovium. Reges autem qui sunt boni activi, inveniunt eum cum familia in domo. Et ita verificatur Psalmus XXXIII, 11, quod inquirentes Dominum non minuentur omni bono, quod quaerunt in eo. Contemplantibus apparet ut veritas, Praelatis ut ubertas, activis ut virtus.
" Sedentem, "
Ut quietum spiritum demonstraret. Isa. xlii, 1 et 2 : Judicium gentibus proferet. Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris. Quiete enim et modeste proposuit, et respondit, non cum clamore et contentione.
" In medio Doctorum. "
Sedere non potuit, qui hoc per magnae sapientiae demonstrationem non evicit. Eccli.XXIV, 1 : In medio populi sui gloriabitur. Semper enim est in medio, ad quod omnia extrema habent respectum. Natus in medio duorum animalium jacens, nunc in medio Doctorum sedens, baptizandus in medio baptizandorum. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit. Crucifixus in medio latronum : resurgens immortalis in medio discipulorum . In primo, medium pabulum gratiae offerens : in secundo, Verbum sapientiae illuminans : in tertio, sacramenta consecrans : in quarto, redemptionem communicans : in quinto, statum immortalitatis offerens. Et in omnibus ostendens, quod extrema immensitate abjicit, et medium secundum temperantiae mensuram diligit.
Doctores autem dicuntur, qui docendi et magisterii promeruerant auctoritatem. Psal. CVI, 32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
" Audientem illos, " quia secundum disciplinam studii quam nobis commendat, prius est audire quam interrogare. Proverb.I, 5 : Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit." Et interrogantem eos, " de auditis. Deuter.XXXII, 7 : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos,
et dicent tibi. Malach.II, 7 : Labia Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus. Sic ergo interrogavit, nobis formam discendi praebens. Eccli.XXXII, 9 : Audi tacens, simul et quaerens : et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Attende, quod quaedam Glossa, et quidam expositores allegorice et moraliter exponentes " triduum " post quod inventus est Jesus, multipliciter ipsum exponunt. De triplici lege exponunt allegoririce : quia Patriarchae sub lege naturali quaesiverunt, et non invenerunt. Ad Roman. II, 14 et 15 : Ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, scilicet naturalis : qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Secundo die, sub lege scripta quaesiverunt Reges et Prophetae, et non invenerunt. De hac lege, Eccli., XXIV, 33 : Legem mandavit Moyses in praeceptis justitiarum. De Regibus et Prophetis, Luc. x, 24 : Multi Prophetae et Reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt. In tertio die in lege Christi, consecuta est gentilitas in lege Christi Dominum Jesum. Ad Roman. XI, 7 : Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est. De lege autem Christi, ad Roman. viii, 2 : Lex enim Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Est etiam triduum paenitentiae : compunctio cordis, confessio oris, et satisfactio operis, in quo perfecte invenitur Jesus. Exod.III, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Et triduum contemplationis, visio sensibilis, visio imaginativa, et visio intellectualis, et ibi invenitur. Genes.XXII, 4 : Die tertio Abraham elevatis oculis, vidit locum procul. Et hoc est tertium caelum in quod raptus est Paulus .
Audiens ergo et interrogans, demonstrat sapientiam divinam illi tempori congruam. Unde Hieronymus in Prooemio galeato : " Salvator cum esset duodecim annorum, in medio Doctorum sedens, magis docet dum prudenter interrogat. " Ex hoc autem sequitur admiratio audientium.
Et hoc est:
" Stupebant autem omnes. "
Stupor est systoles cordis in magno et arduo apparente : ita quod cor quasi fit insensibile, dum nec modum nec causam valet agnoscere. Isa. LII, 14 : Obstupuerunt super te multi. Et ibidem, v. 15 : Super ipsum continebunt reges os suum. Job, XXIX, 21 : Qui me audiebant, exspectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
" Super prudentia. " Prudentia hic generaliter sumitur, quasi prudentia quae quaelibet prodit occulta. Job, xxviii, 18 : Trahitur autem sapientia de occultis. Proverb. vii, 4 : Die sapientiae, soror mea es : et prudentiam voca amicam tuam. Et haec fuit prudentia in judicio auditorum.
" Et responsis ejus, " quibus respondit ad proposita. Vicit enim omnes, ita quod etiam ausi non erant interrogare. Matth.XXII, 46 : Neque ausus fuit quisquam ex illa die eum interrogare. Joan. ii, 25 : Opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
" Et videntes "
Haec parentes, et alii quicumque, " admirati sunt. " Matth.VII, 28 et 29 : Cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus. Erat enim docens eos sicut potestatem habens. Joan.XVI, 30 : Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
" Et dixit Mater ejus ad illum : "
Sicut ea quae magis scivit mysteria, et sicut illa quae vera mater fuit.
" Dixit, " ut provocaret eum aperire mysteria, non ut arguens de sui subductione. Hoc autem non fecit Joseph propter verecundiam et reverentiam. Secum enim bene agi reputabat, si obsequi tacens posset tantae sanctitati Matris et Filii. Simile etiam, Joan. ii, 3, ubi loquebatur, dicens : Vinum non habent : ut provocaret eum ad suae gloriae ostensionem, ut ex hoc fides confortaretur in discipulis.
Duo autem dicit, in quorum primo, petit de causa hujus facti illuminari, dicens : "Fili," unice cordis mei, "quid?" Proverb.XXXI, 2 : Quid, dilecte mi, quid, dilecte uteri mei, quid, dilecte votorum meorum ?" Fecisti nobis sic ? " Aperi causam. Job, v, 6 : Nihil in terra sine causa fit. Sapient.XIV, 5 : Ut non essent vacua sapientiae tuae opera, hoc est, absque causa facta. Non enim sine magna causa fecisti: propter quod " pater tuus et ego dolentes " de absentia, " quaerebamus te. " Tob. x, 5 : Omnia simul in te uno habentes, te non debuimus dimittere a nobis. Aperi ergo tanti facti causam, et tuam in hoc demonstra sapientiam : ut judicantium te corda quiescant, et vincas cum judicaris, parentes ita non debuisse te dimittere.
" Et ait ad illos. "
Numquam negans devotis illuminationem. Eccli.XXIV, 45 : Illuminabo omnes sperantes in Domino.
" Quid est quod me quaerebatis ? " Quasi dicat : Non erat necessarium me quaerere, quia scire poteratis me in meis inveniri. Non enim per diversa discurro, qui domum Patris determinatam et dedicatam habeo. Joan.I, 38 et 39 : Rabbi, ubi habitas ?... Dicit eis : Venite, et vi-dete. Ubi opportunum est me esse, me manere, scire debueratis.