Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De forma sacramenti supra panem.
Nunc secundum divisionem praeassignatam exposcit ratio, ut de forma hujus sacramenti dicamus .
Dicemus ergo primo de forma quae dicitur super panem, et postea de forma quae dicitur super vinum.
Circa formam quae dicitur super panem, quatuor inquiremus, scilicet quae sit, et qua virtute, scilicet divisibili vel indivisibili operetur, et unde trahat transubstantiandi virtutem, et qualis sit modus formae ipsius in hoc sacramento.
Ad primum autem communiter dicitur, quod ita habetur in Canone: a Accipite... Hoc est enim corpus meum . " Vel, sicut
dicitur, Marc. XIV, 22 : Sumite, hoc est corpus meum.
Secundum hoc autem quaeritur, utrum hoc quod dicitur : Accipite, sit de forma? Hoc enim ponunt tres Evangelistae. Marc. XIV, 22, dicitur : Sumite, quod idem valet. Luc. XXII, 19, dicitur : Dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum.
Ad hoc autem in praemissis istius tractatus diximus, quod hoc quod dicitur : Accipite, pertinet ad institutionem sacramenti, et non ad formam. Voluit enim per hoc Dominus declarare quam acceptum habere deberent tantum sacramentum a seipso institutum, et ideo praemisit : Accipite panem, vel accepto pane, ostendens quam acceptum habere deberent sacramentum, quod sibi tam esset acceptum. Unde, i ad Corinth. XI, 23 : Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis. Quod enim acceptum Dominus habuit, et Apostoli tamquam dignissimum acceptaverunt, valde nobis debet esse acceptum : et ideo dicitur in Psalmo L, 21 : Tunc acceptabis sacrificium justitiae , oblationes et holocausta : tunc imponent super altare tuum vitulos. Vitulos enim super altare ponimus, quando carnis petulantiam in conspectu altaris Domini mactamus, ut digne tanto sacramento communicemus.
Sed tunc quaeritur, Utrum id quod dicitur : Hoc est enim corpus meum, sit forma vel aliquid aliud ?
Videtur autem, quod haec non sit forma : dicitur in textu Matthaei, Marci et Lucae : Benedixit, fregit. Ergo aliqua benedictione benedixit, antequam haec verba diceret : Hoc est corpus meum : et illa benedictione transsubstantiavit : et tunc illa benedictio fuit forma primi sacramenti quod exhibitum fuit Apostolis. Cum ergo Christi actio sit nobis instructio, videtur quod nos eadem forma in sacramento uti debeamus. Hoc autem videtur per verba Apostoli, i ad Corinth. XI, 2, ubi dicit: Laudo autem vos, fratres, quod per omnia mei memores estis et sic-ut tradidi vobis, praecepta mea tenetis. Et post pauca, v. 23 : Ego emin accepi a Domino quod et tradidi vobis. Ergo secundum quod accepit a Domino, sic et tradidit nobis. Si ergo sub alia benedictione Christus panem benedixit quam Sub istis : Hoc est corpus meum, et nos alia uti debemus forma sacramenti quam ista.
Adhuc autem ante formam sacramenti perfecte dictam non fit fractio in sacramento. Hic autem dicitur ante haec verba quae sunt: Hoc est corpus meum, quod benedixit, et fregit, et etiam tertio discipulis dedit : et sic videtur, quod haec verba non sunt de forma.
Et adhuc quidam ante nos non modicae inter antiquos auctoritatis viri, dixerunt quod in veritate alia forma usus est Christus in sacramento, et alia utitur Ecclesia. Concedunt enim isti, quod vel mentali vel vocali benedictione utebatur Christus, qua ipse substantiam panis transsubstantiavit, et transsubstantiatum fregit, et fractum dedit discipulis, et tunc primo dixit: Hoc est corpus meum. Dicunt enim isti, quod si Christus ante haec verba panem in corpus suum non transsubstantiasset, non fuisset verus sermo quo dixit: Hoc est corpus meum, demonstrando id quod sub forma panis demonstrabatur. Hoc autem valde est inconveniens : quia Christus dicit, Matth.XXIV, 33 : Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribumt. Psal. CXVIII, 89 : in aeternum, Domine, permanet verbum tuum. Oportet igitur, ut dicunt, quod ante fuerit transsubstantiatum: nobis autem, ut dicunt, traditum est sacramentum sub forma illa verborum frequentandum quibus dicitur : Hoc est corpus meum.
Si autem quaeritur ab his, quare Christus alia forma verborum est usus, et alia voluit nos uti ? Dicunt, quod in Christo semper fuit potestas excellentiae, qua ipse operabatur actus gratiae sine clave invocationis, vel supplicationis alicujus, vel exorcizationis: Petrum autem et suos sequaces clavibus uti oportet: quia non est in eis nisi potestas ministrorum : et ad hanc doctrinam ostendendam dicunt, quod alia forma usus est vel mentali, vel vocali, sicut voluit, et hanc non expressit, ne putaretur eadem esse potestas Domini quae servi et ministri. Probare etiam nituntur quod dicunt: quia verba ista : Accipite, hoc est corpus meum, potius pertinere videntur ad institutionem, quam ad transsubstantiationem : constat autem, quod in aliis sacramentis semper aliis verbis usus est instituendo sacramentum, et aliis dando formam sacramenti, sicut, Matth, xxviii,19, cum dicit: Baptizantes eos, instituit sacramentum et injungit usum. Dicens autem : In nomine Patris, ei Filii, et Spiritus sancti, dat invocationem quae est forma sacramenti. In hoc ergo sacramento, sicut dicunt, alia verba pertinent ad institutionem sacramenti, et alia ad formam. Cum igitur secundum significationem verborum, Accipite, hoc est corpus meum, ista pertineant ad institutionem, videtur quod alia aliqua verborum forma usus est in transubstantiando .
Haec igitur est sententia antiquissimorum quorumdam Doctorum.
Hoc autem a probabilioribus non tenetur : quia hoc quod dicitur : Christus alia usus est forma verborum, non probatur : et ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur. Et quod dicitur : Benedixit, constat quod tactu suae manus quae unita erat deitati, benedixit et vim transsubstantiabilem contulit, sicut tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam dedit aquis. Nec legimus ipsum alio signo vel alia benedictione mentali vel vocali usum esse. Nec est credendum, quod in tanto sacramento Dominus aliquid ab Apostolis vel Ecclesia absconderit, cum illud sit de pertinentibus ad salutem, cum ipse dicat, Joan. xv, 15 : Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nola feci vobis. Constanter igitur videtur dicen-
dum, quod Christus forma verborum qua nos utimur, usu est in sacramento.
Ad ea quae isti ergo objiciunt, dicendum est, quod cum dicitur, benedixit, quod signo sui tactus benedixit, et quod ille tactus materiae panis et vini contulit: quia quotiescumque forma debita verborum dicitur super talem materiam cum intentione Ecclesiae, tunc patet transsubstantiari, et aliter non transubstantiaretur. Et quod dicitur, fregit, non est ideo dictum, quod ante unum tempus fregerit, et postea dixerit: Hoc est corpus meum, sed quia simul dixit et fregit, ita quod fractio fuit post verborum formam, quamvis ante dicatur per anticipationem.
Ad aliud autem dicendum, quod sicut jam ante diximus, alia verba sunt institutionis sacramenti et formae, et de hoc satis jam in ante habitis dictum est.
Sed tunc supposito, quod haec sit forma : Hoc est corpus meum, quaeritur quid demonstratur per pronomen hoc, quod illius est initium orationis. Et si dicatur, quod corpus Domini sub accidentibus panis demonstratur, tunc aut falsum est quod dicitur, aut jam in pronuntiatione pronominis ibi est verum Christi corpus, et sic superfluit hoc quod sequitur, corpus meum : quia nihil facit ad formam sacramenti, sed tantum significatur per orationem quid praedicetur de hoc demonstrato. Si autem demonstratur panis per pronomen, tunc oratio illa est falsa: quia nullus panis demonstrari poterit qui sit verum Christi corpus.
Quaeritur etiam de verbo substantivo quod ibi ponitur pro nota compositionis. Constat enim, quod illud notat compositionem essentialem et non accidentalem, sicut cum dico: Petrus est sanctus, vel albus. Si autem talem notat compositionem, tunc oportet quod praedicatum sit de substantia et definitione subjecti, sicut cum dico : Petrus est homo, vel Petrus est animal. Si autem hoc concedatur, tunc sequitur, quod huic demon- strato substantiale et essentiale est esse corpus Domini. Ad hoc ergo quod fiat corpus Domini, non indiget illa mutatione quae vocatur transsubstantiatio, quod omnino falsum est : quia ad hoc forma sacramenti profertur super materiam demonstratam, quod transsubstantiatio fiat.
Similiter autem quaeritur de tertio quod est ibi positum, scilicet corpus. Cum enim, sicut ibi dicit, caro non prodest quidquam , sed verba quae dixi de sacramento, spiritus et vita sunt in sacramento nos vivificante, potius debuit fieri transsubstantiatio in spiritum vivificantem, quam in corpus, praecipue cum dicat Apostolus, II ad Corinth. v, 16 : Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Christus igitur in sacramento vivificante secundum spiritum, et non secundum corpus est noscendus. Hoc idem videtur per hoc quod dicitur, Joan.VI, 58 : Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Constat autem, quod a spiritu, et non a corpore vita procedit.
Adhuc autem, Quaeritur de pronomine meum quod apponitur. Quando enim hoc dixit, tunc corpus suum passibile fuit: ergo tunc dedit passibile, scilicet suum, hoc est, tale quale tunc habuit, dedit. Cum igitur talia verba in forma sacramenti assumpsit Ecclesia, qualia Christus tunc protulit, videtur quod adhuc in Ecclesia conficitur in sacramento corpus Christi passibile et mortale. Hoc autem ea ratione maxime videtur, quia confectio istius sacramenti fit in commemorationem passionis Domini et mortis, sicutdicit Apostolus, I ad Corinth. XI,26 : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Constat autem, quod mors Domini congruentius si-
gnatur in passibili et mortali corpore, quam in glorioso et impassibili et immortali.
Quaerunt etiam quidam de conjunctione, quae in quibusdam libris missalibus interponitur verbis istis, qui sic habent : " Hoc est enim corpus meum. "
Videtur hoc non esse de forma : quia in tribus Evangelistarum libris, Matthaeo, Luca et Marco, qui hanc formam scribunt non continetur enim : et cum nihil sit de forma nisi quod Christus dixit, videtur non esse de forma.
Adhuc, I ad Corinth. XI, 23 et 24, ubi Apostolus ritum recitat quo Christus hoc sacramentum instituit et confecit, et ubi adjungit, quod ipse secundum eumdem ritum hoc sacramentum servandum Ecclesiae tradidit, ibi sic dicit : Quoniam Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum. Et in hac forma verborum conjunctio causalis, quae est enim, non continetur : et sic de forma esse non videtur.
In contrarium autem est, quod conjunctio in usu valde solemnium Ecclesiarum invenitur apposita, sicut in usu Ecclesiae Romanae, et opinio probabilis est, quod tales Ecclesiae suas observationes habebant ab Apostolis.
Adhuc autem quia conjunctio causalis relationem et conjunctionem signat ad id quod in oratione Christi praecessit. Dixit Christus : Accipite et comedite . Et infra, Matth. XXVI, 28 : Bibite ex hoc omnes. Non autem esset causa quare acciperent et comederent, nisi corpus suum esset. Cum ergo sequens sit causa praecedentis, non totum signatur in oratione quod in Christi fuit intentione, nisi conjunctio causalis apponatur : et ita videtur, quod apponi debeat. Et sic dicetur : " Hoc est enim corpus meum ".
Ulterius autem quaeritur quare Lucas plus addit quam Marcus. Dicitur enim sic, Luc. XXII, 19 : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur.
Quaeritur ergo, utrum etiam hoc sit de forma ?
Videtur autem, quod sic : quia Christus hoc suo ore apposuit.
Adhuc autem, Apostolus tradens Ecclesiae hoc sacramentum celebrandum et observandum, hoc etiam apposuit, I ad Corinth. XI, 24, ubi sic dicitur : Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.
Adhuc autem, quia verbis illis innuitur causa passionis quam commemoramus in illo sacramento : et ideo apponendum esse videtur.
Adhuc autem, cum sacramentum istud sit charitatis, ut in ante habitis determinatum est, et potissima causa charitatis nostrae ad eum sit qui traditus est pro nobis, videtur hoc esse de principalibus in forma ponendis.
Adhuc autem, quia hujus dicit rationem quare sacramentum celebratur : ratio autem celebrationis uniuscujusque rei ad formam ejusdem rei reducitur : videtur ergo, quod et istud quod dicitur, quod pro vobis tradetur, intra formam sacramenti debeat contineri.
Ulterius etiam quaeritur de hoc quod. Luc. XXII, 19, ulterius additur : Hoc facite in meam commemorationem. Utrum et hoc sit de forma ?
Videtur autem, quod sic : quia in una contextione in forma sacramenti totum hoc Christus pronuntiavit: et sicut ipse pronuntiavit, sic est tenendum : videtur ergo tenendum esse, quod hoc etiam sit de forma.
Praeterea, Paulus hunc ritum tradidit observandum Ecclesiae : quia, I ad Corinth. XI, 24, dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facile in meam commemorationem.
Adhuc autem, quia hoc dicit finem et intentionem Christi sacramentum instituentis : institutum enim est, ut comme- moratio Christi fiat pro nobis se in cruce offerentis.
Ad haec autem sine praejudicio dicimus, quod nihil est de forma corporis Domini nostri, nisi quod Christus testibus quatuor probatur dixisse, scilicet, Hoc est corpus meum. Testes autem quod conficiendo sacramentum dixit sunt quatuor, Matthaeus, Marcus, Lucas, et Paulus. Nec aliud quidquam est de forma sacramenti.
Et quod quaeritur de pronomine demonstrativo, quid demonstret? Dicendum quod demonstrat corpus Christi sub forma sacramentalis panis.
Ad id autem quod objicitur, quod statim pronuntiato signo demonstrationis, secundum hoc est ibi corpus Christi antequam residuum orationis pronuntietur. Dicendum, quod hoc non sequitur: pronomen enim prout secundum se accipitur, non est de forma sacramenti, sed potius prout est pars orationis: quia sic etiam qualitatem habet demonstrationis: quia secundum se acceptum non signat nisi meram substantiam. Unde secundum quod pro nomine ponitur rei demonstratae, sic est pars orationis, et non habet significare nisi cum partibus suis, quae sunt compositio et appositum compositioni et subjecto demonstrato : et in hac virtute acceptae partes orationis simul ad indivisibilem rei signatae per orationem relatae faciunt transsubstantiationem : et ideo nulla ibi pars agit divisim, sed potius, ut diximus, simul acceptae in unitate significatae rei per orationem ad quod referuntur, faciunt ut unum et non ut divisa illam transsubstantiationem. Dicit enim Priscianus, quod omnis constructio quam Graeci synthesim vocant, ad intellectum est referenda. Ad intellectum autem relata uniuntur partes in unitate rei significatae. Et hoc est quod dixerunt antiqui, quod una pars exspectat aliam : et quando totum dictum est, totum factum est.
Quod autem objicitur, quod demonstrat materiam panis, est concedendum.
Nec est dicendum quod quidam dixerunt, quod demonstret materiam vel substantiam panis jam incipientem transire in corpus Christi: hoc enim fieri non posset nisi esset in sacramento mutatio intercipiens medium aut extremum : et hoc jam in antecedentibus ostendimus esse impossibile. in transsubstantiatione enim illa tota substantia panis cum materia et forma transsubstantiatur in corpus Christi, et materia panis nullo modo incipit amittere formam panis, et accipere formam corporis Christi: et ideo talis responsio nullo modo competit in hoc sacramento.
Ad hoc quod quaeritur de verbo substantivo quam notet compositionem ? Dicendum qued essentialem.
Ad hoc quod objicitur, est concedendum, quod corpus Christi est de essentia et ratione hujus sacramenti demonstrati) sicut lignum est de essentia et ratione hujus ligni demonstrati.
Ad hoc autem quod ulterius objicitur, dicendum quod hoc non sequitur : quia hoc facit transsubstantiatio. Unde quod corpus Christi praedicatur essentialiter de corpore quod est in dextera Dei Patris, hoc fecit natura universalis et particularis in Christo. Sed quod corpus Christi praedicatur de hoc demonstrato sub forma panis, hoc fecit transsubstantiatio, quae fit per formae sacramenti sanctificationem.
Et si objicitur, quod id quod sub sacramenti speciebus est, idem est omnino secundum rem cum eo quod est in dextera Dei patris, et quod traxit de Virgine : et sic si transsubstantiatio facit unum, tunc facit et alterum : quia unius et ejusdem una est causa. Dicendum, quod hoc non sequitur: quia quamvis idem sint penitus, non tamen eadem habent attributa secundum quod istud demonstratur sub forma panis, et illud in lineamentis et figura propria : quia isti conve- nit, quod sit vere cibus: hoc autem in lineamentis et figura hominis demonstratum, ut dicit Augustinus, horridum esset accipere cibum : et ideo aliam habet causam secundum quod est sub forma panis praedicatio ista, et aliam habet causam secundum quod est in lineamentis et figura hominis demonstratum.
Ad aliud quod de corpore objicitur, dicendum, quod quamvis ex vi sacramenti sub forma panis non sit nisi corpus Dominicum, tamen propter uniones naturales corporis Dominici cum his quae secundum naturam et gratiam sunt in corpore, multa sunt ibi alia : propter unionem enim corporis et animae est ibi anima : et quia movet anima corpus per spiritum, est in corpore illo spiritus et animalis, et vitalis, et naturalis : et propter impletionem valorum nutrimentalium est ibi sanguis: et propter unionis gratiam est ibi deitas: et sic est corpus vivificatum et divinum, vivificans vita divina et vita gratiae. Nec de hoc Christus reprehendit Judaeos carnaliter intelligentes, quod corpus spiritu vivifico plenum et divinum intelligerent, sed potius reprehendit eos, quia tale suum corpus esse intelligere nolebant, sed tantum intelligebant, quod caro sua esset dentibus laceranda, et non esset vivifica nec divina, et dentibus non laceranda, sed sumenda, et tamen integra et sana mansura. Et hoc est quod dixit : Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt , hoc est, spiritualiter de spirituali manducatione intellecta sunt spiritus ad vitam vivificantia aeternam. Quod etiam Petrus ibidem consideravit, dicens: Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes .
Ad id autem quod objicitur de Apostolo dicente : Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus . Dicendum quod Aposto-
Ius notat per carnem infirmitatem carnalem et infirmum intellectum, quem sicut Judaei aliquando de Christo etiam habuerunt Apostoli, secundum quem jam non cognoscitur Christus: quia omnia haec ad spiritualem intellectum referuntur : et tunc cognoscimus, quod caro Christi in sacramento sumitur in spiritu vivificante, et non in corporis sui corporali et dentali laceratione.
Ad hoc autem quod quaeritur ulterius de hoc pronomine, meum, bene concedendum est, quod tunc tale exhibuit quale habuit: sed cum post resurrectionem etiam significet corpus a Christo possessum , etiam tunc supponit quale nunc habet, hoc est, immortale et gloriosum.
Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod Ecclesia verba haec accipit sicut ea Christus protulit, scilicet quod verum corpus suum sit ab eo possessum: et hujusmodi veritatem non variant diversae dispositiones passibilitatis et impassibilitatis, mortalitatis et immortalitatis : quia haec non sunt de veritate humani corporis : sed remanet idem verum humanum vivum et divinum corpus sub contrariis istis dispositionibus, quod esse non posset, si illae dispositiones essent de veritate corporis Christi.
Ad hoc autem quod objicitur, quod sacramentum celebratur in commemorationem passionis. Dicendum, quod nihil prohibet in immortali corpore fieri commemorationem passionnis in modo sacrificii et modo immolationis: et hoc intelligitur institutum esse sacramentum in commemorationem passionis Christi.
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur, utrum hoc quod dicitur, quod pro vobis tradetur, sit de forma, vel non? Dicendum, quod non est de forma, nec Christus hoc dixit tamquam esset de forma, sed quod ostenderetur identitas unitatis inter corpus traditum sive tradendum, et corpus sub speciebus sacramenti contentum : et sic veritatis sacramentum esse probaretur.
Ad hoc autem quod objicitur per rationem, dicendum, quod non ideo dicitur, quod pro vobis tradetur, ut ostendatur vel charitas, vel effectus redemptionis, quamvis traditio pro nobis facta magnum indicium sit charitatis, sed tantum ideo additum est, ut ostendatur veritas, sicut jam dictum est: hoc enim necessarium fuit propter carnalem discipulorum adhuc intellectum, ut scirent, quod corpus esset divinum quod in cruce posset pati, et integrum remanere in sacramento sumptum quidem spiritualiter et sacramentaliter, et cum dentibus non discerptum et dilaceratus.
Ad hoc autem quod ulterius quaeritur de hoc quod iterum adjicitur: Hoc facile in meam commemorationem. Dicendum, quod hoc nullo modo est de forma : sed quia, sicut in ante habitis diximus, Christus simul instituit sacramentum et injunxit usum et promulgavit formam, ideo rationem injunctionis usus subjunxit, subdens : Hoc facite in meam commemorationem. Ac si diceret: Frequentate sacramentum, quia in hoc mei abeuntis habebitis memoriale certissimum: et ideo etiam diximus in ante habitis, quod memoriale vocatur.
Et per hoc patet solutio ad totum quod de hoc superius objectum est.
Ad hoc autem quod quaeritur, utrum causalis conjunctio enim sit de forma? Dicendum est, quod non est de forma: sed est conjunctio causalis continuans sequentia cum antecedentibus, sicut etiam dicit objectio.
Ad hoc autem quod dicitur, quod ubi causa et causatum ponuntur, quod haec ad idem pertinent. Dicendum, quod hoc
est verum in causa essendi: sed in causa dicendi, vel aliquid injungendi, non est verum, et sic est hic. Quod enim dicitur : Hoc est corpus suum, non fuit nisi causa dicendi vel injunctionis usus sacramenti : quia dixit: Accipite et comedite . Talis autem causa dicendi vel injungendi sufficit conjunctioni causali: quia in grammaticis non attenditur res tantum, sed etiam quicumque modus, et maxime in partium declinabilium constructione.
Ad hoc autem quod de antiquis Ecclesiis et authenticis objicitur. Dicendum, quod illae Ecclesiae hoc assumpserunt praedicta de causa : quia scilicet in sacramento non tantum voluerunt exprimere formam, sed etiam formae rationem in comparatione ad institutionem.
Ex his autem quae sic a nobis dicta sunt, solutio patet ad omnia quaesita in ante habitis.
Nunc exposcit ordo, ut ostendamus qua virtute, scilicet divisibili vel indivisibili, haec forma operetur.
Videtur enim quibusdam, quod id quod ex multis discretis et non continuis operatur, quod hoc divisibili et non indivisibili operatur virtute. Haec autem oratio : Hoc est corpus meum, ex multis non unitis componitur, et sic divisibili virtute operari videtur : oratio enim quantitas est discreta, et non unita.
Adhuc autem, omne quod ex multis agit, operationem habet compositam, sicut calor naturalis, qui agit ex anima, et caelesti virtute, et virtute ignis, operationem habet in qua omnium istorum virtus perpenditur : quia in separatione puri ab impuro perpenditur virtus ignis, et in motu ad speciem corporis perpenditur virtus caelestis, et in motu ad spe. ciem viventis perpenditur virtus animae. Et sic videtur, quod cum ista oratio agat ex multis, quod debeat habere operationem compositam : et hoc est falsum :
quia transsubstantiatio est operatio simplex.
Si forte aliquis dicere velit, quod oratio resolvitur ad rem : et sic in simplicitate rei simplicem facit operationem, sicut nuper innuimus in quaestione praecedenti. Videtur, quod ista responsio supponit falsum : quia oratio ista ad unum simplex reduci non potest : oratio enim ista signat, quod alia est res in ea supposita, et alia apposita sive praedicata. Talis autem res in qua est alia et alia natura, non est una res simplex : et sic ad aliquam rei simplicitatem haec oratio reduci non potest.
Adhuc autem, si oratio virtute rei operatur in sacramento, cum compendium in omnibus sit eligendum et in natura et in gratia, videtur quod melius posita fuisset forma sacramenti in re quam in sermone.
Ad haec autem et similia dicendum, quod in veritate oratio indivisibili virtute rei operatur, sicut in ante habitis dictum est.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum, quod oratio quidem componitur ex multis non continuis indictis sonis : sed oratio non sumitur hic in se et materialiter considerata, prout est in sonis syllabarum et litterarum, sed, sicut diximus, per significationem ad rem relata, et illa res est unum simplex et indivisum.
Ad aliud autem quod objicitur, dicendum, quod verum est in his agentibus et instrumentis,. quorum virtutes trahuntur a diversis et a se invicem divisis : hoc autem non est hic, quinimo virtus hujusmodi actionis trahitur ab unico et indiviso significato.
Ad hoc autem quod contra hoc objicitur, dicendum quod cum dicitur, hoc est corpus meum, significatum orationis est unum in esse et unicum : quia praedicatum est esse suppositi, quamvis id unum in esse ex duabus substantiis sit compo- situm, scilicet ex substantia substante et substantia in esse et ratione perficiente : et quando sic unum compositum est, illud virtutem agendi non trahit nisi ab uno agente quod est natura formae praedicatae : et sic sunt duae naturae, quarum una proprie agit sicut natura particularis subjecti, quia, sicut dicit Philosophus, agere est particularium subjectorum, et agit virtute alterius, quia virtutes et potentiae quibus unumquodque agit quod agit, sunt naturae formalis quae est in ipso quod agit.
Ad id autem quod objicitur, quod compendiosius fuisset, si tunc in ipsa re posita fuisset forma sacramenti. Dicen-
dum quod in re non potuit poni simplex forma hujus sacramenti propter tres causas.
Prima, quod sacramentum in forma et materia subjicitur operationi ministrorum Ecclesiae: res autem significata in hac oratione si absque designatione orationis accipitur, nullo modo subjicibilis est operationi ministrorum, sicut patet cuilibet: quia si hoc corpus Christi demonstratum accipiatur sine orationis designatione, absolvitur ab operatione ministrorum, ita quod sacerdos nihil circa ipsum potest operari.
Secunda causa est: quia cum in sacramentis verbum increatum operetur operatione quae circa elementa corporalia existit, oportet quod verbum increatum operans in aliquo corporali, congruat elemento corporali circa quod operatur : non autem congruit in aliquo quod et sibi congruat, et corporali elemento, nisi in verbo corporali: oportet ergo, quod in verbo corporaliter sonante operetur: quia dicit Augustinus, quod verbum in intellectu est sicut Verbum in Patre, et verbum sonans in verbo vocis corporeae est sicut Verbum incarnatum, quod corporalibus se coaptavit et conformavit.
Tertia autem causa est: quia regulariter et generaliter verum est, sicut dicit Hieronymus, quod sacramenta sunt ad
eruditionem principaliter instituta : non autem erudiunt quae ad notitiam venire non possunt: res autem ista occulta est in se, et ad notitiam venire non posset, nisi verbo sonante designaretur: oportet ergo designare verbum incorporale verbo sonante vel voce.
Adhuc autem, sicut dicit Augustinus, sacramentum est sensibile signum, quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in intellectum venire. Sicut igitur materia consistit in sensibilibus signis, ita etiam in sensibili signo debet consistere forma : et sic oportuit formam sacramenti consistere in oratione sensibilem sonum habente. Haec igitur causa est quare res in sacramento non simpliciter accepta operatur, sed potius operatur in eo res designata per vocalem orationem, cum tamen vocalis oratio virtutem operandi contrahat a re stante sub voce illa, sicut diximus in praehabitis, etc.
Consequenter videndum est unde haec forma transubstantiandi trahat virtutem.
Si enim consequentias attendamus, tunc in omni re quae substantialiter mutatur, oportet quod virtus mutationis illius sit ab eo qui motor est universalis in talibus mutationibus. Mutatio autem una est, sicut dicimus, eam quae est generationis a sole esse in circulo obliquo accedente et recedente : ideo dicimus difformiter fieri generationem et corruptionem. A simili autem et excellentiori videmus, quod omnium talium mutationum est Verbum increatum causa et motor, sicut dicitur, Joan. I, 3 : Omnia per ipsum facta sunt, sine ipso factum est nihil quod factum est. Videtur igitur haec mutatio transsubstantiationis etiam esse Verbi increati. Hoc idem videtur quod dicitur. Genes. I, 3: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux. Et quotiescumque est mutatio aliqua substantialis et supernaturalis, semper praemittitur: Dixit Deus, sive sit de dispositione, sive de ornatu. Similiter autem et ipsa creatio in verbo Dei consistit, quamvis ante opus creationis non praemittatur de verbi dictione. Si ergo in Verbo increato omnis talis mutatio consistit, tunc videtur quod etiam ista consistit in virtute Verbi increati, etc.
Adhuc autem, hoc videtur ex dicto Augustini super Genesim ad litteram, qui hoc quod dicitur: Dixit Deus: Fiat, sic exponit, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret. Si autem Verbum genuit in quo erat ut fieret, cum non fuerit in eo ut fiat quoddam, sed ut fiant omnia, sicut dicitur, quod omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est, oportet quod omnes tales rerum supernaturales mutationes sint in Verbo et a Verbo.
Adhuc autem, illius proprie agentis est facere aliquid, in cujus ratione est actu secundum formam et rationem. Ratio autem et forma talium supernaturalium transmutationum non est nisi in Verbo quod agit omnia talia, et est ars omnia talia faciendi. Igitur virtus illius transsubstantiationis tota consistit in Verbo increato. Unde, Psal. xxxii, 6, dicit: Verbo Domini caeli firmati sunt. Et super hoc dicit Ambrosius loquens de panis transsubstantiatione in corpus Domini in sacramento : " Quid miraris si Verbum Dei creaturas mutat, in quo creaturae ut essent, primum substiterunt ? " Videtur igitur, quod tota virtus istius transsubstantiationis in Verbo increato consistat.
Quod si concedatur, videbitur esse contrarium his quae ante dicta sunt: quia omnis effectus sacramenti causatur a forma ipsius sacramenti. Forma autem non est Verbum increatum, sed verbum creatum prolatum ab ore sacerdotis. Adhuc autem, in aliis sacramentis verbum creatum est forma: videturergo, quod verbum creatum sit etiam forma in isto. Dicit enim Beda : " Accedit enim verbum ad elementum, et fit sacramentum. " Et intelligit de verbo creato prolato ab ore ejus qui minister est in sacramento.
Haec autem et hujusmodi solvenda sunt, quod in Verbo increato pro certo
est omnis virtus mutationum supernaturalium sicut in primo agente. Sed hoc idem Verbum dupliciter consideratur, scilicet in intellectu paterno, qui est intellectus universaliter agens, et sic agit indivisibili actione cum Patre omnes creaturarum mutationes supernaturales, sicut dicitur, Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est autem quaedam transmutatio supernaturalis, quam licet non operetur minister, tamen aliquid operatur ad ipsam, sicut sunt mutationes sacramentales ad characteres imprimendos, et mutationes ad gratias et ad alias res effectas in sacramentis, et has operatur Verbum increatum in verbo creato, quod est in pronuntiatione ministrorum. Quia autem aliquid ibi est operationis hominis, oportet quod ipsum Verbum increatum coaptetur ad id quod est hominis, ut in operatione hominis Verbum increatum operetur.
Omnia igitur primitus inducta sunt concedenda : quia in veritate supernaturales transmutationes ad causam supernaturalem oportet reduci, et hanc causam oportet esse talem in qua sit ratio et virtus tales transmutationes operandi: non autem sunt per rationem et virtutem nisi in verbo : et sic oportet, quod Verbum increatum vel in se, vel in aliquo creato cui coaptatur, in illas operetur.
Ad hoc autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod licet verbum creatum sit forma sacramenti, tamen quia haec forma processit ab institutione divina, non separatur a Verbo increato, et virtute illius agit quidquid agit: et ita est etiam in aliis sacramentis.
Si autem quaeritur, unde sit, quod Verbum increatum sic est activum? Dicendum, quod est ab hoc quod ipsum est verbum intellectus divini, qui universaliter est activus, et nullius rei receptivus. Et ideo sicut ille est causa transmutationis rerum et constitutivus rerum omnium sicut vult, ita et verbum ejus sic est transmutativum et constitutivum : noster autem intellectus est materialis et receptivus : et ideo non est rerum causativus, sed potius a rebus causatus : et ideo etiam verbum ipsius conceptum designat, quem praeaccepit intellectus, et non est alicujus rei causativus. Verbum autem increatum nuntiat intellectum agentem et constituentem : et ideo, ut dicit Ambrosius, est rerum transsubstantiativum : et ideo cum tali verbo creaturas constituente et reparante loqueretur Christus Judaeis, Joan. VIII, 43, 42, et ipsi non caperent, arguens eos, dixit: Quare loquelam meam non cognoseitis? Ego enim ex Deo processi et veni. Ac si dicat: in ipso verbo quo muto et reparo creaturas sicut volo, potestis scire, si vultis, quod Verbum aeternum procedens ab intellectu qui universale principium est agendi et creaturas instituendi et reparandi : quia tales supernaturales operationes per seipsum non habet, nisi Deus sive intellectus divinus : quia nullus est rerum universaliter constitutivus: haec enim operatio propria est Deo et nulli alii conveniens. Et si sancti aliqui tales leguntur fecisse operationes, has fecerunt per invocationes vel supplicationes vel per merita sanctitatis, et non per seipsos virtute propria. istae enim operationes supernaturales in quantum sunt supernaturales, sunt omnes unius rationis: et ideo ad unum agens supernaturale habent reduci.
Ultimo tandem considerandum est de hujus formae qualitate : non enim haec forma est ad modum formarum aliorum sacramentorum, quae omnes sunt per invocationem sanctae Trinitatis, sicut in baptismo, ubi dicitur : " Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. " Hic autem nulla fit Trinitatis invocatio, cum tamen operationes gratiarum sacramentalium sint indivisa opera Trinitatis.
Adhuc autem, in omnibus aliis formis actum vel gratiam sacramentalem signat
se operari minister, sicut in baptismo dicit: " Ego te baptizo. " Et in confirmatione dicit: " Ego te confirmo. " Et in unctione dicit: " Ungo hos oculos de oleo sanctificato. " Et sic de aliis. Videtur ergo, quod etiam in isto sacramento in persona ministri dici deberet: Transsubstantio hunc panem in corpus Domini nostri Jesu Christi.
Adhuc autem, cum fit transsubstantiatio panis ibi, videtur quod deberet significari per modum mutationis, quod sic diceretur : Hic panis fiat corpus Domini. Vel, hic panis mutetur in corpus Domini. Vel saltem sic: Hic panis transsubstantietur in corpus Domini. Et non sic: Hoc est corpus meum, quia verbum substantivum quod est est, nullam dicit mutationem.
Adhuc autem, cum ministris sit proprium non operari ex potestate absoluta, sed per clavem supplicationis vel exorcismi, sed Christi sit operari ex potestate, videtur quod quamvis Christus ut potestatem habens, dixerit : Hoc est corpus meum, quod tamen ministris sit sic non dicere, sed supplicatione uti, dicendo: Rogamus te, Domine, ut hoc fiat corpus tuum.
Ad haec autem et omnia similia dicimus, quod non est in hoc sacramento sicut in aliis : operatio enim istius sacramenti ad Dominum omnium terminatur sacramentorum. Et ideo aliis verbis hic uti oportet quam in aliis. Nec ista operatio est ministri,. sed potius, sicut diximus, Verbi increati in verbo creato : et ideo nulla est invocatio in hoc sacramento : quia certissimi sumus de operatione verbi.
Alia autem est causa : quia cum contentum istius sacramenti sit Christus totus integer et perfectus, et respectu hujus rei non possit aliquis poni obex ex parte ministri, ideo non debuit hoc sacramentum formam habere per invocationem traditam sicut alia in quibus aliquando obex ponitur.
Ad aliud autem dicendum, quod in veritate iste actus transsubstantiationis nullo modo est ministri sicut operantis, vel sicut cooperantis: quia solum Verbum increatum in verbo creato hanc operatur transsubstantiationem : et ideo actus ille ad ministrum non poterat sicut ad agentem retorqueri. Sic autem non est in aliis sacramentis, quorum actus exteriores ad usum sunt ministrorum.
Ad aliud autem dicendum, sicut patet jam in ante habitis, quod non est ibi vera transmutatio, sed simplex transsubstantiatio hujus ex hoc. Et ad hoc signandum non est tradita forma per verbum pertinens ad mutationem, sed per verbum pertinens ad esse.
Ad aliud autem jam patet responsio per ante dicta : quia licet ministri sit per clavem operari, tamen quia actio illius sacramenti nullo modo est ministri, ideo non debuit ut ministri per invocationis vel supplicationis modum significari.
Et si objicitur, quod secundum hoc sacramentum istud non debuit committi operationi ministrorum, dicendum quod hoc non sequitur: quia quamvis nihil operetur minister vel cooperetur in re sacramenti, tamen operatur ad sacramentum suggerendo materiam, et dicendo orationes et supplicationes quae antecedunt et consequuntur sacramentum, et offerendo et distribuendo sacrificium, vel sacramentum, et caetera faciendo quae in hoc sacramento requiruntur.