IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(1) Ex istis patet ad omnes auctoritates, arguendo ad principale, etc. Respondet ad argumenta posita ad initium quaestionis. Littera est plana ; ad primum, patet ex dictis. Ad secundum, responsio est clara. Patet de S. Joanne Baptista, qui sive baptizatus fuerit, sive non, Baptismo Christi, saltem vitam consummavit martyrio, praeter alias praerogativas, ac proinde decessit sine ullo peccato, aut debito poenae, ut supponit Augustinus tract. 84. in Joannem et, 13. de civit. cap. 7 Clemens lib. 5. constitut. cap. 7 Cyprianus epist. 73 et alii, qui tamen non intravit in coelum ante consummatam redemptionem, neque anima ejus fuit beatificata.
(m) Ad ultimum, etc. Respondet quod Baptismus, etiam quantum ad actura exteriorem, non significet, nisi ablutionem ab immunditia corporali, etc. Intendit significationem naturalem ablutionis, et speculativam formae, quam habet ex instituto humano, non autem significationem practicam invisibilem et sacramentalem, quam habet ab institutione divina.
In responsione ad majorem asserit Sacramenta magis proprie significare effectum peculiarem ad quem instituuntur, quam gratiam, unde eadem gratia est in specie, quae tribuitur in omnibus Sacramentis, quantum ad rationem formae in se ; Sacramenta autem sunt diversa in quantum quodlibet significat effectum diversum ejusdem gratiae.
Loquitur de gratia habituali quae communis est omnibus Sacramentis ; haec causatur a Baptismo per modum regenerationis, ab Eucharistia per modum nutritionis, et sic in caeteris connotat diversos effectus, et intendit effectum, quem statim et de praesenti confert Sacramentum, de quo, ut plurimum loquuntur Doctores antiqui, et de effectu principali, qui semper datur, secluso obice.
An praeterea detur aliquis effectus gratiae actualis tempore congruo, neque asserit expresse, neque etiam negat. Posset tamen ex dictis ejus inferri talem effectum dari, de quo supra diximus, non quod Sacramentum proxime et immediate attingat illum effectum qui datur, desinente Sacramento, sed remote, mediante effectu proximo gratiae habitualis, ut datur ad finem peculiarem hujus vel illius Sacramenti, verbi gratia, in Eucharistia ad finem nutritionis, in Confirmatione ad firmitatem et robur confessionis fidei coram Tyranno.
Nam eo ipso quod gratia virtute Sacramenti, verbi gratia, Eucharistiae, ut dicit Doctor, causetur, quatenus habet ordinem ad perseverantiam, et vincendas tentationes, concomitanter trahit secum media ordinata ad perseverandum, quae consistunt in gratia actuali excitante et adjuvante secundum naturam et exigentiam praecepti, et tentationis seu operis in specie requisita, nam sola gratia habitualis etiam intensa nequit dare hunc effectum, sicut ex Patribus et Conciliis constat, contra Pelagianos, etiam justis et perfectis necessarium esse adjutorium gratiae actualis et specialis, ad vincendas tentationes et implendam legem.
Hinc perseverantiae donum est peculiare et diversum a gratia habituali, Trident, sess. 6. cap. 13. can. 22. et 26. Datur autem haec gratia etiam virtute Sacramenti modo dicto, quantum est ex parte Sacramenti, nisi recipiens ipse sibi, et gratiae Dei defuerit, non acceptando, neque etiam seipsum applicando et disponendo ad ejus receptionem, nam sicut effectus principalis Sacramenti non est ita infallibilis, quin dependeat a dispositione requisita ex parte recipientis, qui eidem potest ponere obicem, ita etiam huic effectui gratiae actualis potest similiter ponere obicem.
Sed objicies contra Doctorem, quae dixit contra Varronem, nempe in Circumcisione intendi principalius gratiam, quam remissionem peccati ; sed significatio sequitur institutionem ; haec autem perficitur aut determinatur per intentionem instituentis; ergo est magis ad significandam gratiam, quam effectum peculiarem, verbi gratia, remissionis peccati, quod est contra hic dicta.
Respondetur, supra eum loqui de intentione Dei, ut ratio ejus subjecta probat,
quae primario respicit gratiam ; significatio autem Circumcisionis et Sacramenti cujuslibet in specie, ex fine intrinseco respicit suum effectum determinatum, ex fine vero concomitante et extrinseco, gratiam, cum qua habet connexionem, et per quam datur.
Ad rationem autem dubitandi respondetur, duplicem esse voluntatem in Deo, aliam universalem, aliam particularem, aliam finis, aliam medii. Universalis respicit gratiam primo ; particularis vero summotionem impedimenti, quale est peccatum, sic etiam voluntas ejus, qua est finis, respicit gratiam, qua est medii, ablationem peccati. Institutio Sacramenti, et ejus significatio specificatur a voluntate particulari, et medii intrinsece, extrinsece vero a voluntate universali, et etiam particulari finis, quae est gratia,
His positis, probatur conclusio Doctoris: est autem controversia, ut plurimum de Sacramento instituto contra peccatum, ut de Baptismo, Circumcisione, Poenitentia, in quibus plures negant significationem Sacramenti in recto, esse remissionem peccati, sed gratiam remissivam peccati, quantum est de se. Oppositum colligitur primo de Baptismo, quia ablutio et materia baptismalis illud significat primo, quod determinatur per formam Baptismi, sed forma Baptismi datur in remissionem peccatorum ex Diospolitano art. 5. Milevitano cap. 2. illis verbis : Unde fit consequens, ut in eis ( supple parvulis ) forma baptismatis in remissionem, peccatorum, non vere, sed falso intelligatur, etc. nempe si traxerunt peccatum originale ex primo parente.
Hic idem canon resumptus est a Conciliis Africanis, et novissime a Tridentino sess. 5. de peccato originali cam. 4. et habetur capitulo placuit, de consecratione dist. 4. Et hoc argumento pressi sunt Pelagiani, ut constat ex Augustino lib. 1. de peccat. merit. et remiss. cap. 17. 20. 30. et alias saepe. Patet ex symbolo Constantinopolitano : Confiteor unum Baptisma in remissionem peccatorum, etc. et hic ejus effectus exprimitur ad Titum 3. ad Colossen. 2. et 1. Petri 1. ad Ephesios. 5.
Hinc etiam Patres vocant Baptismum mortem peccati, ut Leo Papa epist. 4. et 5. ad Episcopos per Siciliam; primam ; post naufragium tabulam ex illo 1. Petri 3. Quod et vos similis forma salvos fecit Baptisma, etc. Origenes hom. 2. in cap. 6. Genesis, Augustinus lib. 12. contra Faustum, cap. 14. 15. 38. 39. et lib. 29. cap. 12. Gregorius hom. 12 in Ezechielem, Hieronymus 1. contra Jovinianum epist. 57. in dialogo contra Luciferianos ; ergo liberatio a peccato ejusque naufragio, est expressa significatio Baptismi in recto, atque adeo proprius ejus effectus ad quem ordinatur.
Patet consequentia ex Florentino decreto unionis : Effectus, inquit, hujus sacramenti (id est, Baptismi) est remissio omnis culpoe originalis et actualis, omnis quoque poenoe, quoe pro ipsa culpa debetur, etc. Sed effectus Sacramenti est significatum in recto ejus, qua practice significat ; ergo remissio peccati est illa. Neque est dicendum, quod Concilium non explicet effectum proprium et primarium qui convenit Sacramento in recto, cum definitive et ex instituto declaret ejus essentiam, sicut et in aliis Sacramentis id praestat per effectum proprium.
Neque valet solutio, si dicas cum aliis, gratiam remissivam peccati intelligi, quia omnis gratia ex se habet incompatibilitatem cum peccato, et a quocumque fiat, etiam delet peccatum, verbi gratia, si bona fide et cura contritione quis accedat ad Sacramentum Eucharistiae, remittitur ei peccatum, juxta communiorem sententiam, quae asserit Sacramenta vivorum cum bona fide et attritione suscepta, dare gratiam, quae de se remissiva est peccati ; ergo Baptismus amplius habet ex instituto, et significatione propria, quam dare gratiam remissivam peccati, cum et gratia hoc ex se habeat, quandoquidem det jus ad gloriam, et omnia Sacramenta novae legis conferant gratiam, sequitur quod Baptismus ex ratione generica tantum, haberet illun effectum, non autem specifica, et ex statu subjecti competeret ei remittere peccatum, nempe si insit, quia dat gratiam, quae est incompatibilis, non autem ex efficacia propria super remissione peccati, quod falsum est.
Probatur consequentia,quia alioquin non videtur cur Baptismus conferri possit alicui existenti in peccato magis, quam Sacramentum vivorum, verbi gratia, infanti, sine ulla dispositione ejus, nisi alioquin Baptisma ex propria et determinata efficacia haberet delere peccatum. Ad hoc autem non sufficit habere efficaciam dandi gratiam, quae de se remissiva est peccati, sed requiritur ut Baptismus primario remissionem peccati respiciat, gratiam vero inquantum annexa est ei remissio peccati ; ex quo sequitur remissionem peccati esse proprium ejus, et expressum significatum conferre autem gratiam, esse significatum concomitans, inquantum ipsi connexa est talis remissio, ut dicit Doctor.
Hinc illa duo, remissionem peccati, et collationem gratioe, tanquam diversa (licet concomitanter se habent) explicant Patres. Hinc Milevitanum cap. 3. damnat Pelagium asserentem gratiam ad solam peccatorum remissionem, quae jam commissa sunt, pertinere ; et Tridentinum sess. 6. can. 11. et cap. 6. docet justificationem peccatorum utrumque horum continere, et remissionem peccati, et renovationem interiorem per gratiam. Et secundum Augustinum, justitia nostra principalius consistit in remissione peccati, quam in collatione gratiae, et, prout infra dicetur, peccatum remitti posset de potentia absoluta sine gratia, quae ei non opponitur ex natura rei, sed ex ordinatione divina: ergo haec remissio peccati potest esse effectus alicujus Sacramenti proprius, sicut est Baptismi, ac proinde non recte confunditur cum collatione gratiae, tanquam una et eadem mutatio, licet de facto concomitanter se habeant, et utraque fiat per Sacramentum, quamvis illa sit expressior ejus significatio, et magis principalis.
Secundo probatur idem de Poenitentia. Primo ex ejus institutione Joannis 20. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Item Tridentinum sess. 14. cap. 5. et 6. et can. 3. definitur esse actus judicialis absolventis a peccato, et ligantis ad poenam temporalem, quod etiam patet ex aliis locis ejusdem sessionis, ut suo loco ostendetur. Subjectum est reus et peccator, inquantum peccator, materia circa quam, vel super quam cadit sententia, est peccatum. Huc etiam spectant actus poenitentis, ut contritio, quae est detestatio peccati, confessio, informatio judicis, satisfactio, quae est ordinatio temporalis poenae, in quam commutatur aeterna; ergo effectus ejus est absolutio hominis a peccato, ut declarat Florentinum; reconciliatio, ut definit Tridentinum, quae fit per remissionem offensae.
Ex his patet veritas sententiae praemissae, neque ei obstant quaedam objectiones aliorum, ut quod peccatum non remittatur de facto, nisi conferendo gratiam, quod Sacramenta novae legis ex Tridentino sess. 1. causent et contineant gratiam: ergo significant gratiam primario. Respondetur,
negando consequentiam. Ad primum patet ex dictis, Sacramentum Baptismi et Poenitentiae conferre gratiam practice, sic etiam alia Sacramenta causant eamdem gratiam, ut ei est annexus effectus specialis Sacramenti, ut patet discurrendo per singula tamen ut habet annexam remissionem peccati, est sub hac formali ratione eam causant, ex quo patet ad, secundum.