IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Quantum ad secundum articulum. Haec est opinio Bonaventurae quod natura humana fuit unita Verbo, mediante gratia, ut medio extrinseco. Et sic intelligo hanc opinionem, quod in aliquo instanti naturae fuit ipsa natura humana non unita Verbo. Secundo fuit sibi infusa gratia gratum faciens. Tertio ipsum Verbum univit sibi naturam prius gratia habituatam.
(b) Contra hoc, etc. Hic Doctor improbat hanc opinionem, et ratio stat in hoc: supponendo quod in eodem instanti quo natura in se personaretur, fuit simpliciter personata in Verbo. Secundo, habitus tantum ponitur in potentia, ut illa sit magis disposita ad operandum sicut ergo operatio praesupponit suppositum vel personam, ita et habitus, qui ponitur propter operationem, et sic statim sequitur quod natura humana fuit prius personata in Verbo, quam intelligeretur habere habitum gratiae.
Sed in hoc oritur dubium. Primo, quia ipse dicit quod operatio sive habitus, praesupponit suppositum vel personam ; hoc est contra ipsum in 4. dist. 10. ubi vult quod albedo separata in Sacramento, quae in nullo est suppositata, possit vere operari et movere potentiam visivam.
Praeterea, ipse vult in primo, in multis locis, quod intellectio et volitio divina praeintelligantur in essentia divina ipsis personis divinis, et in Quodl. credo, quaest. 4. vult quod operari sive intelligere non sit necessario suppositi, sed sufficit quod sit alicujus naturae existentis ; sic in proposito posset dici, quod haec natura singularis et non personata posset velle operari, et talis operatio non necessario praesupponit naturam suppositatam.
Respondeo primo, quod Doctor non intendit simpliciter, quod operatio praesupponat necessario esse suppositi, maxime quando talis operatio est talis entitatis non natae suppositari, et sic loquitur de albedine in Eucharistia; loquendo vero de naturis creatis, natis in se vel in alio personari vel suppositari, non vult quod operatio sit suppositi tanquam rationis formalis et necessario praesuppositae, ita quod per possibile, circumscripta ratione suppositali, non possit operari, imo ratio formalis talis operationis est ipsa natura singularis actu existens. Sed ideo Doctor vult quod operatio praesupponat suppositum, quia in eodem instanti naturae quo natura singularis habet esse, de necessitate est suppositata, vel in se vel in alio, ita quod praeintelligitur semper prius suppositata, vel in se vel in alio, quam operetur, vel possit operari ; quia ergo Verbum in eodem instanti suppositavit in se naturam humanam, quae in se suppositata fuisset, ideo operatio illius naturae et habitus praesupponunt illam personatam.
Ad illud de intellectione divina, dico quod non est simile, quia essentia divina est in se perfecte existens, sicut si, per impossibile, non esset persona divina, ita perfecte staret et esset, sicut et modo, licet non incommunicabiliter sicut nec nunc.
Sed si ultra quaeratur, nonne in eodem instanti naturae, quo natura humana fuit singularia et actu existens, praecessit suppositum? Et si sic, quare in tali priori non potuit habere gratiam vel operationem ; et videtur quod de necessitate praecesserit in aliquo priori naturae, quia dicit Scotus infra dist. 3. quaest. 1. quod prius natura est aliquid in se, quam comparetur ad aliud, et sic prius natura videtur, quod sit singularis, et posterius natura sit personata, vel in se vel in alio.
Dico, quod esse prius natura contingit dupliciter. Primo, quia quantum est ex se, non includit posterius natura, et sic quidditative potest intelligi haec humanitas, non intellecta ratione personalitatis, et hoc modo Doctor loquitur dist. 3. Alio modo prius natura, quod in se possit vere existere in illo priori naturae absque hoc, quod actu includat posterius quomodocumque, sive denominative, sive alio modo ; et sic substantia potest dici prior natura accidente. Hoc modo loquendo natura singularis nata suppositari in se vel in alio, non potest vere existere in aliquo priori naturae, quin in illo realiter sit suppositata in se vel in alio, et prius competit sibi hoc, quam quaecumque operatio.
(c) Et confirmatur, id est, quod aliquid, quod convenit alicui ex se et ex natura propria, prius inest illi, quam illud quod convenit tantum per accidens, et non ex hoc quod talis natura. Hoc patet, quia homini convenit ex se ut sit substantia vel animal, et convenit sibi per accidens quod sit albus, ideo prius sit substantia quam albedo ; cum ergo natura humana singularis competat sibi ex natura propria, quod sit per se existens et per se stans, si sibi dimittatur. Habere autem gratiam competit sibi per accidens, patet, quia potest stare natura sine illa ; ergo natura singularis erit prius personata, quam habeat gratiam.
Sed oritur difficultas. Ex quo dictum est prius, quod natura ipsa singularis est prior natura personalitate, cum illam non includat essentialiter, et in eodem instanti naturae quo vere existit in se, convenit sibi illa dupliciter negatio, qua actu dicitur persona: An modo in eodem instanti naturae, quo competit sibi illa duplex negatio, possit per divinam potentiam habere habitum gratiae ? si sic, ergo non videtur quod praesupponat suppositum, licet personam de necessitate. Et quod hoc possit sibi competere, patet infra a Doctore d. 3. quaest. ubi vult, quod non posset dari natura realiter in aliquo instanti naturae, quin sit sub altero oppositorum, vel sub gratia vel sub privatione. Et vult ibi, quod in eodem instanti, quo inesset privatio, posset sibi inesse gratia.
Dico, quod negatio duplicis dependentiae consequitur de necessitate immediate naturam singularem, qua mediante dicitur personari, quam quodcumque aliud, licet istaimmediatio, si gratia crearetur in eodem instanti, non proprie diceretur in re,quia non teneo quod natura humana singularis in aliquo priori vere subsistat, quin in illo priori possit habere gratiam; sed si aliqua im mediatio vere possit dari in re, diceremus quod negatio duplicis dependentiae esset simpliciter immediatior, quia necessario concomitans naturam in se derelictam, et immediatius quam quodcumque aliud. Caetera argumenta clara snnt.
(d) Ad argumenta principalia. Ad . primum patet responsio. Ad secundum, cum arguitur, quod sicut pars est prior toto via generationis, ita et in assumptione. Dico quod aliquid potest esse in se prius alio, non comparando,letc. Adverte tamen, quod quando dicit Doctor quod partes non sunt, prius personabiles personalitate totius, hoc sane intelligendum est: non enim partes sunt aliquo modo personabiles, sed solum totum constans ex anima et corpore, est vere personabile, et quia perfectio totius communicatur partibus, ideo dicimus quod partes personautur personalitate tamen participata a personalitate totius.
(e) Ad aliud dico. Hic Doctor exponit multipliciter illam propositionem : Illud est prius, a quo non convertitur subsistendi consequentia. Et primo dicit sic: prius secundum consequentiam est prius naturaliter, supple universaliter, sive est prius secundum communitatem, quia magis commune: dicit ergo, non sequitur quod si A sit prius B, secundum consequentiam, sive secundum communitatem, quia communius, ergo est prius secundum causalitatem. Patet instantia infra, quia caliditas, quae necessario consequitur aerem et ignem, est prior igne et aere secundum consequentiam. quia bene sequitur, aer est, ergo calidum est, non tamen e contra, calidum est ; ergo aer est. Potest enim esse calor in igne, et tamen ipsum calidum non prius est igne vel aere secundum causalitatem, imo simpliciter, vel contra, quia ignis est causa causalitatis.
Dico secundo, quod aliquid dicitur prius executione prioritate causae materialis, vel prius intentione prioritate causae formalis, quod sic intelligo, quod licet pars totius prior sit executione, quia operatio incipit a partibus, et dicitur in ratione causae materialis, quia pars se habet per modum materiae ad totum ; totum vero potest dici prius intentione, quia agens intendit prius formam totius compositi ; et sic applicando ad propositum, loquendo de priori secundum causalitatem, dico quod humanitas est prior causalitate partibus, non secundum suam entitatem, patet, cum sit causata ab illis. Sed quantum ad hoc quod assumptio humanitatis est causa assumptionis partium, sive personalitas humanitatis in persona divina est causa, ut partes dicantur personari, et non e contra. Licet ergo partes sint priores secundum consequentiam, quia bene sequitur, humanitas personatur in Verbo divino, ergo et partes, et non e contra, non tamen sunt priores secundum causalitatem modo praedicto. Similiter dico de secundo dicto, quod licet pars humanitatis sit prior executione toto, tamen ipsum est prius intentione, quia Verbum primo intendit assumere naturam, qua assumpta, assumuntur et partes, et non e contra, quia non sequitur quod assumpta aliqua parte sit assumpta tota natura. (f) Tertio dicit ibi: Similiter secundum Philosophum., quia aliquando prius secundum causalitatem potest esse simul cum posteriori secundum consequentiam ; et sensus est, si A est causa B, et non e contra, et tamen unum non se habet in plus quam aliud, nec e contra, sicut exemplificat, quod hominem esse, est causa veritatis hujus propositionis, scilicet homo est, et tamen oratio, quae significat hominem esse, non est prior secundum communitatem, nec in plus se habet, quam ipsum hominem esse, nec e contra, et tamen hominem esse est causa orationis ; similiter patet de subjecto et passione, quae sunt simul secundum consequentiam, et tamen homo est prior secundum causalitatem,quia causa passionis. Et quod dicit ibi: Posset tamen dici, dicit Doctor quod loquendo de partibus, eo modo quo assumuntur, et de toto,quod sunt convertibilia, nam totum assumitur in unitate suppositi, et omnes partes assumuntur a Verbo in unitate suppositi vel persona, loquendo semper de personalitate participata a personalitate totius, et sic convertuntur, ista pars personatur in Verbo, personalitate participata ; ergo totum personatur in Verbo, et e contra ; et tunc prius secundum causalitatem erit simul secundum consequentiam, nam totum personari in Verbo est causa, ut partes personentur in ipso, personalitate participata. Littera sequens tota clara est.