REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ratio D. Thomae,Chri9tum non referri realiter ad matrem, quia duae formae ejusdem rationis nequeunt esse in eodem supposito, refutatur efficaciter ut falsa, et ut supponens falsum, scilicet filiationem creatam et increatam esse ejusdem rationis, quia secundum D. Thomam I. p. q. 13. art. 5. et alias saepe, nihil univoce commune est creato et increato, de quo in Oxon. I. dist. 3. q. 2. et 3. ubi de univocatione entis ad Deum et creaturam. Ostendit clarissime plures respectus ejusdem rationis esse in eodem supposito, ut plures paternitates. Resolvit ergo in Christo esse duas filiationes reales. Quod vero filiatio ad matrem sit realis, patet, quia sequitur extrema existentia realiter distincta.
Secunda ratio minus valet, cum accipitur quod relatio aeterna et temporalis sunt ejusdem rationis, hoc est falsum secundum ipsosmet, nihil enim concedunt commune univocum aeterno et temporali. Similiter, esto quod essent ejusdem rationis, major est falsa, scilicet quod duae dispositiones ejusdem speciei non simul suntin eodem, saltem de respectivis, quia impossibile est relationem esse eamdem, quae non est ad eumdem terminum ; sed si diversi sint filii, diversi sunt termini ; igitur, etc. Major patet, quandocumque aliqua correspondent sibi invicem in universali, correspondent sibi accepta in particulari ; sed secundum omnes, per idem album potest aliquis esse similis pluribus albis, sed non eadem similitudine, quia respectiva sunt simul natura ; igitur similitudo Socratis albi ad Platonem album, est simul natura cum similitudine e contra. Similiter haec filiatio et haec paternitas, posita se ponunt, et perempta se perimunt ; igitur destructa hac filiatione, destruitur et haec paternitas, quae est simul natura cum ea, sed adhuc potest paternitas remanere ad alium filium ; igitur non est eadem paternitas numero, quae est simul natura cum hac filiatione, et cum illa, quia impossibile est eamdem rem numero simul manere et non manere, et eodem modo arguo de similitudine.
Item illud, quo est aliquid ultimate tale, est formaliter tale, quia illo formaliter quo hoc est natum esse tale, si ultimate est, illud est formaliter tale ; sed iste potest esse pater hujus, non existente alio filio, ei ultimate ; igitur illud non erit idem, quo iste est formaliter pater hujus et illius, quia destructo, quo iste est formaliter filius, destruitur illud quo iste est formaliter pater hujus.
Item, aliquis respectus est alicujus patris ad hunc filium et ad illum, etsi eadem paternitate sit filius hujus et illius formaliter ; adhuc alio respectu est pater hujus et illius ; sed non est respectus inter patrem et filium, nisi paternitas et filiatio.
Quaero igitur, an iste respectus, quem habet pater ad hunc filium, et ad istum, sit ejusdem rationis vel alterius ; et si ejusdem, igitur duo respectus ejusdem rationis simul in eodem, si diversae rationis ; habetur propositum, quia alterius rationis est paternitas respectu hujus filii et illius, quia si distinguitur per diversos respectus secundum se, igitur et paternitates.
Dico igitur ad quaestionem, quod in Christo est filiatio realis relatio ad matrem, et alia realis ad Patrem, quia impossibile est relationem esse eamdem, fundamento immediato multiplicato, quando relatio actu inest ; sed proximum fundamentum generationis temporalis et aeternae, est aliud et aliud, secundum Damascenum, cap. 52. vel 53.
Item relatio non potest esse eadem, quae habet aliam et aliam mutuo correspondentem ; igitur est alia et alia, quia, ut probatur prius, si Pater esset incarnatus, aliquo modo esset Filius Mariae, non filiatione aeterna, magis quam filius Angeli ; ergo filiatione temporali, et non potest eadem res simul manere et non manere ;
igitur est alia filiatio aeterna, et alia temporalis.
Item,quod sit realis relatio Christi ad matrem, probatio, quia illa est relatio realis, quae consequitur extrema realia realiter distincta ex necessitate ; sed natura accepta a Maria, et a Patre est alia et alia, quia etsi Christus fuisset purus homo, et non assumptus a Verbo, non plus egisset Maria ad productionem Christi quam nunc fecit ; igitur, etc.