Glossa. Quia superius docuerat dominus non esse proximo iniuriam inferendam, nec irreverentiam domino, consequenter hic docet qualiter se christianus habere debeat ad iniuriam sibi inferentes; unde dicit audistis quia dictum est: oculum pro oculo, et dentem pro dente. Augustinus contra faustum. Quod quidem ad reprimendas flammas odiorum in se invicem saevientium et immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est.
Quis enim facile contentus est tantum rependere vindictae quantum accipit iniuriae? nonne videmus leviter laesos homines moliri caedem, sitire sanguinem vixque invenire in malis inimici unde satientur? huic igitur immoderatae ac iniustae ultionis lex iustum modum figens, poenam talionis instituit; hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium rependat; quod non fomes, sed limes furoris est; non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur; imposita est enim iusta vindicta, quae iuste debetur ei qui passus fuerit iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Itaque cum peccet qui immoderate vult vindicari, non peccet autem qui iuste vult vindicari, remotior est a peccato qui non vult omnino vindicari; et ideo subdit ego autem dico vobis non resistere malo. Poteram autem et ego sic ponere: dictum est antiquis: non iuste vindicabis; ego autem dico vobis: ne vindicetis, quod adimpletio est, si per haec verba, quod legi defuit, a christo additum mihi videretur; ac non potius id quod lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicaret, conservari tutius, si omnino non vindicaret. Chrysostomus super Matth.. Sine hoc enim mandato, legis mandatum stare non potest, quia si secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis coeperimus, omnes efficiemur mali, eo quod persequentes abundant. Si autem, secundum christi praeceptum, non resistitur malo, et si mali non leniuntur, tamen boni permanebunt bonis. Hieronymus. Dominus ergo noster, vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum: in lege namque culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia. Glossa. Vel potest dici, quod dominus hoc dixit, iustitiae veteris legis aliquid addens. Augustinus de serm.
Dom.. Pharisaeorum enim iustitia minor est, non excedere vindictae modum: et hoc est pacis inchoatio; perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam. Intra illud ergo primum quod praeter legem est, ut maius malum pro minori malo reddatur, et hoc quod dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum malum reddatur, medium locum tenet ut tantum reddatur quantum et acceptum est; per quod a summa discordia ad summam concordiam transitus factus est. Quisquis enim malum prior infert, maxime a iustitia distat; quisquis autem nulli prior malefecit, sed tamen laesus rependit gravius, recessit aliquantum a summa iniquitate; qui vero tantum reddit quantum accepit, iam aliquid donat: iustum est enim eum qui laesit prior, gravius laedi. Hanc ergo inchoatam minimam iustitiam ille perficit qui legem venit implere. Duos autem gradus qui intersunt, intelligendos relinquit: nam est qui non reddat tantum, sed minus; et hinc ascendit, qui omnino nil rependerit; quod parum videtur domino, nisi et amplius sit paratus suscipere. Quapropter non ait non reddere malum pro malo, sed non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerat irrogatum, sed etiam non resistas quin aliud irrogetur.
Hoc enim est quod convenienter exponitur: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ei et alteram: quod ad misericordiam pertinere maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pravis vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum, ut discipuli sui, eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit; quia nihil innocentius est eo qui in virtute perfectus est. Augustinus de mendacio.
Ea vero quae in novo testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt, velut cum legimus in evangelio Lucae: accepisti alapam etc.. Exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini excellentius invenimus; et ipse cum alapa percussus esset, non ait: ecce alteram maxillam, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. Augustinus de serm. Dom.. Paratus enim fuit dominus non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed in toto corpore crucifigi. Quaeri autem potest quid sit dextera maxilla. Sed cum facies sit qua quisque cognoscitur, in faciem caedi, secundum apostolum est contemni ac despici. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas est secundum deum et secundum saeculum, ita distribuitur tamquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo christi contemptum fuerit quod christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huiusmodi saeculi honores habet. Omnia autem in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum unum est quod restituit non potest, alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? numquid propterea quod in corpore laesum est restituitur? sed tumidus animus talia fomenta desiderat. Chrysostomus super Matth.. Numquid autem si repercusseris eum, compescuisti eum, ut te non percutiat? sed magis excitasti eum ut adhuc percutiat. Nam iracundia per iracundiam non compescitur, sed amplius irritatur. Augustinus de serm.
Dom.. Unde dominus potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam; neque tamen hic ea vindicta prohibetur quae ad correctionem valet: ipsa enim pertinet ad misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisquam paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre. Requiritur tamen ut et ille vindicet cui ordine rerum potestas data est, et ea voluntate vindicet qua pater in filium parvulum, quem odisse non potest.
Sancti autem viri nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors noceret, sed peccatum quod augeri posset si viverent. Inde est quod elias multos morte affecit; de quo cum exemplum cepissent discipuli, reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae, sed ignorantiam vindicandi, animadvertens eos non amore correctionis, sed odio desiderare vindictam. Sed postquam eos docuit diligere proximum, infuso etiam spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae: nam et verbis Petri Ananias et uxor eius exanimes ceciderunt; et Paulus apostolus tradidit quemdam Satanae in interitum carnis; et ideo quidam adversus corporales vindictas quae sunt in veteri testamento, nescio qua caecitate saeviunt, quo animo facta sunt, nescientes. Augustinus ad bonifacium comitem.
Quis autem mente sobrius regibus dicat: non ad vos pertinet quis velit esse, sive religiosus sive sacrilegus? quibus dici non potest: non ad vos pertinet in regno vestro, quis velit pudicus esse aut impudicus.
Melius est quidem ad deum colendum doctrina homines duci, quam poena compelli; multis autem profuit, quod experimentis probavimus, prius dolore vel timore cogi, ut postea possint doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. Sicut enim meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. Agnoscant in apostolo Paulo prius cogentem christum, et postea docentem. Augustinus de serm. Dom..
Tenebitur ergo in hoc iniuriarum genere quod per vindictam luitur, iste modus a christianis: ut accepta iniuria non surgat odium, sed paratus sit animus plura perpeti, nec correctionem negligat qui vel consilio vel auctoritate uti potest.
Hieronymus. Secundum autem mysticos intellectus percussa dextera nostra, non debemus sinistram praebere, sed alteram, hoc est alteram dexteram: iustus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium.
Augustinus de serm. Dom..
Aliud autem iniuriarum genus et quod integrum restitui potest: cuius duae sunt species: una ad pecuniam, altera ad opera pertinet; unde de primo horum duorum subdit et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Sicut ergo quod positum est de percussa maxilla, omnia significat quae sic ingeruntur ab improbis ut restitui non possint nisi vindicta, ita quod positum est de vestimento, omnia significat quae possunt restitui sine vindicta; et hoc etiam ad praeparationem cordis, non ad ostensionem operis praeceptum recte intelligitur. Et quod de tunica et vestimento dictum est, in omnibus faciendum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit? et hoc ipse signat cum dicit qui vult tecum in iudicio contendere; omnia ergo intelliguntur de quibus in iudicio nobiscum contendi potest. Sed utrum et de servis accipiendum sit, magna quaestio est: non enim christianum oportet sic possidere servum quomodo equum, quamvis fieri possit ut maiori pretio valeat equus quam servus. Sed si servus rectius a te regitur quam ab illo qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam audeat dicere eum ut vestimentum debere contemni. Chrysostomus super Matth..
Indigna autem res est ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis infidelis. Vel si fidelis, certe saecularis, et qui te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem causae, perdes dignitatem christi propter negotium mundi. Deinde omne iudicium irritatio cordis est, et cogitationum malarum: nam si videris quod causa tua fraudibus aut pecuniis expugnetur, et similiter tu causae tuae adesse festinas, etsi ab initio hoc consilium non habuisti.
Augustinus Enchir.. Et ideo prohibuit hic dominus suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium. Tamen cum apostolus sinit in ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra ecclesiam vero terribiliter vetat; manifestum est quid secundum veniam concedatur infirmis. Gregorius Moralium. Sed tamen quidam dum temporalia nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero sunt servata caritate prohibendi, non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Cum autem pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur.
Augustinus de serm. Dom..
Tertium vero iniuriarum genus quod ad operam pertinet, ex utroque confectum est et cum vindicta, et sine vindicta potest restitui: nam qui angariat hominem, et cogit se improbe adiuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere. In hoc ergo genere iniuriarum, dominus docet animum christianum esse patientissimum, et ad plura perferenda paratum; unde subdit et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Et hoc utique monet non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus.
Chrysostomus in Matth.. Angariare enim est iniuste trahere et sine ratione vexare. Augustinus de serm.
Dom.. Sic ergo dictum putamus vade cum illo alia duo, scilicet millia, ut tria compleri voluerit, quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisquis hoc facit, perfectam se implere iustitiam; propter quod et tribus exemplis hoc praeceptum insinuavit, et in hoc tertio exemplo, simplo duplum additur, ut triplum compleatur.
Vel per hoc accipitur quod in praecipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit; nam primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Deinde illi qui tunicam vult tollere, iubet et pallium dimitti, vel vestimentum, secundum aliam litteram; quod aut tantumdem est, aut non multo amplius. Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum perducit.
Sed quoniam parum est non nocere, nisi et beneficium praestes, consequenter adiungit et dicit qui autem petit a te, da ei. Chrysostomus super Matth..
Quia divitiae nostrae non sunt, sed dei: deus enim dispensatores divitiarum suarum voluit nos esse, non dominos. Hieronymus. Sed si de eleemosynis tantum intelligamus, in pluribus pauperibus hoc stare non potest; sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt. Augustinus de serm.
Dom.. Dicit ergo: omni petenti da, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste potes et iuste. Quid enim si pecuniam petat qua innocentem conetur opprimere? quid si stuprum petat? dandum est ergo quod nec tibi nec alteri noceat, quantum ab homine credi potest; et cum negaveris quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem dimittas, et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniuste correxeris. Augustinus ad vincentium. Utilius enim esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut VI iniustitiae seductus acquiescat.
Hieronymus. Potest enim intelligi de pecunia doctrinae quae nunquam deficit, sed quanto plus datur, tanto amplius duplicatur.
Augustinus de serm. Dom..
Quod autem ait et volenti mutuari a te ne avertaris, ad animam referendum est; hilarem enim datorem diligit deus.
Mutuatur autem omnis qui accipit, etsi ipse non soluturus sit, quia misericordibus deus plura restituit. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum: nam aut donamus, aut reddituro commendamus. Recte ergo ad hoc beneficii genus hortando dicit ne avertaris, idest, ne propterea voluntatem alienes, quasi deus non redditurus sit, cum homo reddiderit: cum enim ex praecepto dei facis, infructuosum esse non potest.
Chrysostomus super Matth..
Ergo iubet nos christus mutuum dare, non tamen sub usuris: quia qui sic dat, non sua dat, sed aliena tollit; de uno vinculo solvit, et multis alligat; et non propter dei iustitiam dat, sed propter proprium lucrum. Similis est etiam pecunia usuraria aspidis morsui: nam sicut venenum aspidis latenter omnia membra corrumpit, sic usura omnes facultates convertit in debitum. Augustinus ad Marcellinum. Obiciunt autem quidam, quod haec christi doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conveniat: nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli iure rependere? sunt autem ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis; ac per hoc si terrena res publica praecepta christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur; nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur.