Laetabor. Hic gratias agit quantum ad cor.
Aliqui narrant aliis bona sua, et gaudent de se, sicut peccatores. Luc. 18, de Pharisaeo, qui dicebat: gratias tibi ago, quia non sum etc.. Sed hic gaudet in deo semper. Eccl. 51: in omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. Laetabor, interius in corde, et exultabo in te, exiliens ad exteriorem laetitiam.
Habac. 3: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo jesu meo. Psallam. Hic gratias agit quantum ad opus: psallere enim est opus manuale, et per hoc intelligitur bona operatio: quia omnia opera nostra ad gloriam dei terminari debent. Matth. 5: sic luceat lux vestra etc.. Ps. 145: psallam deo meo, quamdiu fuero. Sed addit, nomini tuo, altissime; quasi dicat: deus non proficit ex hoc quod confitebor et psallam tibi, quia nomen tuum altissimum est, sed nobis proficit.
Psal. 34: oratio mea in sinu meo convertetur.
Job 35: si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Eccl. 22: quid prodest deo si justus fueris, aut quid ei conferes si immaculata fuerit via tua?