Quod vero sexagesimo nono ponitur, scientia de eo quae est per speciem alienam non est assimilatio cum rebus scitis, sed scientia per speciem propriam, obscure dictum est, et male ab obiiciente intellectum: non enim loquitur de specie qua deus sciens scit, sed de specie qua scitum scitur; quae enim habent formam, sciuntur per proprias formas, sicut homo scitur ex hoc quod cognoscitur humanitas eius; quae vero non habent formam, sicut privationes, cognoscuntur per opposita.
Cognoscere enim caecitatem, est cognoscere defectum visus.