In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum incarnationem praecesserit corporis organisatio ?
Alensis 3. p. 8. m. 2. et quaest. 9. m. 4. D. Thom. 3. p. quaest. 33. art. 1. et hic dist. 3. q. 5. Richard. hic art. 2. quaest. 4. D. Bonav. dist. 3. art. 3. q. 2. Suar. 3. p. tom. i. d. 15. per totum expressius tom. 2. disp. 11. s. 2. Gabr. 3. dist. 4. q. unio. art. 2. Palud. dist. 3. q. 3. Vide Scotum 1. Met. q. 4. et 9. q. 11. Varro 3. d. 2. q. 1.
Circa tertium arguitur quod sic, quia corpus Christi erat generatum ex purissimis sanguinibus Beatae Virginis secundum Damascenum lib. 3. cap. 2. corpus generatum est densius sanguinibus, ex quibus generatur secundum Damascenum cap. 38. ergo minorem locum occupat, et per consequens formationem, vel conceptionem, vel generationem necessario concomitatur motus localis ; ille non est in instanti, igitur nec cum incarnatione, quae fuit in instanti; non post, igitur ante.
Praeterea, corpus organisatum erat alterius figurae quam sanguis ex quo generabatur ; igitur occupavit alium locum ; igitur illa formatio requirebat motum localem: igitur in tempore.
Praeterea, omnis substantia generabilis et corruptibilis, quae non creatur, producitur per mutationem ; tota natura assumpta a Verbo est generabilis et corruptibilis, et non immediate creabatur, quia fuit ex sanguinibus: igitur producebatur per mutationem, et per consequens pars potentialis illius totius mutabatur ad formam ejusdem totius ; igitur prius fuit sub privatione opposita illi formae, et hoc prius tempore, quia opposita privative non possunt simul tempore esse in eodem prius igitur tempore erat corpus non animatum quam animatum.
Contra, Magister in littera dist. . 2. in fine, et dist. 3. c. 1. et Damascenus 48. in fine.