REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Positis tribus opinionibus, de ratione filiationis, tenet filiationem Christi ad matrem esse accidentalem, et a fundamento re distinctam, quia eadem natura Christi posset esse ab alia matre, vel a solo Deo, de quo late in Oxon. 2. d. I. q. 4. 5. Tertiam opinionem de ratione filiationis tenet Doctor in Oxon. hic num. 17. nempe quod fundetur super naturam existentem, continuatam vel reproductam, alioquin post resurrectionem nulli essent filii. Suarez tomo 2. 3. p. d. 12. sect. 3. et alii sequuntur in hoc, quod resultat relatio rei producto fun damento.
Ad secundam quaestionem, qua quaeritur : An ista relatio sit accidentalis? Videtur quod non, quia fundatur super substantiam, et talis non est accidentalis, per Simplicium super Praedicamenta.
Ad idem, relatio ad causam efficientem non est alia res a fundamento ; igitur si una sit substantialis, et alia erit ; nulla igitur relatio ad causam efficientem erit accidentalis.
Oppositum fundamentum potest manere sine relatione ; igitur est accidentalis.
Dico, quod de filiatione sunt tres sententiae: Primo supponendo significatum vocabuli, quod productio passiva, et naturaliter et complete, et ejusdem speciei est filiatio ; et tunc omnis habitudo producti ad producens, si est per modum naturae, et complete, et ejusdem speciei, erit filiatio ; et cum ejusdem producti possint esse plures habitudines ad diversa producentia, non repugnat filiationi multiplicari, manente producto eodem.
Prima via de filiatione est, quod ipsa fundetur super generationem passivam, vel quod sit ipsa generatio passiva, vel quod fundetur super genitum esse ; similiter, paternitas super generasse, quia cum ille actus transierit in praeteritum, necessario filiatio transibit in praeteritum, ita quod incompossibilia sunt unum manere, et aliud non, vel unum transire, et aliud non ; et secundum istam viam, sequitur quod filiatio non potest annihilari, etsi Deus annihilaret illum, qui est filius, adhuc non potest facere quin iste actus sit praeteritus.
Secundo sequitur quod filiatio non dicit relationem positivam secundum esse, sed solum secundum esse diminutum in anima ; et tertio quod filiatio sit de ratione fundamenti, vel saltem non est res alia, cum ista sint inseparabilia.
Alia opinio ponit quod filiatio fundatur super existentiam non interruptam post acceptionem esse, ita quod haec filiatio fundatur super hanc existentiam, postquam est accepta, non interrupta, et secundum istam viam sequitur quod post resurrectionem nullus erit filius nisi Dei.
Tertia opinio ponit quod est habitudo inhaerens naturae productae, et manet quamdiu manet natura producta, et quando redit natura, redit illa relatio, posito extremo, ex quo semel est accepta, quia nunquam destruitur prima habitudo, quin redeat redeunte natura.
Dico igitur quod filiatio Christi ad matrem est relatio accidentalis, quaecumque opinio tenetur, quia sicut impossibile est rem non esse eamdem cum illa, sine qua non potest manere per virtutem Dei, sic impossibile est esse eamdem rem, quando una potest manere sine alia absque contradictione ; sed natura in Christo potest esse sine illa filiatione, quia si ponitur prima opinio, filiatio statim transit cum actu, et natura manet ; igitur non est eadem res ; est igitur relatio accidentalis.
Si ponitur secunda opinio, adhuc posset ista natura esse sine illa filiatione, quia posset poni in esse a Deo immediate, vel ab alia matre, et esse eadem natura numero ; possibile est igitur aliter accipere esse quam ab hac matre.
Si ponitur tertia via, adhuc posset natura esse sine hac filiatione propter utramque causam.
Ad primum contra, cum dicitur quod fundatur immediate supra substantiam, concedo, et tamen est natura accidentalis, sicut si fundatur super qualitatem, quantum ad hoc, quod fundamentum non est eadem res cum hac relatione, tamen aliae relationes fundatae super accidentia, habent duplicem accidentalitatem, unam formalem, et aliam a fundamento ; ista vero caret accidentalitate, quae est a fundamento. Nec valet congruentia Simplicii de ordinatione relationis inter Praedicamenta, nec propter hoc est concedendum quod illa relatio non est accidentalis, quae fundatur supra substantiam, nisi intelligat de accidentalitate, quae est a fundamento, non autem de accidentalitate formali.
Ad aliud contra, cum dicitur, relatio ad causam efficientem non est res alia a fundamento, dico quod verum est ad causam simpliciter primam, quia nihil posset esse idem numero, nisi haberet relationem ad causam primam simpliciter, quia causalitas primae causae est simpliciter necessaria ad omnem effectum. Sed causalitas efficientiae causae secundae non est necessaria, et praecipue hujus effectus singulariter ad hanc causam secundam singularem non est habitudo necessaria ; tum quia idem effectus numero posset esse ab alia causa secunda numero, et sic idem filius ab alia matre ; tum quia idem effectus posset fieri a Deo immediate formaliter.
Ad primum principale primae quaestionis, dico quod si Pater fuisset incarnatus, fuisset tunc confusio in personis, quae non est nunc, quia tunc fuissent duo filii, quia duo supposita essent filii, et nunc non est nisi unum, tamen nunc sunt tot personae, quot forent tunc, sed non est confusio in intellectu qualis tunc.
Ad aliud, dico quod non sequitur, sunt duae filiationes, igitur duo filii, sicut non sequitur, duae scientiae, igitur duo scientes, et tamen filiatione est filius, sicut sapientia est sapiens.
Ad aliud, patet quod nunc est filius matris, et habet relationem ad matrem, sustinendo tertiam opinionem, quod eadem natura, quae prius fuit redit, et idem respectus.
Ad aliud dico quod per filiationem rationis, non potest esse realiter filius Mariae, sed est vere filius Mariae per hoc quod accepit naturam ab ea. Nunc autem licet relatio realis possit esse in producto, et solum e contra relatio rationis, nunquam tamen potuit in producto esse relatio rationis tantum ad producentem, et in producente relatio realis ad productum, quia major est dependentia in recipiente esse quam in dante esse. Ideo non est simile, quod posset dici realiter filius a relatione rationis, sicut realiter Dominus, et realiter creator, etsi in eo non sit relatio realis ad servum, quia dicitur realiter Dominus, hoc est, vere Dominus, et est terminus dependentiae realis creati ad ipsum ; nunquam tamen causatum dependet ad creans sola relatione rationis.