Mansuetudo autem est quidem etc..
Postquam philosophus determinavit de virtutibus respicientibus bona exteriora, scilicet divitias et honores, hic determinat de mansuetudine, quae respicit exteriora mala ex quibus aliquis provocatur ad iram. Et circa hoc duo facit.
Primo determinat de mansuetudine et vitiis oppositis. Secundo respondet tacitae quaestioni, ibi, quod autem in prioribus dictum est etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo circa iram inveniuntur medium et extrema; secundo de eis determinat, ibi, passio quidem enim etc..
Dicit ergo primo, quod mansuetudo est quaedam medietas circa iras. In qua tamen materia medium proprie acceptum est innominatum, et fere etiam extrema, quia non expressis nominibus distinguuntur. Nomen autem mansuetudinis assumitur ad significandum medium, cum tamen ex VI nominis magis declinet ad defectum irae. Dicitur enim aliquis mansuetus ex eo quod non irascitur quasi manu assuetus ad similitudinem bestiarum quae iracundiam deponunt manibus hominum assuetae. Ipse etiam defectus inordinatus irae est innominatus.
Dicitur enim aliquis mansuetus qualitercumque non irascatur, sive bene, sive male.
Sed superabundantia vocatur iracundia.
Deinde cum dicit: passio quidem enim etc., determinat de mansuetudine et vitiis oppositis.
Et primo de mansuetudine. Secundo de vitiis oppositis, ibi: defectus autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid conveniat mansuetudini secundum quod ponitur virtus. Secundo quid conveniat ei secundum nominis proprietatem, ibi, peccare autem videtur etc..
Dicit ergo primo, quod iracundia ponitur vitium extremum, quia importat quendam superexcessum irae quae est passio quaedam quae ex multis et differentibus rebus fit, et ita secundum horum diversitatem contingit in ira accipere medium et extrema. Ille igitur qui irascitur in quibus rebus oportet et etiam quibus personis oportet et insuper medio modo se habet in modo irascendi, quia irascitur sicut oportet et quando oportet et quanto tempore oportet, talis homo laudatur; et iste est mansuetus, si tamen nomen mansuetudinis in laudem accipiatur.
Videtur enim ad hoc disponi mansuetus, ut primo quidem interius iudicium rationis non perturbetur ab ira, secundo ut in exteriori actione non ducatur ab ira, sed secundum ordinationem rationis et in his rebus et in tanto tempore irascatur.
Deinde cum dicit: peccare autem etc., ostendit quid pertineat ad mansuetum secundum nominis proprietatem. Et dicit quod secundum hoc videtur magis peccare in hoc quod accedit ad defectum. Cum enim dicitur aliquis mansuetus, significatur quod non sit punitivus, sed magis remittat et condonet poenas, quod pertinet ad defectum irae. Nam ira est appetitus vindictae quae fit per poenam.
Deinde cum dicit: defectus autem etc., determinat de vitiis oppositis.
Et primo de vitio defectus. Secundo de vitio superabundantiae, ibi, superabundantia autem etc.. Tertio comparat haec duo vitia adinvicem, ibi, mansuetudini autem magis etc..
Dicit ergo primo quod defectus a medio in ira, sive vocetur inirascibilitas per oppositum ad iracundiam, sive qualitercumque aliter, vituperatur.
Et quia stoici dicebant omnem iram esse vituperabilem, ideo consequenter ostendit quod defectus irae quandoque est vituperabilis triplici ratione: quarum primam ponit, ibi non irasci enim etc.. Et est talis. Omne quod pertinet ad insipientiam est vituperabile; quia laus virtutis est in hoc quod operatur secundum rectam rationem prudentiae. Sed ad insipientiam videtur pertinere quod aliquis non irascatur in rebus in quibus oportet irasci et eo modo et tempore quo oportet irasci et quibus personis irasci oportet. Manifestum est enim quod ira causatur ex tristitia. Tristitia autem est sensus nocumenti. Si igitur aliquis non irascitur in quibus oportet irasci, consequens est quod non doleat de eis et ita quod non sentiat ea esse mala, quod pertinet ad insipientiam. Patet ergo quod defectus irae est vituperabilis.
Secundam rationem ponit ibi, et non iratus etc..
Ira enim est appetitus vindictae. Qui ergo non irascitur in quibus debet irasci, sequitur quod non vindicet ea quae debet vindicare, quod est vituperabile. Non est autem haec ratio sic intelligenda quasi non possit aliqua vindicta fieri ex iudicio rationis sine ira; sed quia motus irae excitatus ex iudicio rationis facit promptiorem ad recte vindicandum.
Nisi enim appetitus sensitivus adiuvaret ad exequendum iudicium rationis, frustra esset in natura humana.
Tertiam rationem ponit ibi iniuriantem autem etc..
Et dicit quod ad servilem animum pertinet quod aliquis despiciat familiares suos et quod sustineat iniuriantes sibi, ita scilicet quod non repellat iniurias debito modo. Hoc autem consequitur ex defectu irae, quia per hoc redditur homo piger et remissus ad repellendum iniurias.
Unde patet quod defectus irae est vituperabilis.
Deinde cum dicit superabundantia autem etc., determinat de superabundantia irae.
Et primo ostendit quod hoc vitium multipliciter contingit. Secundo determinat de speciebus ipsius, ibi: qui quidem iracundi etc..
Dicit ergo primo, quod superabundantia irae potest fieri secundum omnes circumstantias: inquantum scilicet contingit quod aliquis irascatur quibus personis non oportet et in quibus rebus non oportet et magis quam oportet et velocius etiam provocetur ad iram et pluri tempore duret ira quam oportet. Non tamen omnes isti excessus inveniuntur in uno homine, tum propter molestiam quam ipse ex sua ira pateretur, tum etiam quia aliis molestus existens inter homines vivere non posset.
Et ita etiam est universaliter loquendo de malo; quia si esset integrum, seipsum destrueret. Fieret enim importabile tollendo subiectum a quo portari debet si sit.
Quod enim nihil est, non potest dici malum, cum malum privatio sit; quodlibet autem ens inquantum huiusmodi, est bonum. Unde patet quod malum non aufert totum bonum, sed aliquod particulare bonum cuius est privatio.
Sicut caecitas aufert visum, non autem aufert animal, quo sublato iam non esset caecitas.
Ex quo patet quod malum non potest esse integrum; quia sic auferendo totum bonum auferret etiam se ipsum.
Deinde cum dicit: qui quidem igitur iracundi etc., ponit tres species superabundantiae in ira. Circa quarum primam dicit quod illi qui dicuntur iracundi, id est prompti ad iram, velociter irascuntur et etiam quibus personis non oportet et in quibus rebus non oportet et vehementius quam oportet; non tamen multo tempore durat eorum ira, sed velociter ab ea requiescunt, et hoc est optimum in eis. Quod accidit quia non retinent iram interius in corde, sed statim prorumpit exterius, quia vel retribuunt statim vindictam vel qualitercumque manifestant iram suam per aliqua signa propter velocitatem motus irae; et sic ira exterius exhalante requiescunt. Sicut etiam calor inclusus magis conservatur, evaporans autem citius evanescit. Ad hanc autem speciem irae maxime videntur disponi cholerici propter subtilitatem et velocitatem colerae. In hac autem velocitate superabundantiam obtinent acrocholi, id est extremi in ira, ab acros quod est extremum, et ethymos, quod est ira; qui sunt acuti et prompti ut irascantur circa omnia, unde et nominantur.
Secundam speciem ponit ibi, amari autem etc..
Et dicit quod amari secundum iram dicuntur quorum ira difficile solvitur; et diu irascuntur, quia retinent iram in corde. Tunc autem eorum ira quiescit, quando retribuunt vindictam pro iniuria illata: punitio enim facit quiescere impetum irae, dum loco tristitiae praecedentis inducit delectationem, in quantum scilicet aliquis delectatur de vindicta. Sed si hoc non fiat quod puniant, graviter affliguntur interius; quia enim non manifestant iram suam, nullus potest persuadendo eorum iram mitigare quae ignoratur, sed cum hoc ad hoc quod eorum ira digeratur necessarium est longum tempus per quod paulatim tepescat et extinguatur accensio irae. Tales autem, qui sic iram retinent diuturnam sunt sibiipsis molestissimi et praecipue amicis cum quibus delectabiliter non possunt convivere, et propter hoc vocantur amari. Ad hanc autem speciem superabundantiae maxime videntur disponi melancolici, in quibus impressiones susceptae diu propter humoris grossitiem perseverant.
Tertiam speciem ponit ibi, difficiles autem etc..
Et dicit quod illos dicimus difficiles sive graves qui irascuntur in quibus non oportet et magis quam oportet et pluri tempore quam oportet; et non commutantur ab ira sine hoc quod crucient, vel puniant eos quibus irascuntur.
Non enim est in eis diuturnitas irae ex sola retentione irae ut possit tempore digeri, sed ex proposito firmato ad puniendum.
Deinde cum dicit mansuetudini autem etc., comparat praedicta adinvicem. Et dicit quod superabundantia irae magis opponitur mansuetudini quam defectus: quod probat duplici ratione. Primo quidem quia in pluribus accidit. Homo enim magis inclinatur naturaliter ad puniendum post iniuriam sibi illatam; licet quando non est iniuriam passus naturaliter inclinetur homo ad mansuetudinem. Secundo quia illi qui superabundant in ira, magis sunt difficiles ad convivendum. Et in hoc sunt deteriores, unde et magis contrariantur bono virtutis.
Deinde cum dicit: quod autem in prioribus etc., respondet tacitae quaestioni: scilicet in quibus, et qualiter homo debeat irasci.
Et circa hoc duo facit: primo ostendit quid circa hoc non possit determinari per certitudinem.
Secundo quid sit in hoc manifestum, ibi sed quod quidem tale etc..
Dicit ergo primo, quod sicut dictum est in II et ibidem manifestatum, non est facile determinare qualiter sit irascendum, et in quibus, vel qualibus rebus, et quanto tempore, et usque ad quem terminum recte facit, qui irascitur et usque ad quem terminum peccat. Ille enim qui parum recedit a medio vel in maius vel in minus, non vituperatur; sed potius quandoque eos qui deficiunt in ira laudamus et vocamus eos mansuetos; illos autem, qui parum excedunt, vocamus viriles, quasi potentes, et aptos ad principandum propter promptitudinem ad vindictam, quae competit principibus. Sed per quantum et qualem recessum a medio aliquis vituperetur vel non vituperetur, non de facili potest ratione determinari, quia huius rei iudicium consistit in singularibus et in sensu, non tam exteriori quam interiori aestimatione.
Deinde cum dicit: sed quod quidem tale etc., ostendit quid sit in talibus manifestum. Et dicit manifestum esse, quod laudabilis est medius habitus, secundum quem irascimur quibus oportet et in quibus rebus oportet et secundum quod oportet et similiter de aliis circumstantiis, et quod superabundantia et defectus sunt vituperabiles; ita tamen quod, si in parvum fiant, tolerabile est, si autem plus fiant, magis vituperabile est. Si autem multum fiant, valde vituperabile est. Unde semper se debet aliquis ad medium trahere.
Ultimo autem epilogat, quod dictum est de habitibus, qui sunt circa iram.