CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De ordine sphaerarum et motibus earum: in quo est digressio declarans numerum sphaerarum et ordine et causam quare superiores sunt tardiores inferioribus.
Expeditis autem his quae videbantur pertinere ad motum diurnum in quantum spectat hoc ad physicum considerare, transeundum est et tractandum de ordine stellarum in sphaeris suis , secundum quem ordinem una est super aliam et una infra aliam : et de compositione stellarum in orbibus suis qualis sit, utrum scilicet stella composita sit super orbem unum qui defert eam super plures, et utrum illi sunt eccentrici vel concentrici, aut nihil horum est verum, sed est composita super coelum suum concentricum: et diversitas quae accidit in motibus ejus est ex diversitate polorum diversitate motus polorum. Et quaerendum est ulterius, qualiter sit situs cujuslibet stellae, utrum scilicet sit composita immediate super coelum suum, vel sit fabricata super epiciclum, qui est circulus parvus, cujus centrum est fabricatum et fixum in coelo, quia stellam dicitur deferre : haec enim omnia magnam habent ambiguitatem, licet per rationes physicas haec sufficienter investigari non possunt : indigemus enim ad hoc instrumentis et ob- . servationibus Mathematicorum : et ideo plurima eorum oportet differre usquequo de Mathematicis fiat tractatus. Quod autem hoc scibile est per rationes physicas, est numerus sphaerarum et ordo earum et quantitas et velocitas earum in genere: eodem numero quidem omnes Antiqui usque ad tempora Ptolemaei consensisse videntur, quod sphaerae fuerunt octo, quarum superior sit sphaera stellarum fixarum, et secunda Saturni, et tertia Jovis, et quarta Martis, quinta autem Veneris, et sexta Mercurii, et septima Solis, et octava Lunae. His autem et ipse Aristoteles videtur assentire frequenter nominans sphaeram stellarum fixarum sphaeram supremam, et ultimam secundum elongationem ad nos acceptam : quos etiam sequens Aiphagranus sphaeras coelorum octo esse dicit : et forte isti visibiles tantum sphaeras numeraverunt : eo quod sphaera non dignoscitur per sensum nisi per stellae motum : motus autem stellarum octo diversitates ostendit ad visum.
Veniens autem post hos Alpetragius Abuysac in astrologia nova quam induxit, per rationes necessarias probat plures esse sphaeras quam octo, quarum rationum fortiores sunt istae : quia ab uno motore primo simplici in eo quod movetur ab ipso non est nisi motus unus : igitur a destructione consequentis si in
aliquo mobili non est motus tantum unus et simplex, non est illud mobile primum a primo motore : sunt autem deprehensi tres motus in sphaera stellarum fixarum, quorum unus est motus diurnus ab Oriente in Occidentem super polos mundi, completus in viginti quatuor horis. Et alter est motus stellarum fixarum ab Occidente in Orientem in omnibus centum annis per unum gradum, completus in omnibus triginta sex millibus annis. Tertius autem motus est accessionis et recessionis, qui fit in omnibus octoginta armis per gradum unum, secundum A1petragium. De tribus enim his motibus sphaerae stellarum fixarum mentionem facit Aristoteles in fine primi de Causis elementorum proprietatum et planetarum : ergo sphaera stellarum fixarum non est mobile primum : et haec ratio est fortissima apud quemlibet bene scientem philosophiam. Adhibet autem et alias physicas quae non sunt tantae fortitudinis, sicut quod in genere corporum non ponitur primum esse diversum et multiforme. Nos autem sphaeram stellarum fixarum videmus esse diversam valde et multiformem : igitur ipsa non est prima. Adhuc autem ante illud quod participat primi motoris bonitatem multis motibus, est illud quod participat motu uno in genere corporum, sicut innuit Aristoteles in secundo libro suo de Coelo et Mundo. Jam autem ostensum est multorum motuum esse sphaeram stellarum fixarum. Fretus igitur his rationibus, Alpetragius Abuysac pronuntiat novem esse sphaeras : unam quidem uniformem cujus lumen visui non subjicitur propter sui claritatem et simplicitatem quam dicit esse mobilem a primo motore secundum motum diurnum, et alias octo quae superius sunt enumeratae : addens ad. confirmationem dicti sui simplicissimum genere corporum debere ordinari ad movens primum, eo quod causa prima movet causatum primum, et simplex movet illud quod est simplex, et unicum movens, unicum primum in- fluit motum : quae omnia in praehabitis octavi Physicorum sunt ostensa.
Ptolemaei sententia autem secundum quod eum possum intelligere, est quod decem sunt orbes coelorum : et ratio sua physica et non mathematica est : supponit enim id quod probatum est in secundo philosophiae primae Aristotelis, quod scilicet omne quod est in multis per rationem unam existens in illis, est in aliquo uno priore illis quod est causa omnium illorum, sicut omne calidum causatur a calore ignis. Duo autem motus simplices inveniuntur in omnibus inferioribus orbibus secundum unam rationem existentes in omnibus eis, quorum unus est super polos mundi et super circulos aequidistantes aequinoctiali et est diurnus : alter autem est motus obliquus circuli signorum, qui est super polos orbis signorum, quo moventur omnes octo orbes supra enumerati : patet igitur quod uterque eorum sit in aliquo orbe superiori, qui causet motus istos in omnibus orbibus inferioribus : et sic ante orbem stellarum oportet esse duos orbes. Si autem aliquis forte diceret hunc orbem qui est decli vis, esse orbem signorum qui est pars coeli stellarum fixarum et non posse esse duo aeque primo mobilia : et ideo oporteret secundum mobile habere duos motus, hoc est, diurnum et obliquum : improbatur hoc ex dictis prius : quia diximus in coelo stellarum fixarum deprehensos esse tres motus : et ideo oportet, quod ante ipsum sit coelum duorum motuum tantum : sicut enim dixit Aristoteles in nono libro Animalium, natura non venit de extremo in extremum nisi per medium : et ideo non est saltus nec de eo quod habet unicum motum ad id quod habet tres motus, nisi per id quod habet duos motus tantum : ergo erunt decem sphaerae, quarum prima habet motum diurnum, et secunda vocatur circulus signorum non stellatorum, sive quod verius est, circulus declivus primus, habens duos motus, quorum unus est diurnus
ab Oriente in Occidentem, et alter declivus ab Occidente in Orientem tardissimus, qui est in omnibus centum annis gradu uno. Auctores autem imaginum ponunt etiam istum motum, et ad ipsum potissime referunt effectum circuli obliqui in motibus planetarum omnium : et hanc opinionem judicamus veram, et ipsam sequitur Messalach in libro de Sphaera mota.
Fuerunt autem quamplures alii Philosophi, qui tot sphaeras esse dixerunt, quot sunt stellae infer quos novissimus fuit Moyses aegyptius, qui dixit hanc opinionem usque hodie non esse improbatam. Sed ut mihi videtur, absurdum est dictum hoc, quod stellae quae semper videntur esse in una superficie concava, videntur esse in sphaera una : eo quod una superficies non est plurium corporum : stellae autem fixae omnes inveniuntur esse in una superficie. Sed forte dicerent aliqui, quod non sunt in superficie una : quia una earum videtur major, et altera minor : et forte dicerent hujus esse causam longinquitatem majorem et minorem, et non diversam quantitatem ipsarum stellarum. Sed tunc contra objicitur hic per haec, ex instrumentis astronomicis inventum est stellas omnes esse in sex quantitatibus secundum majoritatem et minoritatem : et secundum hoc non multiplicaretur numerus coelorum secundum numerum stellarum, sed potius essent sex coeli continentes omnes stellas. Quod autem hoc etiam sit absurdum, patet : quia sicut in motu diurno omnes sphaerae motae uno tempore sunt inaequalis velocitatis, sicut supra ostendimus, sed superiores sunt velociores et inferiores tardiores : ita est secundum motum planes e converso, quod superiores sunt tardiores et inferiores velociores ut in pluribus, sicut in sequentibus istius capituli docebimus. Nos autem invenimus omnes stellas fixas, sive sint majores, sive sint minores, esse unius velocitatis secundum motum planes qui est declivus : et hujus causa esse non potest alia, nisi quia sunt in sphaera una : ergo falsum esse videtur tot esse coelos quot sunt stellae. Dixerunt autem quidam Antiquorum plures esse coelos quam sint : quia cum viderent stellas omnes ascendere et descendere a Meridie in Aquilonem, et ab Aquilone in Meridiem, sicut est annus cursus solis, dixerunt quod omni die sol et caeterae stellae ascendunt per coelum unum a puncto solstitiali hiberno usque ad punctum solstitiale aestivum, et ab illo puncto descendunt per coelos eosdem : et sic dederunt unicuique stellarum centum octoginta duos coelos, et dimidium coelum, et quartam partem unius coeli. Sed hoc frivolum est, quia hujus ascensus et descensus causatur ex obliquo motu circuli, declivi, in quo stellae habent motum qui. vocatur Arabice lembech, hoc est, gyralis et sphaeralis : quia circulus non in eodem puncto terminatur a quo incipit, sed juxta illud in alio.
His igitur ita suppositis, supponamus stellas habere motus diversos et plures in his coelis : hoc enim rationibus physicis nullo modo possumus probare, sed oportet ad hoc inducere principia mathematica. Sic igitur ex illis quaedam sunt primae,et quaedam sunt postremae inferiores, et elongantur quaedam ab aliis majori vel minori longitudine, sicut probatur in Almagesti, Et hae rationes omnes dicendae sunt in Astrologia, et determinandae sufficienter per principia mathematica : et quod in isto loco considerandum est, hoc dicimus esse : quia verissime accidit unicuique stellarum secundum Antiquissimorum sententiam, et velocitas motus uniuscujusque stellarum fit secundum quod elongatur plus vel minus a nobis secundum ordinem superioris et inferioris. Dico autem exemplificando quia stellarum et orbium quae sunt, quorum motus unus est et velox : et ideo vocatur velox : et quaedam sunt, quorum motus multiplex est
et tardus vocatur. Nam in isto ordine unaquaeque stellarum movetur in orbe suo contra motum coeli primi quod rotatur motu diurno : et est verum demonstratum ad visum, et in ordine illo in contrarium ejus, quia diximus esse in motu diurno : quia videtur quod in superiori quo est in orbe suo posita prope coelum primum quod revolvitur motu diurno revolvitur per unam revolutionem suam in tempore multo : et ideo tardam habet revolutionem : et ideo stellae fixae tardissime moventur, et post hoc Saturnus, et sic de aliis quibusdam : et stella quae in hoc ordine est disposita longinquo a coelo primo simplici, sicut luna revolvitur secundum unam revolutionem in tempore parvo, quod est spatium unius mensis et minus illo aliquantulum, et mediis stellis sic se habet, quod illa quae est superior, revolvitur tardius : et illa quae est inferior, revolvitur velocius, sicut dixerunt qui etiam ordinaverunt coelos planetarum, ita quod Saturnus esset altior, et post Jupiter, cui conjungitur Mars, et huic Venus, et illi Mercurius, et illi Sol, et demum Luna. Quem ordinem absque dubio a Chaldaeis antiquis accepit Aristoteles, et verificaverant eum per unam rationem debilem quae fuit ista, quod inferior stella omnes eclipsat superiores aliquando, ut eis videbatur. Si igitur aliqua stellarum praeter lunam esset sub sole, aliquando ecclipsaretur Sol ex illis stellis sicut ex Luna : et hoc tantum est communiter ab omnibus Astronomis usque ad tempora Ptolemaei Phebidensis, qui solvit istam rationem dicens hujus esse tres causas, quod Sol ex Venere et Mercurio, quas dicit sub sole esse, non eclipsatur. Una quarum est quam ponit in Almagesti: quia non est perfecta causa eclipsationis, quod stella sit sub alia : sed oportet quod sit in ea sub viis eclipsicis, quae sunt nodus capitis et caudae draconis illarum stellarum. Mercurius igitur et Venus possunt esse sub Sole et non oclipsare eum : quia non sunt conjunctae soli in. viis eclipsicis. Duas autem alias causas innuit alibi, quarum una est : quia corpus minus prope positum juxta corpus majus, non obscurat ipsum, sed longe positum est. Unde est si Lunae situs esset immediatus Soli, sicut dixerunt Antiqui,cum sol sit major luna plusquam centies et octoginta vicibus, quasi nihil obscuratum de Sole videretur, quando tangeretur ab eo : sed quia longe positum est, ideo multum de Sole obscurare videtur : praecipue cum nos videamus parvam nubem totum nobis Solem tegere : et quod minus videtur, manus nostra opposita Soli tegit nobis Solem. Et hujus causa est, quia corpus tegens Solem est prope visum nostrum : tunc radii oculorum in ipso dividuntur multum, ita quod neuter ad solem directe pervenire potest : et cum ausus fiat ad rectam lineam, accidit ut nobis Sol occultetur : quanto enim res visa propinquior est, tanto sub majori angulo videtur, et lineae pyramidis ab oculo magis sparguntur. Cum igitur luna totum aliquando eclipset Solem, signum est quod luna non sit immediate conjuncta Soli. E converso autem Mercurius et Venus quae sunt corpora parva respectu Solis, et sibi propinqua conjuncta, etiamsi daretur quod eclipsarent Solem, quasi insensibile videretur quod de Sole esset obscuratum. Tertia causa est quam diximus supra, quod scilicet stellae aliae praeter lunam cum recipiant lumen a Sole, totae implentur lumine de superficie in superficiem : et ideo stella Veneris et stella Mercurii etiamsi Soli supponi darentur, non discernerentur eclipsi : quia Sol implens illas stellas superius ubi convertuntur ad ipsum, statim profundat lumen suum in stellis illis usque ad superficiem inferiorem ad nos conversam : et sic luminare positum super luminare faciet eclipsim non apparere. In Luna autem secus est : quia illa de natura terrae est, et non accipit lumen in toto suo
profundo, sicut diximus superius : et ideo in eclipsi Solis luna apparet nigerrima, sicut est nigredo carbonum.
Selte autem Hispalensis rationibus Ptolemaei noluit acquiescere : ideo reversus ad opinionem Antiquorum dicens Venerem et Mercurium esse supra Solem. Sed post omnes Alpetragius veniens et negans eccentricos et epiciclos esse in superioribus, et dicens planetam motum esse ab Oriente in Occidentem, sed quia videtur moveri ab Occidente in Orientem, et ideo quod retardatur a perfecto sui circuli quando superior perficit circulum, dicit Venerem esse supra Solem, eo quod in parvo plus quam in anno perficit circulum : Mercurium autem sub Sole, eo quod in parvo minus quam in anno circulum perficit. Sed hoc est directe contra Aristotelem qui dicit inferiores velocius, et superiores tardius contra primum motum moveri: et reddit causam in libro Coeli et Mundi, ubi tractat eamdem quaestionem quam hic disputamus. Nos autem magis consentimus Ptolemaeo Phebidensi : et ideo dicimus non. generaliter esse verum quod dicit Aristoteles, quod inter media quanto sunt altiores moventur tardius, et quanto sunt inferiores moventur velocius contra motum coeli primi qui est diurnus. Aristoteles enim supponit hoc, sicut diximus : cum tamen nos videamus oculis nostris Mercurium velocius moveri quam Solem, et Aristoteles dicit Mercurium esse super Solem : vel si Sol est super Venerem et Mercurium, tunc inveniemus Solem velocius moveri quam Venerem: et ideo dixit contra Aristotelem Maurus Oboniser, si viveret Aristoteles, oporteret eum vel ista improbare quae modo sunt comperta de motu astrorum, vel oporteret eum suum dictum revocare. Dicit enim Aristoteles quod quaecumque stella propter propinquitatem ad orbem primum consequitur virtutem orbis primi consecutione forti, quod illa tanto magis retardatur a motu proprio, et efficitur, velocior in motu diurno, et tardior in proprio: quae autem sunt longinquae, sicut Sol et Luna, ab orbe, consequitur minus de virtute primi motus : et ideo minus retrahuntur a motu proprio, et efficiuntur velociores in motu proprio, et tardiores in motu diurno : intermedio autem in his duobus motibus se habent secundum quod propinquius accedunt et recedunt a motu proprio. Et ideo dicit ostendisse sui temporis Mathematicos qui laboraverunt in libris operationis perfectae, qui dicuntur Almagesti. Sed nos ista putamus esse vera, et ideo salvantes Aristotelem, et veritatem quam invenimus diligenti astrorum inspectione non negantes, dicimus quod distantia orbis inferioris ad ipsum orbem primum non attenditur emper secundum locum, licet frequenter attendatur in loco, sed potius substantialiter attenditur secundum convenientiam vigoris motoris super mobile vel differentiam ipsius : et ideo cum nihil prohibeat aliquem motorem medium magis esse vigorosum super suum mobile quam sit inferior eodem, vel prohibet intermediorum aliquem superiorem esse velocioris motus quam ejusdem inferiorem. Et in hunc sensum consentit Averroes in eodem loco in commento super librum Coeli et Mundi. Hoc autem quod dicit Aristoteles, quod qui inferiorem sequitur virtutem primi motus fortiter, plus retrahitur a motu proprio, non ita intelligendum quod sit violentia in sublimibus coeli : sed potius est consecutio per intellectum ; quoniam ex desiderio intellectuali ordinatissimo plus se assimilat primo motori aliquis inferiorum motorum quam alius : et ita non efficitur violentia aliqua, sed ordo congruus secundum intellectum.