CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Principiorum autem quaedam de inductione contemplata sunt, quaedam autem sensu, quaedam vero consuetudine, et alia aliter. Inductione quidem sive in mathematicis principium est, quod totum majus est sua parte. Et si de aequalibus aequalia demas, quae relinquuntur, aequalia sunt. Et si inaequalibus aequalia addas, erunt inaequalia. Hoc enim contemplamur in omnibus numeris canum et ovium et hominum, et in omnibus contiguis sigillatim per inductionem acceptis. Sensu vero contemplamur principia in naturis, sicut quod calidum est separativum heterogeniorum et congregativum homogeniorum, sensu cognoscimus : et similiter frigidi, humidi, sicci, proprias operationes sensu percipimus. Consuetudine autem principia moram accipimus : quia tantam habent diversitatem et errorem, quod non acquiescitur nisi per consuetudinem facta sint cognita et amica. Aliter autem accipiuntur alia et alia principia. In medicina enim experientia accipiuntur, sicut quod scamonea choleram purgat: hoc enim acceptum est, quia in Callia et Socrate et aliis ex eadem causa laborantibus, scamonea choleram purgavit. Per syllogismum etiam ad impossibile certificantur principia, sicut Aristoteles facit inX primae philosophiae. Unum autem principium quod est diffinitio dicens quid, non propter quid, bene certificatur syllogismo : quia illa diffinitio est diffinitio sicut conclusio, et non sicut demonstratio : sicut si velimus concludere diffinitionem nigri, dicemus quod contrariorum contrariae sunt diffinitiones : est autem album disgregativum visus per diffinitionem : ergo nigrum per diffinitionem visus est congregativum.
Pertransire autem tentandum singula principiorum secundum quod innata sunt, et studendum est qualiter bene terminentur secundum quod innata sunt terminari per inductionem, vel sensum, vel consuetudinem, vel per alium modum. Bene enim terminari principia magnum habet auxilium ad sequentia. Sequentia enim haberi non possunt, nisi ex principiis et per principia : quae si appropriata sint, perfecta habetur cognitio sequentium. Videretur ergo quod principium sit pius quam dimidium totius inquisitionis et cognitionis. Et multa eorum quae quaeruntur, viderentur manifesta fieri per ipsum principium bene cognitum et terminatum. Quamvis enim principium quantitate sit parvum secundum syllogismorum numerum, tamen potentia est valde magnum : et ideo ipso cognito, cognitio sua causa est et aliorum. Et cum duas vias habeamus ad cognoscendum, scilicet demonstrationis qua cognoscimus complexum, et diffini-
tionis qua cognoscimus incomplexum, principium quod est diffinitio virtutis cognoscere facientis habet plus quam dimidium : sua enim virtute cognoscitur incomplexum. Demonstratio autem quae facit scire complexum, virtutem trahit a diffinitione : quia diffinitio dicens propter quid, medium ejus est, et virtutem consequentiae accipit ab ipsa.
Scrutandum itaque diligenter de isto principio, non solum ex conclusione qua probatur quod diffinitio diceris quid conclusio est, et non solum ex his ex quibus componitur sermo diffinitivus : sed rescribenda est diffinitio, sicut diximus, et conferenda ad omnia quae de ipsa dicta sunt ab Antiquis. Vera enim omnia consonant existentia, quia vera sunt : falso autem cito dissonant vera: in tali enim collatione cito deprehenditur quid sit.