PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et ipsi non intellexerunt verbum. "
Intellexerunt quidem eum esse Verbum et sapientiam Patris : sed quod jam tunc in tali aetate ostensurus esset, non intellexerunt. I ad Corinth.I, 25 : Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Psal.CXXXVIII, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam." Quod locutus est ad eos. " Ore enim divino loquebatur: et ideo non nisi in Spiritu divino intelligebatur. Job, XXVI, 14 : Cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ? Si igitur Maria et Joseph Spiritu Dei pleni, sermones pueri non intelligunt, quis est qui sermones jam perfecti ad plenum dicat intelligere ? Et ideo dictum est, Exod.XII, 10 : Si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Ostensa autem majestate in responsis sapientiae, quia hoc debuit Patri : statim secundum infirmitatem assumptam, nobis praebens exemplum, ostendit quid debeat Matri. Unde sequitur :
" Et descendit cum eis. "
Congrue verbo descendendi utitur, et propter situm loci, et propter humilitatem : a majestate descendit cum parentibus, humilis sub ipsis, recordatus praecepti sui, Exod. xx, 12 : Honora patrem tuum et matrem tuam. Praepositio autem, " cum illis, notat subjectionem, quia principalitas notatur in re ablativi.
" Et venit Nazareth, "
Semper florentem diligens patriam, qui flos erat egressus de radice Jesse .
Et ut perfectam demonstraret humilitatem et obedientiam, subdit :
" Et erat subditus illis. "
Beatus Bernardus : " Quis, quibus ? " Deus hominibus, major minoribus : ut " nos etiam minoribus subdi doceret. " Psal. lxv, 12 : Imposuisti homines super capita nostra. Ad Hebr.XIII, 17 : Obedite praepositis vestris, et subjacete eis.
" Et mater ejus conservabat "
In armario pectoris et memoriae, " omnia verba haec, " non simpliciter omnia. Joan.XXI, 25 : Nec ipsum arbitror mundum posse capere eos, qui scribendi sunt, libros.
" In corde suo : " nobis in hoc meditandi et conferendi sermones Dei exemplum relinquens. Psal.CXVIII, 47 : Meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Ipsa autem fuit, cui datum est nosse mysterium regni Dei . Hoc autem fecit, ut congruo tempore de his sciret Praedicatores et
Evangelistas instruere. Isa. lix, 21 : Spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, amodo et usque in sempiternum.
" Et Jesus proficiebat, etc. "
Ecce conclusio ex omnibus his, quam etiam supra ante hanc historiam praemisit probandam. Hic autem quasi concludendo infert probatam.
Dicit autem quod " pro fidebat aetate, " per incrementum debitum corporis, et virtutis corporalis. Et hoc congrue : quia cum in unoquoque genere sit unum, quod est mensura aliorum, et ad cujus accessum alia participant naturam illam, convenit in genere hominum hanc esse mensuram in Dei Filio : et ideo nullo impedimento naturae (sicut in aliis contingit) ad debitum quantitatis et virtutis profecit : ita quod, ad Ephes.IV, 13, dicitur, quod omnes occurremus in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Et ideo dicit, quod profecit aetate.
" Sapientia et gratia. "
Et de hoc dicit quaedam Glossa : " Sicut est carnis aetate proficere, sic est rationalis animae sapientia et gratia proficere : non quod hoc eguerit susceptor Deus, praesertim cum supra plenus fuisse sapientia describitur : sed quia hoc pro remedio nostrae salutis suscipere elegit : ut cum caro et anima rationalis suscipitur a Deo, utrumque salvaretur pariter. " Ex hac Glossa expresse habetur, quod profecit sapientia et gratia, ut veram animam humanam se accepisse demonstraret.
Contra istam Glossam est Glossa Hieronymi objiciens : afferens hoc quod habetur, Eccle. ii, 9, ubi nos habemus : Sapientia perseveravit mecum, habet alia translatio : " Sapientia mea stetit mihi." Et dicit Hieronymus, quod non stetit sibi sapientia sua, cui per momenta singula accedit profectus in sapientia.
Solvit autem adhuc tertia Glossa quae dicit, quod juxta hominis naturam proFIcicbat sapientia : non quod esset sapientior ex tempore, sed quod plus et plus ostendit sapientiae et gratiae. Et ideo profectum sapientiae non ponit in eo Evangelista, sed in Deo profectum gloriae et laudis, quae decreverunt in ore hominum, et in hominibus per profectum virtutis. Et ideo non simpliciter dicit, quod profecit sapientia, sed coram Deo per lau-
dem, et coram hominibus per aedificationem.
De hoc autem jam in praecedentibus salis dictum est, quod per experimentalem cognitionem habuit, ut dicit prima Glossa. Quia hoc est de proprietate animae rationalis. Sed ex illa nec artem nec. scientiam fecit, quia non indiguit: cum ex plenitudine Deitatis, quae corporaliter in eo habitavit, scientiam et sapientiam stantes sibi, et gratiam nobilissimo modo habuit. Et quod nobilissimo modo habetur, supervacuum est ignobiliori modo: per profectum acquirere. Et ita intelliguntur aliae Glossae.