LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De determinatione indefiniti.
Cum autem indefinitum est problema secundum rem et modum, ita quod signo universali nec particulari determinatum est, sed infinite se habet inter duo, ad neutrum autem est determinatum, uno quidem modo destruere contingit sive sit affirmativum sive negativum. Infinitum autem dico, ut si dixerit voluptatem esse bonum, nihil addens ad terminandum subjectum quo trahatur ad standum pro particulari vel universali, ut si dixerit voluptatem non esse bonum negative : destruitur autem id uno modo tantum, et ut verificetur in particula : si enim dixerit voluptatem indefinite vel aliquam voluptatem esse bonum, si debeat interimi propositum, ostendendum est quoniam nulla voluptas bona. Similiter et si dixerit infinite voluptatem non esse bonam, vel particulariter dixerit aliquam voluptatem non esse bonam, si debeat interimi propositum, ostendendum est quoniam omnis voluptas bona : quia alicui non contingit interimere problema infinitum, nisi per suum contradictorie oppositum. Si enim ostenderimus ad interimendum infinitum, quoniam est quaedam voluptas bonum, vel quoniam est quaedam voluptas non bonum, nondum per illud interimitur propositum : quia subcontrarie in contingenti materia in qua praedicatum accidens potest esse vel non esse, possunt esse simul verae. Palam ergo, quoniam tale problema dicitur opponens interimere uno modo et per contradictorium.
Construere autem contingit dupliciter : sive enim particulariter sive ostenderimus omni vel nulli inesse, vel alicui inesse vel alicui non, constructum est infinitum problema, ut patet exemplis Philosophi. Notandum, quod in decursu syllogistice infinitum comprehenditur sub particulari, eo quod nullam cira subjectum ponit quantitatem, ita quod possit esse decursus syllogisticus circa infinitum sicut circa particulare : tamen in problematibus specialem habet terminationem : quia in hoc differt a particulari, quod particulare dicitur esse determinatum secundum esse et rationem et signum : infinitum autem determinatum est in partem secundum rem, non tamen secundum rationem quae signo demonstretur: et quia sic differunt, habent etiam differentes doctrinas suae terminationis. Sic ergo terminandum est problema infinitum.
Est autem adhuc determinata positio respondentis per aliquam determinationem subjecti per modum multiplicationis restringentis subjectum, et videndum est qualiter talis positio et construi et destrui debeat ab oppenente. Determinatam autem dico, ut si ponatur alicui uni voluptati inesse quoniam bonum (hoc est, si dicatur aliqua una voluptas esse bona) et aliqua non esse bona : et sic tunc dupliciter destrueretur propositum:sive enim ostendatur, quoniam nulla voluptas est bona : interemptum erit propositum : quia haec una voluptas bona ratione determinationis repugnat ad omnem si una ponatur formaliter: quia tunc tantum valet, quantum unica ratione praedicati quod subjecto affirmative redditur, et repugnat ad nullam et omnem voluptatem bonam. Si autem per duo determinet et per unam et per dictionem exclusivam tantum vel solum sic, una voluptas tantum est bona : tunc hanc positionem multipliciter erit destruere, quia plures quam duas habet causas veritatis : si enim ostenderimus quoniam omnis voluptas est bouum, ut Epicurus dicit, sive quoniam nulla voluptas est bonum : sive ostendamus plures voluptates esse bonas quam unam, semper interimentes erimus propositum : et sic interimitur quod determinatur cum dictione exclusiva : dupliciter autem determinant cum una sive dictione exclusiva. Positione autem aliqua ad hoc autem determinat plus quam per tria determinetur specilicando et sub-
jectum et universali et dictione exclusiva, ut si dicatur sic, quoniam prudentia una sola virtute moralium est scientia, quadrupliciter contingit interimere : ostenso enim quoniam omnis virtus est scientia, ut dicit Socrates, vel ostenso quod nulla virtus est scientia, vel ostenso quod aliqua alia est scientia, ut justitia quae est in rationabili parte animae sicut et prudentia propter scientiam destruendi vel communicandi, vel si monstretur quoniam eadem virtus quae est prudentia non est scientia, quolibet istorum modorum interemptum erit quod prudentia una sola virtutum est scientia.
Utile autem est et idoneum et abundantem facere opponentem, et in singula inspicere quae sunt subjectorum partes subjectivae, quibus et subjectis aliud dicitur universaliter inesse, vel non inesse : quia hoc ad constructionem particularis utile est.
Amplius autem in praedicato quod inesse dicitur, inspiciendum in generibus praedicati in quorum aliquo praedicatum continetur, et utile est hoc componenti et dividenti praedicata quae insunt secundum species usque ad individua, sicut prius dictum est in hujus scientiae libro in quo de universali problemate secundum inesse dictum est : nam sive omni dicatur inesse affirmative, sive nulli negative, opponente vel ea proferente per quae probatur universale affirmative vel negative probandum, necesse est respondenti universaliter confiteri inesse affirmative, vel universaliter non inesse negative, aut quod ferat instantiam in aliquo in quo non sit, sic universaliter proponatur.
Amplius id quod inest ut accidens, utile determinare per subjecta in quibus et qualiter insit, ut determinetur tempore et numero, ut sic videatur si secundum nullum horum est in subjecto, quae sunt specie et numero sub accidente ipso. Hujus exemplum, ut si probare velimus quoniam tempus non movetur neque est motus, ut quidam dixerunt, valet opponenti inspicere in praedicatum, et dividenti quot sunt species motus. Nam si nihil horum quae sunt species motus inest tempori, manifestum est quoniam tempus non movetur nec motus est. Similiter autem si probandum sit quod anima non est numerus, ut dixit Plato, valet hoc opponenti dividenti numeros in species, in quibus omnis numerus continetur, ut quoniam omnis numerus aut abundans, aut perfectus, aut diminutus. Nam si anima nullus istorum est, palam quod sequitur, quod non est numerus: et sic interemptum erit problema. Problema igitur de praedicato quod est accidens per hujusmodi locos, ut dictum est et ex similibus his erit argumentandum, et caetera.