Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Beatum habere scientiam discursivam de veritatibus inclusis in objecto viso in essentia divina, sicut haberet de eodem objecto, lumine naturali viso.
Utrum autem (a) scientia sit quantum ad quartam conditionem in intellectu Beatorum, dubium est. Et videtur quod non, per Augustinum decimoquinto de Trinitate, cap. 16. Fortasse (inquit) non erunt ibi volubiles nostrae cogitationes ab aliis in alia euntes atque redeuntes, sed scientiam nostram unico intuitu videbimus ; ergo intellectus Beatorum non discurret, et ita non habent scientiam quantum ad istam quartam conditionem.
Sed oppositum videtur, quia quidditas subjecti in quocumque lumine videtur, continet virtualiter veritates, quas potest facere notas intellectui passivo a tali objecto. Si igitur quidditas lineae visa in lumine naturali, potest notas facere veritates in se inclusas intellectui nostro, pari ratione et ut visa in essentia divina: sed omnis veritas causata in intellectu nostro per aliquid prius naturaliter notum, causatur per discursum, quia discursus non requirit successionem temporis, nec ordinem ipsius, sed ordinem naturae, scilicet quod principium discursus sit naturaliter prius notum, et ut sic sit causativum alterius extremi discursus.
Hoc potest concedi, videlicet quod Beatus vere potest habere scientiam Theologicam quantum ad omnes conditiones scientiae, quia omnes conditiones scientiae vere concurrunt in cognitione Beatorum. Auctoritas Augustini non cogit, quia loquitur dubitative et cum forte, nec illud intendit asserere, sed quod verbum nosstrum non sit aequale verbo Dei, quantumcumque verbum nostrum sit perfectum. Similiter potest exponi auctoritas Augustini de visione beata quae respicit tantum essentialia in Deo.