In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
In lege naturae fuisse Sacramentum contra originale, etsi non constet fuisse aliquod certum signum sensibile ejus. Ratio, quia nunquam reliquit Deus populum sine remedio salutis, ita August. 3. contra Jul. 7. et 19. contra Faust. Cyprian. serm. de Circumc. Hugo lib. 1. de Sacram. p. 11. cap. 1. Innoc. cap. Majores. communis B. D. Alens. supr. D. Tham. 3. p. q. 70. art. 4. ad 2.
Respondeo, (a) nullo tempore dimisit Deus cultores suos sine remedio necessario ad salutem ; sed omni tempore post lapsum, fuit necessaria ad salutem deletio originalis ; ergo quocumque tempore aliquod remedium efficax ad hoc, et si potuit deleri in adultis per motum bonum intrisecum, tamen in parvulis, in quibus talis motus fuit impossibilis, non potuit deleri per actum suum proprium ; ergo per actum aliquem aliorum circa ipsos, vel ad ipsos relatum. Sed non poterat esse certum, quod actus alterius relatus ad parvulum sufficeret sibi, nisi hoc esset institutum a Deo. Nullus enim potest esse certus, quod per aliquid attingat ad salutem, nisi sit certus, quod Deus acceptavit illud tanquam sufficiens ad talem finem. Cum ergo non solum adultis cultoribus suis providerit Deus de remedio necessario ad salutem, sed etiam parvulis eorum (et hoc de remedio, de quo parentes possunt esse certi pro parvulis), sequitur quod tempore illius legis naturae, erat a Deo institutum aliquod remedium, vel signum certum et efficax deletionis originalis peccati.
Et magis probabile est, quod per aliquod signum sensibile, quam per aliquod signum intelligibile tantum, quia pro toto statu naturae lapsae, congruunt homini signa sensibilia respectu spiritualium ; ergo rationabile est aliquod Sacramentum, saltem contra originale, fuisse in tempore legis naturae. Si autem aliquod aliud, puta Matrimonium, vel aliquod correspondens alicui Sacramento novae legis, fuerit illo tempore, de hoc inferius in tractatibus de illis Sacramentis.
Ad primum argumentum dico, quod Gregorius non intelligit solam fidem, pro solo habitu, nec forte tantum pro actu interiori, sed pro actu exteriori sensibili protestante fidem. Ille autem actus sufficienter potuit habere rationem Sacramenti, et sic distinguitur fides sola, id est, fides solitaria sine sacrificiis, contra fidem in sacrificio protestatam ; et primum posuit ipse sufficere pro parvulis ; forte autem ista protestatio fiebat in verbo aliquo invocandi Deum, vel offerendi parvulum Deo. Secundum autem, scilicet fidem cum sacrificiis, pro adultis fuisse necessarium posuit. Ad secundum potest dici uno modo,quod potuit Deus tale Sacramentum revelasse alicui Patrum, cum quo tunc frequentius loquebatur, licet cui et quando, Scriptura non dicat, quae ab Adam usque ad Abraham satis succincte pertransit.
Vel potest dici, quod expresse habetur ex Scriptura, quod pro tempore illo placuerunt Deo sacrificia, quod non esset, nisi a Deo fuissent instituta, imo reputarentur fatui et praesumptuosi, si talia sine divino praecepto vel inspiratione fecissent, tum Gen. 4. de oblatione Abel et Cain, tum ex oblatione Noe, postquam exivit de arca Gen. 8. tum ex oblatione Melchisedech, qui erat Sacerdos excelsi Dei, ut dicitur Gen. 14. tum ex oblatione Abrahae, dividentis vaccam ; ergo.
Et istud fuit. rationabile, quia homines temporis illius fuerunt proni ad idololatriam, ut patet ex tanta multitudine, quae tempore illo defluxit ad eam. Fuit ergo congruum in remedium, ne ad istam defluerent, quod Deus suis cultoribus institueret sacrificia sibi offerenda. Possibile autem est, quod aliquod determinatum sacrificium foret Sacramentum; non est enim contra rationem sacrificii, quod ipsum vel oblatio ejus sit Sacramentum, et tunc (licet indistincte) habetur de tali Sacramento in diversis locis Scripturae, quod sit institutum a Deo in lege naturae.