Chrysostomus in matthaeum.
Cum venisset in Nazareth dominus, a miraculis abstinet, ne provocaret eos ad maiorem livorem. Praetendit autem eis doctrinam non minus admirandam miraculis: erat enim quaedam divina gratia ineffabilis in dictis salvatoris concurrens, animas permulcens auditorum; unde dicitur et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. Beda. Testimonium illi dabant, attestando illum vere esse ut dixerat, de quo propheta cecinerat.
Chrysostomus. Sed stulti admirantes sermonis virtutem, parvipendunt ipsum ab eo qui putabatur pater; unde sequitur et dicebant: nonne hic est filius ioseph? Cyrillus. Sed quid impedit ut venerabilis et admirabilis sit, si filius esset, ut putabatur, ioseph? nonne vides divina miracula? Satanam iam prostratum, nonnullos ab his aegritudinibus liberatos? chrysostomus. Post multum enim tempus et signorum ostensionem profectus est ad eos, nec eum sustinuerunt, sed iterum se succendebant invidia; unde sequitur et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum. Quanta audivimus facta in capharnaum, fac et hic in patria tua.
Cyrillus. Commune quidem proverbium erat apud Hebraeos ad improperium excogitatum: clamabant enim aliqui contra medicos infirmos: medice, sana te ipsum.
Glossa. Quasi dicerent: quia in capharnaum plures te curasse audivimus, cura etiam teipsum; idest, fac similiter in tua civitate, ubi conceptus es et nutritus.
Augustinus de cons. Evang..
Cum autem iam magna ab illo facta fuisse commemorat, quae se nondum narrasse scit; quid evidentius quam hoc eum scienter praeoccupasse narrandum? neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in capharnaum gesta fuerant. Ambrosius. Non otiose autem salvator se excusat quod nulla in patria sua miracula virtutis operatus sit, ne fortassis aliquis viliorem patriae nobis esse debere putaret affectum; nam sequitur ait autem: amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. Cyrillus. Quasi dicat: vultis multa prodigia inter vos a me fieri, penes quos sum nutritus; sed non latet me quaedam communis, quae multis accidit, passio: contemnuntur enim quodammodo semper etiam optima quaeque quando non raro contingunt alicui, sed suppetunt ad velle; et sic etiam contingit in hominibus: familiaris enim, quia semper praesto est, debita reverentia privatur a notis eius. Beda. Prophetam autem dici in Scripturis christum et Moyses testis est, qui dicit: prophetam vobis suscitabit deus de fratribus vestris. Ambrosius.
Hoc autem exemplo declaratur quod frustra opem misericordiae caelestis expectes, si alienae fructibus virtutis invideas: aspernator enim deus invidorum est, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae pietatis avertit.
Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est, et invisibilia eius nobis per ea quae sunt visibilia demonstrantur.
Videte igitur quid mali invidia afferat: indigna propter invidiam patria iudicatur in qua civis operetur, quae digna fuit in qua dei filius nasceretur.
Origenes in Lucam. Quantum ad Lucae historiam pertinet, nondum in capharnaum fecisse aliquod signum describitur: nam antequam veniret in capharnaum, in Nazareth dixisse legitur quaecumque audivimus facta in capharnaum. Unde puto in praesenti sermone aliquid latitare mysterii, et Nazareth in typo Iudaeorum, capharnaum in typo praecessisse gentium. Erit enim tempus quando dicturus est populus Israel: quae ostendis universo orbi, ostende et nobis; praedica sermonem tuum populo tuo Israel, ut saltem cum subintraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat. Quamobrem videtur mihi convenienter respondisse salvator nemo propheta acceptus est in patria sua, plus iuxta sacramentum quam iuxta litteram, licet et ieremias in Anathoth patria sua non fuerit acceptus, et reliqui prophetae; sed magis videtur mihi intelligi ut dicamus patriam omnium prophetarum fuisse populum circumcisionis. Et nationes quidem susceperunt vaticinium iesu christi, magis habentes Moysen et prophetas de christo praedicantes, quam illi qui ex his non susceperunt iesum. Ambrosius. Bene autem apto comparationis exemplo arrogantia civium retunditur invidorum, dominicumque factum Scripturis docetur veteribus convenire; nam sequitur et in veritate dico vobis: multae viduae erant in diebus eliae: non quia eliae dies fuerunt, sed in quibus elias operatus est.
Chrysostomus. Ipse quidem terrestris Angelus, caelestis homo, qui nec tectum, nec mensam, nec amictum habebat, ut multi, clavem caelorum gerit in lingua; et hoc est quod sequitur quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex.
Postquam autem caelum seravit, terramque reddit sterilem, regnabat fames, et consumpta sunt corpora; unde sequitur cum facta esset fames in terra. Basilius.
Ut enim aspexit ex saturitate non modicum generari opprobrium, per famem illis ieiunium attulit, quo culpam eorum, quae in immensum crescebat, cohibuit.
Corvi autem facti sunt iusto cibi ministri, qui consueverunt aliorum pabula usurpare.
Chrysostomus. Sed quoniam exsiccatus est fluvius, ex quo pocula iusto dabantur, vade, inquit deus, in Sareptam sidoniae; illic mandabo mulieri viduae ut pascat te; unde et hic sequitur et ad nullam earum missus est elias, nisi in Sareptam sidoniae ad mulierem viduam: quod ex quadam dei dispensatione factum est: fecit enim deus eum per longum iter pergere usque in sidonem, ut visa mundi peste poscat a domino pluvias. Multi autem tunc temporis opulenti erant; sed nullus tale aliquid fecit ut vidua; reverentia enim mulieris ad prophetam, non praediorum, sed voluntatis fiebant divitiae. Ambrosius.
Mystice autem dicit in diebus eliae: quia dies faciebat illis qui in eius operibus lucem videbant gratiae spiritualis; et ideo aperiebatur caelum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nulla erat cognoscendae divinitatis ubertas. In vidua autem illa ad quam elias directus est, typus ecclesiae praemissus est. Origenes in Lucam.
Occupante enim fame populum Israel, scilicet audiendi sermonem dei, venit propheta ad viduam, de qua dicitur: multi filii desertae magis quam eius quae habet virum; et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat. Beda.
Sidonia autem venatio inutilis, Sarepta incendium vel angustia panis interpretatur: quibus omnibus gentilitas exprimitur, quae inutili venationi dedita, idest lucris et negotiis saeculi serviens, incendium carnalium cupiditatum panisque spiritualis angustias patiebatur; donec elias, idest propheticus sermo, cessante Scripturarum intelligentia, pro perfidia Iudaeorum venit ad ecclesiam, ut receptus pasceret et reficeret corda credentium.
Basilius. Quaelibet etiam anima viduata et privata virtute et divina notitia, postquam divinum verbum recipit, propria delicta cognoscens, docetur nutrire verbum virtutum panibus, et irrigare fonte vitae doctrinam veritatis.
Origenes in Lucam. Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur, cum subdit et multi leprosi erant in Israel sub eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman syrus; qui utique non erat ex Israel.
Ambrosius. Mystice autem populus ecclesiam contingit, ut sequatur populus ille ex alienigenis congregatus, ante leprosus, prius quam mystico baptizaretur in flumine; idest, post sacramenta baptismatis, maculis corporis et mentis ablutis, immaculata virgo coepit esse sine ruga.
Beda. Naaman enim, qui decorus interpretatur, populum significat nationum, qui septies lavari iubetur; quia illud baptisma salvat quod septiformis spiritus regenerat. Caro eius post lavacrum sicut pueri apparet; quia mater gratia omnes in unam parit infantiam: vel quia christo conformatur, de quo dicitur: puer natus est nobis.