Glossa. Postquam christus legem quantum ad praecepta implevit, incipit nunc eam adimplere quantum ad promissa, ut pro caelesti mercede praecepta dei faciamus, non pro terrenis quae lex promittebat.
Omnia autem terrena ad duo potissima reducuntur: scilicet ad humanam gloriam, et ad terrenorum affluentiam; quorum utrumque in lege promissum esse videtur. De gloria enim dicitur in deuteronomio: faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra. De affluentia vero temporalium ibidem subditur: abundare te faciet dominus in omnibus bonis. Et ideo dominus haec duo ab intentione fidelium excludit, scilicet gloriam et terrenorum affluentiam. Sed sciendum quod appetitus gloriae propinquus est virtuti. Chrysostomus super Matth..
Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit locum gloriationis occasio; et ideo intentionem gloriae primo dominus excludit: prae omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse in hominibus intellexit: cum enim omnia mala servos diaboli vexent, concupiscentia vanae gloriae magis vexat servos dei quam servos diaboli.
Prosper in libro sentent. August..
Quas etiam vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit: quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur.
Chrysostomus super Matth..
Intuere autem qualiter incepit velut de fera aliqua difficile cognita disputans, et apta furari eum qui non valde vigilat: occulte enim ingreditur, et omnia quae intus sunt, insensibiliter aufert.
Chrysostomus in Matth.. Et ideo hoc cautius cavendum mandat dicens attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Cor autem nostrum attendere debemus: invisibilis enim est serpens quem observare iubemur, et latenter ingreditur et seducit. Sed in corde mundo si surreptio inimici successerit, mox homo iustus discernit quia spiritu alieno pulsatur; si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem diaboli non facile intelligit; et ideo praemisit ne irascaris, ne concupiscas: quia qui malis istis subiectus est, cor suum non potest attendere.
Sed quomodo potest fieri ut non coram hominibus eleemosynam faciamus? aut si fiat, quomodo non sentiemus? si enim praesente aliquo occurrerit pauper, quomodo dabitur ei absconse? sed educendo eum in secreto, videtur quia datur. Sed considera, quia non dixit: ne tantum coram hominibus faciatis; sed addidit ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit ut ab hominibus videatur, etsi coram hominibus fecerit, non tamen coram hominibus fecisse videtur: qui enim aliquid facit propter deum, neminem videt in corde suo nisi deum propter quem facit; sicut artifex eum semper habet prae oculis qui sibi opus faciendum commisit. Gregorius Moralium.
Si ergo dantis gloriam quaerimus, et publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per hoc nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exultatione gaudere, quam infirmi quia perfecte contemnendo non superant, necesse est ut bonum quod operantur, abscondant. Augustinus de serm. Dom.. In hoc vero quod dicit ut videamini ab eis, nihil addens, apparet hoc eum prohibuisse ut ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et apostolus qui dicit: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem, alio loco dicit: ego omnibus per omnia placeo. Quod non ideo facit ut placeret hominibus, sed deo, ad cuius amorem corda hominum volebat convertere ex eo quod eis placebat; sicut non absurde loqueretur qui diceret: in hoc opere quo navem quaero, non navem quaero, sed patriam. Augustinus de serm. Dom..
Dicit autem ut videamini ab eis, quia sunt quidam qui sic faciunt iustitiam coram hominibus ut non videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur pater qui in caelis est: non enim suam iustitiam deputant, sed eius cuius fide vivunt.
Augustinus de serm. Dom.. In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est, nihil aliud demonstrat, nisi illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus.
Chrysostomus super Matth..
Quid autem a deo recipies qui deo nihil dedisti? nam quod propter deum fit, deo datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos effunditur. Quae est autem sapientia res dare, et verba vacua comparare, et mercedem dei contemnere? vel illum aspice a quo laudem expectas, qui te propter deum facere putat; alioquin vituperaret te magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur: quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium animae.