Tertio quaeritur utrum deus sit in aliquo genere.
Et videtur quod sic.
Dicit enim Damascenus: substantia in divinis significat communem speciem similium specie personarum; hypostasis autem demonstrat individuum, scilicet patrem et filium et spiritum sanctum, Petrum et Paulum. Comparatur ergo deus ad patrem et filium et spiritum sanctum sicut species ad individua. Sed ubicumque est invenire speciem et individuum, ibi est invenire genus: quia species constituitur ex genere et differentia. Ergo videtur quod deus sit in aliquo genere.
Praeterea, quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt penitus eadem. Sed deus non est idem rebus aliis. Ergo aliquo modo differt ab eis. Omne autem quod ab alio differt, aliqua differentia ab eo differt. Ergo in deo est aliqua differentia, qua differt a rebus aliis. Non autem accidentalis, cum in deo nullum sit accidens, ut boetius dicit in lib.
De Trin.. Omnis autem substantialis differentia est alicuius generis divisiva. Ergo deus est in aliquo genere.
Praeterea, idem dicitur genere et specie et numero, ut habetur I topic., cap. VI. Ergo et diversum similiter: nam si multipliciter dicitur unum oppositorum, et reliquum. Aut ergo deus est diversus a creatura numero tantum vel numero et specie tantum; et sic, sequitur quod, cum creatura in genere conveniat, et sic erit in genere. Si autem genere a creatura differat, oportebit etiam quod sit in aliquo alio genere quam creatura: nam diversitas ex multitudine causatur, et sic diversitas generis multitudinem generum requirit.
Ergo quolibet modo dicatur, oportet quod deus sit in genere.
Praeterea, cuicumque convenit ratio generis substantiae, est in genere. Sed ratio substantiae est per se existere, quod maxime convenit deo. Ergo deus est in genere substantiae.
Praeterea, omne quod definitur, oportet quod sit in genere. Sed deus definitur: dicitur enim quod est actus purus. Ergo deus est in aliquo genere.
Praeterea, omne quod praedicatur de alio in eo quod quid, et est in plus, vel se habet ad ipsum sicut species, vel sicut genus.
Sed omnia quae praedicantur de deo, praedicantur in eo quod quid: nam omnia praedicamenta, cum in divinam praedicationem venerint, in substantiam vertuntur, ut dicit boetius: patet etiam quod non soli deo conveniunt, sed etiam aliis; et ita sunt in plus. Ergo vel comparantur ad deum sicut species ad individuum vel sicut genus ad speciem; et utrolibet modo oportet deum esse in genere.
Praeterea, unumquodque mensuratur minimo sui generis, ut dicitur X metaph..
Sed, sicut dicit Commentator ibidem, id quo mensurantur omnes substantiae, est deus. Ergo deus est in eodem genere cum aliis substantiis.
Sed contra. Omne quod est in genere, addit aliquid supra genus, et per consequens est compositum. Sed deus est omnino simplex.
Ergo non est in genere.
Praeterea, omne quod est in genere, potest definiri, vel sub aliquo definito comprehendi.
Sed deus cum sit infinitus, non est huiusmodi.
Respondeo. Dicendum quod deus non est in genere: quod quidem ad praesens tribus rationibus ostendi potest: primo quidem, quia nihil ponitur in genere secundum esse suum, sed ratione quidditatis suae; quod ex hoc patet, quia esse uniuscuiusque est ei proprium, et distinctum ab esse cuiuslibet alterius rei; sed ratio substantiae potest esse communis: propter hoc etiam philosophus dicit, quod ens non est genus.
Deus autem est ipsum suum esse: unde non potest esse in genere.
Secunda ratio est, quia quamvis materia non sit genus, nec forma sit differentia, tamen ratio generis sumitur ex materia, et ratio differentiae sumitur ex forma: sicut patet quod in homine natura sensibilis ex qua sumitur ratio animalis, est materialis respectu rationis, ex qua sumitur differentia rationalis. Nam animal est quod habet naturam sensitivam; rationale autem quod rationem habet. Unde in omni eo quod est in genere, oportet esse compositionem materiae et formae, vel actus et potentiae; quod quidem in deo esse non potest, qui est actus purus, ut ostensum est.
Unde relinquitur quod non potest esse in genere.
Tertia ratio est, quia, cum deus sit simpliciter perfectus, comprehendit in se perfectionem omnium generum: haec enim est ratio simpliciter perfecti, ut dicitur V metaph..
Quod autem est in aliquo genere, determinatur ad ea quae sunt illius generis; et ita deus non potest esse in aliquo genere: sic enim non esset infinitae essentiae, nec absolutae perfectionis, sed eius essentia et perfectio limitaretur sub ratione alicuius generis determinati.
Ex hoc ulterius patet quod deus non est species, nec individuum, nec habet differentiam, nec definitionem: nam omnis definitio est ex genere et specie; unde nec de ipso demonstratio fieri potest nisi per effectum, cum demonstrationis propter quid medium sit definitio.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur similitudinarie, et non secundum proprietatem: habet enim nomen dei, quod est deus, similitudinem ad speciem in hoc quod de pluribus numero distinctis substantialiter praedicatur; non tamen species proprie dici potest, quia species non est aliquid unum numero pluribus commune, sed ratione solum; substantia vero divina una numero, est communis tribus personis: unde pater et filius et spiritus sanctus sunt unus deus, non autem Petrus et Paulus et marcus sunt unus homo.
Ad secundum dicendum, quod differens et diversum differunt, ut philosophus dicit.
Nam diversum absolute dicitur quod non est idem; differens vero dicitur ad aliquid: nam omne differens aliquo differt. Si ergo proprie accipiamus hoc nomen differens, sic propositio ista est falsa: quaecumque sunt et nullo modo differunt, sunt eadem. Si autem hoc nomen differens large sumatur, sic est vera; et sic ista est concedenda, quod deus a rebus aliis differat. Non tamen sequitur quod aliqua differentia differat, sed quod differat ab aliis per suam substantiam: hoc enim necesse est in primis et simplicibus dici. Homo enim differt ab asino, rationali differentia; rationale autem ulterius non differt ab asino aliqua differentia (quia sic esset abire in infinitum), sed se ipso.
Ad tertium dicendum, quod deus dicitur diversus genere ab aliis creaturis, non quasi in alio genere existens, sed omnino existens extra genus.
Ad quartum dicendum, quod ens per se non est definitio substantiae, ut Avicenna dicit.
Ens enim non potest esse alicuius genus, ut probat philosophus, cum nihil possit addi ad ens quod non participet ipsum; differentia vero non debet participare genus. Sed si substantia possit habere definitionem, non obstante quod est genus generalissimum, erit eius definitio: quod substantia est res cuius quidditati debetur esse non in aliquo. Et sic non conveniet definitio substantiae deo, qui non habet quidditatem suam praeter suum esse. Unde deus non est in genere substantiae, sed est supra omnem substantiam.
Ad quintum dicendum, quod deus definiri non potest. Omne enim quod definitur, in intellectu definientis comprehenditur; deus autem est incomprehensibilis ab intellectu; unde cum dicitur quod deus est actus purus, haec non est definitio eius.
Ad sextum dicendum, quod ad rationem generis requiritur quod univoce praedicetur.
Nihil autem de deo potest et creaturis univoce praedicari, ut infra patebit. Unde licet ea quae de deo dicuntur, praedicentur de ipso substantialiter, nihilominus tamen non praedicantur de ipso ut genus.
Ad septimum dicendum, quod licet deus non pertineat ad genus substantiae quasi in genere contentum,- sicut species vel individuum sub genere continentur,- potest tamen dici quod sit in genere substantiae per reductionem, sicut principium, et sicut punctum est in genere quantitatis continuae, et unitas in genere numeri; et per hunc modum est mensura substantiarum omnium, sicut unitas numerorum.