Hic ponit justitiam facti. Primo ex parte sua cum dicit, quoniam fecisti. Aliquando quis habet justitiam, non tamen habet judicem qui faciat eam.
Aliquando habet judicem, sed non testem vel advocatum; sed iste habens justitiam invenit judicem; et ideo dicit, quoniam fecisti judicium meum, idest dedisti, et causam meam, idest testis meus. Hier. 29: ego sum testis et judex, dicit dominus.
Deus enim est judex et testis: inquantum judex, facit judicium; inquantum testis, causas defendit.
Secundo ponit justitiam facti ex parte judicis: et dicit de deo auctoritatem judicandi: sedisti super thronum, qui sedes judicis est, idest habes regiam potestatem ad destruendum malum. Prov. 20: rex qui sedet in solio, intuitu suo dissipat omne malum. Item habes amorem justitiae; ideo dicit, qui judicas justitiam. Hier. 11: tu autem domine Sabaoth qui judicas etc. Quasi dicat: tibi proprium est hoc. Ps. 10: justus dominus, et justitias dilexit. Isa. 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vel si hoc ad christum referatur, quoniam fecisti etc..
Christus judicatus fuit et causam habuit. Job 36: causa tua quasi impii judicata est. Sed fuit causa sua, quia pervenit ad gloriam suam. Sedes, scilicet deus pater, super thronum, idest animam christi. Vel christus ad dexteram dei patris sedet: caetera adapta ut vis.