Quod vero septuagesimo primo ponitur, est actio dei interior et exterior; exterior cessat cessante obiecto, si intelligat, quod deus agat aliqua actione exteriori, quae non sit sua essentia, omnino falsum est; si vero actio dei dicatur exterior non ratione sui ipsius, sed ratione obiecti, sic sustineri potest.