In colloquiis autem et convivere etc..
Postquam philosophus determinavit de virtutibus, quae respiciunt res exteriores, hic determinat de virtutibus, quae respiciunt actus humanos.
Et primo in seriis. Secundo in ludicris, ibi, existente autem requie etc..
In actibus autem seriosis est duo considerare, scilicet delectationem et veritatem. Primo ergo determinat de virtute quae est circa delectationes et tristitias in seriosis actibus hominum; secundo de virtute quae est circa veritatem, ibi, circa eadem autem fere est etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit circa delectationes et tristitias humanorum actuum esse medium et extrema. Secundo determinat de eis, ibi, nomen autem non redditur etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit vitium pertinens ad superabundantiam delectationis.
Et dicit, quod circa colloquia humana, per quae maxime homines adinvicem convivunt secundum proprietatem suae naturae, et universaliter circa totum convictum hominum qui fit per hoc quod homines sibi invicem communicant in sermonibus et in rebus, quidam videntur esse placidi, quasi hominibus placere intendentes. Unde omnia laudant, quae ab aliis dicuntur et fiunt, ad hoc, quod delectabiles se eis exhibeant. Et in nullo contradicunt eis quibus convivunt, ne eos contristent; aestimantes, quod oportet omnibus convivere sine tristitia.
Secundo ibi: qui autem contrario his etc., ponit vitium quod pertinet ad defectum in talibus. Et dicit, quod illi, qui contrario modo se habent ad placidos, volunt contrariari omnibus quae dicuntur vel fiunt, quasi intendentes alios contristare, et nihil curantes praetermittere ne alios contristent: et isti vocantur discoli et litigiosi.
Tertio ibi: quoniam quidem igitur etc., concludit esse quendam medium habitum laudabilem.
Et dicit, quod quia praedicti habitus, qui sunt in extremo sunt vituperabiles, manifestum est quod medius habitus est laudabilis, secundum quem aliquis acceptat ea quae ab aliis dicuntur vel fiunt, vel etiam despicit, et contradicit secundum quod oportet.
Deinde cum dicit: nomen autem non redditur etc..
Determinat de praedictis.
Et primo de medio; secundo de extremis, ibi, condelectantis autem etc..
Circa primum duo facit. Primo determinat de nomine medii habitus; secundo de eius proprietatibus, ibi, universaliter quidem igitur etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit medium habitum esse innominatum.
Secundo ibi: assimulatur autem etc., nominat ipsum per similitudinem amicitiae.
Et dicit, quod ista virtus maxime assimilatur amicitiae, quia communicat cum ea in actu exteriori, maxime proprio ei, qui est delectabiliter convivere ad amicos. Ille enim, qui est dispositus secundum medium habitum huius virtutis, taliter se habet in delectabili convictu ad alios, sicut dicimus competere amico, cuius scilicet amicitia moderatur ratione, quod pertinet ad amicitiam honesti. Non enim omnis amicitia est secundum virtutem, ut infra dicetur. Et si ita esset, quod ille qui habet istam virtutem, assumeret affectum dilectionis ad eos quibus convivit, esset omnino talis qualis est omnino virtuosus.
Tertio ibi: differt autem ab amicitia etc., ostendit differentiam huius virtutis ad veram amicitiam.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit differentiam.
Secundo excludit falsum intellectum, ibi, verumtamen et in singulis etc..
Dicit ergo primo, quod haec virtus differt a vera amicitia, quia ista virtus est et sine amore, qui est passio appetitus sensitivi, et sine dilectione ad eos quibus colloquitur, quae pertinet ad appetitum intellectivum. Non enim ex hoc acceptat singula ab aliis dicta vel facta, sicut oportet, quia afficiatur ad eos odio vel amore; sed quia est ita dispositus secundum habitum. Et huius signum est quia hoc observat non solum ad amicos, sed communiter ad omnes ignotos et notos, consuetos et inconsuetos.
Et est simile de liberalitate. Amicus enim dona confert amicis propter amorem. Liberalis autem non ex eo quod amat, sed ex eo quod est talis, ut facile emittat pecuniam.
Deinde cum dicit verumtamen et in singulis etc., excludit falsum intellectum praedictorum.
Quia enim dixerat quod similiter se habet haec virtus ad ignotos et notos, posset aliquis intelligere similitudinem istam quantum ad omnia. Est autem intelligenda praedicta similitudo quantum ad hoc commune, quod est delectabiliter omnibus convivere; est autem differentia quantum ad speciales modos convivendi; quia in singulis facit secundum quod congruit, non autem convenit quod similiter aliquis delectet aut contristet consuetos et extraneos.
Deinde cum dicit universaliter quidem etc., ponit proprietates quinque huius virtutis quarum prima sumitur ex modo colloquendi.
Et dicit quod, sicut dictum est, in universali omnibus colloquitur sicut oportet.
Secundam ponit ibi: referens autem etc..
Quae sumitur ex parte finis. Et dicit, quod tendit ad hoc quod sine tristitia, vel etiam cum delectatione aliis convivat. Et hoc refert ad bonum honestum, et ad conferens, idest utile, quia est circa delectationes et tristitias quae fiunt in colloquiis, in quibus principaliter et proprie consistit convictus humanus.
Hoc enim est proprium hominum respectu aliorum animalium, quae sibi in cibis vel in aliis huiusmodi communicant.
Tertiam proprietatem ponit ibi: horum autem etc..
Quae sumitur per comparationem ad tristitiam.
Et dicit quod quandoque habens hanc virtutem refugit delectare alium, quin immo eligit contristare ipsum. Et hoc dupliciter.
Uno quidem modo ex parte suiipsius, puta si non sit sibi honestum, ut cum alius loquitur verba turpia, vel si etiam sit sibi nocivum, puta cum alius loquitur in detrimentum eius; alio modo ex parte illius cui convivit, puta si dicat vel faciat aliquid quod ad propriam suiipsius magnam inhonestatem pertineat, vel etiam sit ei multum nocivum. Et per hoc quod ei contradicitur ingeritur ei parva tristitia. Sic enim non acceptabit virtuosus quod ab aliis dicitur vel fit, sed magis reprehendet.
Quartam proprietatem ponit ibi: differenter autem colloquitur etc..
Quae sumitur per comparationem ad diversas personas. Et dicit quod hic virtuosus diversimode colloquitur et conversatur cum his qui sunt in dignitatibus constituti et cum quibuscumque privatis personis. Et similiter diversimode cum magis vel minus notis, et secundum alias diversitates personarum. Singulis enim attribuit quod est conveniens.
Quintam proprietatem ponit ibi: et per se quidem etc..
Quae sumitur per comparationem delectationis ad tristitiam. Et dicit, quod per se quidem intendit delectare et renuit contristare; tamen aliquando parum contristat considerans futura, si praeponderent praesenti contristationi, quantum ad honestatem et utilitatem, vel etiam quantum ad futuram delectationem magnam, cui locus paratur per praesentem contristationem. Concludit autem, quod talis est medius habitus, cum tamen sit innominatus, licet apud nos possit affabilitas nominari.
Deinde cum dicit condelectantis autem etc., determinat de oppositis vitiis.
Et circa hoc tria facit. Primo determinat de vitio quod pertinet ad superabundantiam delectationis. Et dicit quod ille qui superabundat in condelectando, si hoc non faciat propter aliud, vocatur placidus; si autem hoc faciat, vel propter adipiscendam pecuniam, vel quicquid aliud pecunia aestimari potest, vocatur blanditor sive adulator.
Secundo ibi, qui autem omnes contristat etc., determinat de opposito vitio. Et dicit, quod ille qui omnes contristat, vocatur litigiosus et dyscolus, ut dictum est.
Tertio ibi opponi autem videntur etc., comparat praedicta duo vitia adinvicem. Et dicit, quod extrema videntur opponi sibiinvicem, non autem virtuti, quia medium virtutis est innominatum.