DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De corporali pulchritudine Mariae.
Item, In supra dicta auctoritate : Tota pulchra es, etc. Et iterum in Canticis, I, 14 : Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es ! videtur ei attribuere sponsus duplicem pulchritudinem, corporalem videlicet, et spiritualem. De spirituali dictum est, minus tamen sufficienter : adhuc autem dicturi sumus de ea.
Si quis autem quaerat de pulchritudine corporali beatae Virginis, congruentissime mihi videtur posse dici et credi eam prae filiabus hominum speciosam, quae speciosum forma non solum prae filiis hominum, sed etiam prae millibus Angelorum, suae carnis substantia vestivit Unigenitum : non enim convenienter tota pulchra et sine macula appellaretur, nisi secundum dispositionem et figuram corporis et colorem faciei pulcherrima et sine macula appareret. Sed forte sicut in apocrypho de infantia Salvatoris scriptum reperitur, nemo plene poterat ipsius faciem intueri. Unde dicitur, Matth. I, 24 et 25, quod Joseph accepit Mariam, et non cognoscebat eam, donec peperit
filium suum primogenitum, etc. Et dicit Chrysostomus, ut quidam asserunt, quod in Evangelio Nazaraeorum legitur, quod Joseph Mariam videre non poterat facie ad faciem : quia Spiritus sanctus eam a conceptione Filii Dei penitus impleverat, ita quod non cognoscebat eam propter splendorem vultus ejus. De isto decore eleganter dicit ei quidam prosaice :
Tu decorem induisti, Tu plus sole refulsisti, Cum beata membra Christi Tuae carnis protexisti Polymita tunica.
Alii dicunt, quod ex quo Joseph cognovit et credidit Mariam de Spiritu sancto concepisse, in tanta eam habebat reverentia, quod numquam ausus est contemplari faciem ejus : unde non cognoscebat cujusmodi esset vultus ejus. Simile legitur de Moyse, Exod.XXXIV, 29, et II ad Corinth. III, 13, quod non poterant filii Israel respicere in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus : quia cor- nuta apparebat facies ejus ex consortio sermonis Domini. Si ergo tam pulchra apparuit facies Prophetae ex consortio sermonis Domini, quid aestimas de facie matris ipsius Verbi?
Item, Ratione pulchritudinis corporalis et virginitatis figuratur ipsa per Rebeccam, de qua legitur, Genes. XXIV, 15 et 16 : Ecce Rebecca egrediebatur, etc, habens hydriam in scapula sua, puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro. Propter hoc etiam figuratur ipsa fere per universas mulieres, quae de corporali pulchritudine commendantur in Biblia, ut fuerunt Sara, Rebecca, Rachel, tres filiae Job, Noemi, Abisag, Abigail, Bethsabee, Susanna, Judith, Esther, et caeterae multae.
De pulchritudine vero et excellentissima membrorum ejus honestate loquitur quidam sic : " Ad membrorum beatae Virginis excellentiam singularem laudes humanas addere necesse non est, cum ex vita illius sanctissima et totius virtutis forma resplendeat : ejus quippe in terris conversatio et omnibus sanctis imitanda proponitur, et etiam Angelis admiranda efficitur, quae siquidem non solum delectabat, sed et divinos provocabat adspectus. Quid enim aliud membra illius erant, nisi quaedam spirituales linguae, quas Spiritus sanctus sui plectro temperans modulaminis, suae dignitatis praesentia movebat in harmoniam angelicae similitudinis. Idem namque Spiritus qui ejus animam sui fervore caloris accenderat, membrorum quoque officia in eamdem habitudinem suspendebat. Unde nihil aliud in suis motibus resonabat, nisi nectar divinae humanaeque sapientiae, expressum de illa ineffabili suavitate , quam in Trinitate Patris et Filii et Spiritus sancti majestatis divinae essentia communicat, vel concordia. Ad hujus puritatis excellentiam, nullam alicujus sancti pertingere scimus sanctimoniam, nisi solius Mariae, quae tanto sanctae divinitati erat vicinior, quanto Spiritus san-
cti muneribus ornatior, qui membra ejus velut in quadam virginitate, id est, omnino in sanctitatis integritate custodiebat, ut nulli omnino subjacerent corruptioni, dum mundanae vanitatis vel carnalis illecebrae nulla colluvies sibi aliquid ex. eorum usurparet officio. "
Item, De pulchritudine Mariae interiori tamen magis quam exteriori dicit ei Spiritus sanctus in Psalmo xliv, 12 : Concupiscet rex, id est, Christus, decorem tuum. Et nota, quod per decorem exteriorem, qui consistit in membris, designatur decor interior, qui in virtutibus animae, et in his consistit species Jacob, id est, Mariae, quae simul et semel vitia omnia supplantavit, quam scilicet speciem Christus dilexit.
Hic incipit scriptor commendare Mariam a pulchritudine singulorum membrorum et sensuum, et quaedam specialia interserit de pulchritudine Christi Ecclesiae et fidelis animae mystice et moraliter secundum testimonia Scripturarum, et expositiones maximorum Theologorum.
Et incipit a capite Mariae.
In capitis debita dispositione. Cantic. VII, 5 : Caput tuum ut Carmelus: et comae, capitis tui sicut purpura, regis vincta canalibus. Carmelus interpretatur scientia circumcisionis, purpura regia in quibusdam canalibus tingitur, et per hoc quod eis dicitur, vincta canalibus, recentia designatur. Est ergo sensus : Caput tuum, id est, mens tua prudenter est circumcisa, et comae tuae, id est, cogitationes tuae tinctae sunt in memoria sanguinis Dominica) passionis, et sic affectae sunt cogitationes tuae quasi recentem viderent sanguinem de Filii vulneribus distillantern. Fasciculus enim myrrhae morabatur inter ubera ejus, donec assumpta fuit ad illud gaudium, quod omnem dolorem absorpsit.
Item, Caput Mariae, id est, mens, comparatur Carmelo propter eminentiam contemplationis et divinae scientiae, et propter pinguedinem gratiarum, ex qui- bus fructus multiplex bonorum operum I quia Carmelus mons est altus et pinguis. Et ratione interpretationis : quia prudenter circumcidit a se omne illicitum tam a
carne sua, quam a spiritu suo. Et a capite, id est, mente sua impinguata charismatibus omnium gratiarum, singulorum membrorum suorum regimen procedebat, sicut per caput regitur totum corpus. Item, Notandum quod Carmelus interpretatur scientia circumcisionis, quam habet fidelis anima, sciens quod a se debeat amputare , et quod non. Item, in Carmelo Elias sacerdotes Baal interfecit , postquam in igne de caelo sacrificium obtulit, et postea caput ponendo inter genua orando pluviam impetravit. Ecce congruus ordo, ut primo circumcidas a te omnem superfluitatem in membris et sensibus, sicut docuit Christus sua circumcisione, postea te vincas, sicut ille sacerdotes Baal, in sacrificio cordis contribulati, succenso charitatis igne, et Deo immoles sacrificium laudis in gratiarum actione, deinde humiliando mentem tuam qua homo a Deo cognoscitur, sicut ille pronus in terram posuit faciem suam inter genua quae flexibilia sunt : quia post haec omnia debet homo de se humilia sentire : et sic poteris gratiae pluviam impetrare. Et singulas hujusmodi gratias habemus, per operationes et exempla Virginis, cujus caput comparatur Carmelo,
De comis matris potest exponi quod dicitur de comis Filii, Cantic, v, 11 : Comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus. Comae, idest, sanctae cogitationes ejus, capiti suo, id. est, Christo per amorem adhaerentes, sicut elatae, id est, sicut folia palmarum, quae ideo dicuntur elatae, quia erectae et in sublime tendentes meditando jugiter de caelestibus, parum aut numquam de terrenis, sicut et folia palmae directe tendunt in sursum contra morem aliarum arborum. Elatae etiam erant cogitationes ejus per charitatem et pietatem, cogitando de salute generis humani. Et acutae propter cogitandi subtilitatem et libertatem : quia non molestabant eam cogitationes phantasticae : cogitabat enim quod volebat, et nihil nisi quod volebat.
Nigrae quasi corvus, propter humilitatem : humilitas enim dicitur ad humo, cujus color proprius nigredo est, V el,nigrae: quia ex doloribus quos passus est Filius, denigratae. Fuerunt igitur cogitationes Virginis amplae libertate, dilatatae pietate, acutae subtilitate, sublimes rectitudine, nigrae humilitate. Quasi corvus, qui est avis diligenter sibi incorporans cadavera. Sic beata Virgo quae propter cadaverosos peccatores factam se recolit matrem Dei, de ipsis a, diabolo rapiendis, et Ecclesiae incorporandis, cujus ipsa est collum, quo mediante descendunt in ventrem cibaria, jugiter creditur cogitare.
Mystice : Comae Ecclesiae quae Christo capiti immediate adhaerent, et subtiles sunt et tenues, et incisae non dolent, viri spirituales sunt, non inflati superbia, non graves divitiis, et qui patientes pro Christo., non dolent, sed gaudent. Et sunt sicut elatae palmarum, id est, sicut summitates palmarum quae sunt altae, erectae, et coronant victorem, et signant altitudinem et excellentiam boni operis, et rectitudinem sanctae intentionis, et triumphum perseverantiae quae coronam meretur. Nigri sunt etiam, id est, per paenitentiam denigrati, qualis erat Job dicens, xxx, 30 : Cutis mea denigrata est, etc. Quasi corvus, id est vera et nativa nigredine, non fuscata : et hoc contra hypocritis, qui exterminant facies suas ut appareant hominibus jejunantes . Vel, quasi corvus, cujus vox est cra, qui scilicet per spei longanimitatem dicunt cum Jacob : Respondebit mihi cras justitia mea In capillorum flavore, vel croceis
tale, seu quasi quadam deauratione intellige de Deo meditationem seu cogitationum rutilantiam. Cantic. v, 11, dicitur de Christo : Caput ejus aurum optimum.
Bene autem cogitationes Virginis comis comparabiles sunt et capillis, propter multas proprietates capillorum. Capilli Mariae, id est, cogitationes, sunt graciles humilitate. (De spirituali gracilitate quaere titulo de aromatibus, ubi Maria dicitur viurgla fumi.) Molles benignitate, Unde dicit cum Filio, Jerem.XXIX, 11 : Ego cogito cogitationes pacis, ei non afflictionis. Isa. XXXII , 8 : Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabit, scilicet quod ad honorem Dei et utilitatem proximi. Flexibiles obedientia et compassione. Exsangues sine carnali affectione. Insensibiles patientiae levitate. Subtiles ineffabili deitatis contemplatione. Sapient. v, 16 : Cogitatio illorum apud Altissimum. Sapient.VI, 16 : Cogitare de illa sensus est consummatus. Tenues voluntaria paupertate. Macilenti et abstinentia et sobrietate. Longi perseveranti finalitate. Insonori, non remurmurantes in tribulatione. Rotundi aeternitatis desiderio et amore, Jugiter crescentes continua melioratione. Quandoque se erigentes aeternorum inquisitione, caelestium contemplatione, intentionis rectitudine. Ideo comparantur comae ejus elatis palmarum, ut supra de comis. Quandoque se dimittentes suipsius discussione. Quandoque crispantes. Quandoque quasi super humeros defluentes, id est, deorsum fluentes pia compassione. Humeri Ecclesiae sunt, qui pie supportant onera infirmitatis fraternae : et super tales quando affliguntur pia Virgo pia gestat viscera. Quandoque simul constricti studio disciplinae. Saepius abluti lacrymosa et devota Filii et caelestium recordatione. Pexi et discriminati ordinatissima discretione. Unde, Luc. I, 29 : Cogi-
tabat qualis esset ista salutatio. Ecce discretio. In capite, id est, Christo capite aureo, radicati fide, spe, et charitate. Ipsi capiti immediate adhaerentes sincera dilectione quae amantem unit amato. Ab ipso capite inferius dependentes vera humiliatione. Unde dicebat ipsa, Luc. I, 49 : Fecit mihi magna qui potens est. Item, Gratia Dei sum id quod sum . Ipsum caput a quo oriuntur, id est, Christum praecipue adornantes gloriosa magnificatione. Unde : Magnificat, etc. I ad Corinth, XI, 7 : Mulier gloria viri est. Ipsum caput a quo oriuntur, calefacientes pia oratione : Maria enim est Abisag quae pedes, id est, affectos viri David frivescentes calefacit ad amorem nostrum . Quandoque in tricam collecti Trinitatis et unitatis fide. Quandoque mitra vel peplo seu capitegio coerciti, secretorum cordis absconsione. Fulvi, crocei sive aurei per charitatem. Candidi vel quasi argentei per castitatem. Nigri et quasi corvini per paenitentiam vel dolorem. Cantic. V, 11 : Comae ejus... nigrae quasi corvus, ubi supra. Quasi canescentes per sapientiam, maxime quando post Filii ascensionem contulit cum Apostolis de veritate et tota serie Evangelii, Quasi rutilantes per Filii patientis amarissimam compassionem, et ipsius passionis jugem recordationem : quasi enim tinctae erant cogitationes Virginis in semper recenti memoria Dominicae passionis.
Hujusmodi capillis, id est, meditationibus et cogitationibus sanctis ornabatur coram Deo mens ipsius beatae Virginis, et erat magna pars illius internae pulchritudinis, quam Rex regum Christus Dominus concupivit et dilexit. Item, In his capillis caput ipsius, id est, mens ab omni frigore infidelitatis et ab omni aestu cujuslibet concupiscentiae protegebatur, et horum gratia ipsi Deo Trinitati et sanctis Angelis amabilis et appetibilis habebatur. Unde et dicebant ei, Cantic. VI,
12: Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere, ut intueamur te.
Moraliter : Sanctae cogitationes mentem ex qua oriuntur, calefaciunt, protegunt, et exornant, sicut dictum est supra, et maxime cum ad mentem reducitur angustia Dominicae passionis, quae est armatura sufficiens contra infestationem omnimodae tentationis, sicut dicitur , I Petri, IV, 1 : Christo in carne passo, et vos eadem cogitatione armamini. Spirituale vero calvitium quod est carere hujusmodi cogitationibus et meditationibus sanctis, caput animae, Id est, mentem pessime deturpat, et maxime dehonestat, et exponit illud gelicidio infidelitatis et caumati cujuslibet tentationis : et,ideo comminatur Dominus filiabus Sion, id est, animabus peccatricibus et superbis, Isa. III, 24 : Erit pro crispanti crine calvitium, etc.
Item, Ratione capillorum comparatur Maria, Cantic. IV, 14 : Nardus ei crocus, etc. Crocus enim crines habet aureos, quales ad, litteram Virginem credimus habuisse, et tales vidimus in reliquiis apud Rothomagum. Vere enim cogitationes ejus fuerunt aureae : quia dependentes et ortum habentes in capite aureo deitatis, ut supra dictum est, et charitative patientes, sapientes, et obedientes, quae omnia notantur in auro.
Item, Cantic.IV, 1, dicitur Virgini : Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Greges caprarum, id est, caprearum, sunt greges omnium contemplativorum quae acie contemplationis acute vident ut capreae, et ad visionem caelestium ascendunt de illo, et per illum, qui est mons montium, qui est mons Galaad, in se coacervans omnia testimonia Scripturarum : nam Galaad interpretatur acervus testimonii. His autem gregibus universis comparantur capilli Virginis, id est, spirituales ejus Co- gitationes, subtiles, et capiti suo Christo suaviter adhaerentes : nam ipsa subtilius quam universi greges contemplativorum
oculo contemplationis summae divinitatis penetravit arcana.
In frontis planitie et candore, quo scilicet frons quandoque perfunditur quasi quodam roseo rubore, designatur verecundia Virginis. Planities se habet ad simplicitatem, candor ad munditiam, rubor ad charitatem. Frons autem fidelis animae erubescentia nominis Christiani et verecundia, ne audeat scilicet cogitare, loqui, audire, vel facere aliquid inhonestum, aut nutu, aut signo, aut gestu, seu risu. Frons vero animae peccatricis inerubescentia vel obstinatio. De primo, Jerem.III, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi :noluisti erubescere. De secundo, Isa. xlviii, 4 : Nervus ferreus cervix tua, ei frons tua aerea. Frons etiam diaboli illi sunt, qui peccata sua praedicant quasi Sodoma . De cujusmodi dicitur, Ezechiel.III, 7 : Omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde. Sancta vero verecundia lapis est, quo percutiendus est Goliath in. fronte, ut dejiciatur ab alto praesumptionis suae : quia confundi de peccatis suis adducit gratiam et gloriam .
In oculorum pulchritudine vel claritate. Oculi Mariae intellectus et affectus. Vel, identitas cogitationum et operum. Vel, simplicitas et vultus uniformitas : ipsa est enim Anna, id est, gratia, cujus vultus non sunt in diversa mutati . Nec Mariae gratia fecundata contemplatione caelestium umquam potuit avelli vel retardari. Ideo dicit ei sponsus de pulchritudine oculorum ipsam commendans, Cantic.I, 14 : Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. Bis dicit, ecce, unam demonstrationem faciens ad oculum, aliam ad.
intellectum. Bis dicit, pulchra, ad innuendum, quod in ea est quod meretur oculus carnis a foris, et quod diligat ab intus oculis mentis. Vel, in hoc etiam commendat eam a duplici dilectione, scilicet Dei et proximi, Charitas enim pulchritudo est animae. Sapient.IV1 : 0 quam pulchra est casta generatio cum claritate ! Vel, in hoc commendat eam a pulchritudine intellectus quae est veritas, et affectus quae est bonitas. Vel, commendat eam ab innocentia quoad se, et beneficentia quoad proximum. Vel, a dilectione totius boni et odio totius mali, Sequitur : Oculi tui columbarum, hoc invenies infra.
Item, Ab oculis commendat eam sponsus, Cantic.IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa : vulnerasti cor meum in uno culorum tuorum, et in uno crine colli tui. Alia littera dicit : Percussisti nos corde, totam videlicet Trinitatem : vulnerasti cor meum vulnere charitatis, non doloris , id est, me ad amorem tuum delectabiliter attraxisti, ut te profunde diligerem de corde meo. In uno, id est, in unitate oculorum tuorum, scilicet affectus et intellectus, quae in te ita sunt unum quod non aliud desiderat affectus, nisi quod desiderandum indicat intellectus. Vulnerasti cor meum in uno crine cervicis tuae, quod habet alia littera, id est, in unitate cogitationum tuarum, quae sic adhaerent Christo capiti suo, quod nihil aliud dicunt nisi illud Psalmi XXVI, 4 : Unam petii a Domino, etc.
Dicit ergo se charitate vulneratum et corde percussum in uno oculorum et in uno crine matris suae : quia de corde ipsius triumphat haec unitas, et ejus recordationem nulla delet oblivio, sicut nequit fieri, ne vulnus cordis continue sentiatur. Vel, per unum crinem designatur ejus humilitas singularis et unica, et quae ad modum crinis gracilis erat et tenuis, ca-
rens onere mundanorum et crassitudine temporalium, ut melius posset ascendere et intrare per foramen acus, id est, finem passionis. Erat etiam ejus humilitas rotunda sicut crinis rotundus est : quia propter amorem aedernitatis in tantum se humiliavit, non causa inanis gloriae, sicut hypocritae, qui nequiter se humiliant, et interiora, id est, intentio et affectio, plena sunt dolo et fallacia .
Sequitur : Colli tui. In hoc notatur, quod beata Virgo non solum fuit humilis in mente, sed etiam in voce. Per collum quod continet guttur, in quo formatur vox, unde de quibusdam dicitur : Non clamabunt in gutture suo , significatur humilitas verborum ejus : quia per humilitatem sonuit verbum obedientiae, dicens : Ecce ancilla Domini . Ergo per unum crinem singularis humilitas mentis ejus. Et quia additur colli tui, singularis et unica humilitas vocis ejus. Et hac duplici humilitate profunde vulneravit cor ipsius Christi vulnere amoris, quod facta est ei soror et sponsa quoad humanam naturam quam assumpsit ex ea in qua vulneratus est ad mortem in patibulo crucis. Ideo dicit : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa.
Item, Cantic, v, 12, dicitur de oculis sponsi, et potest exponi de oculis Mariae : Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima. In columba notatur simplicitas et innocentia. Quod videlicet columbae super rivulos aquarum sedentes et aquas adspiciunt quae impraesentiarum fluunt, et illas quae jam fluxerunt, et illas quae affluunt. Sic et oculi Virginis per simplicitatem et innocentiam columbinam, perspicaciter conspiciunt in speculo Trinitatis praeterita, praesentia, et futura, umbram et accipitris, id est, diaboli. Oculi etiam ejus comparantur columbis quae lacte sunt lotae : quia re- spectus ejus, pietatis et misericordiae dulcedine perfusus est. Et Isti oculi subtiliter vident ut columbae : quia resident juxta fluenta plenissima, i d est, juxta aquas sapientiae salutaris.
Aliter : Oculi ejus sicut columbae, id est, casti et simplices, super rivulos aquarum, id est, juxta fluenta Scripturarum, in quibus Virgo studebat, quae lacte sunt lotae. In lacte duo : candor qui ad castitatem, dulcedo quae debet referri ad pietatem. Unde petimus : " Illos tuos misericordes oculos, etc. " Sed. si vis ut te respiciant oculi isti, oportet te fieri pauperem spiritu, id est, humilem : quia oculi Christi et Mariae in pauperem respiciunt. Diabolus respicit omne sublime, id est, omne superbum, sicut dicitur, Job, xli, 25. Item, Oculi Domini super justos , sicut oculi matris super puerum, ne cadat : et si ceciderit, ut eum relevet. Unde dicit servo suo : In via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos .
Et resident juxta fluenta plenissima Scripturarum. Et nota, resident, non transvolant, aut deambulant, contra illos qui non possunt residere ad libros suos, et contra quosdam monachos equitatores, qui non possunt residere in claustro.
Item, Cantic.VII, 4, dicitur Mariae : Oculi tui sicut piscinae in Ilesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Ilesebon interpretatur cingulum maeroris, id est, maeror cingens ut intelligatur intransitive : quia maeror paenitentiae cingit hominem, et restringit peccatorum saniem et fluxum peccati, sicut vitta cingit vulneratum et restringit sanguinis fluxum. Et hoc sigillum competit paeniteritibus, qui in maerore animi recogitant peccata sua et paenas inferni, et inde humiliantur: quia sicut dicitur, Proverb.XII, 25 : Maeror in corde viri humiliabit illum, etc. Talibus enim sunt oculi beatae Virginis quasi piscinae, idest, respectus misericordiae, ejus multiplex lavatorium.Oculi enim Domini super justos, oculi Dominae super peccatores. Et dicuntur isti oculi esse in porta filiae multitudinis, id est, Ecclesiae, cujus ipsa est porta. Vel, Oculi ejus, id est, intellectus et affectus sicut piscinae : quia continet aquas doctrinae et misericordiae, quibus nutrit minores qui sunt in Hesebon, quae fuit quaedam civitas ante cujus portam erat fons circumfluens civitatem, nec ingrediebatur quis in eam nisi per fontem. Similiter nec Ecclesiam ingreditur quis nisi per baptismum. Et dicuntur hae piscinae esse in porta, id est, in ipsa quae est porta Ecclesiae : quia nisi per illam non intrant fideles ad vitam, filiae multitudinis, idest, multitudo filiorum.
Item, De oculis matris congrue potest dici sicut dicitur de oculis Filii, Apocal. I, 14 : Oculi ejus tamquam flamma ignis, Quae quatuor habet proprietates : illuminat enim et calefacit, terret et exurit. Mariae enim respectus illustrat electos luce sapientiae, et calefacit amore justitiae, reprobos autem et daemones terret ferocitate comminationis, et incorreptos exurit incendio damnationis, sicut patet in Juliano apostata. Aliter, flammei sunt oculi isti per charitatem et illuminant corpus Christi quod est Ecclesia : quia vita ejus Inclyta illustrat cunctas Ecclesias : et quia comburunt daemones et peccata. Proverb. xx, 8 : Rex qui sedet, etc. (Quaere supra causa vigesima quarta.)
Moraliter : Duo oculi animae, gemina dilectio Dei et proximi. Vel, in bono faciendo et malo cavendo. Vel, intellectus qui respicit fidem, et affectus qui charitatem. Purgandus est autem intellectus ab errore, affectus a vitio. Unde, Jerem. IV, 4 : Auferte praeputia cordium, vestrorum, viri Juda ei habitatores Jerusalem, id est, Ecclesiae vel religionis. Praeputium intellectus error, praeputium affectus malitia. Unde, Jerem.IV, 14, dicitur animae : Leva a malitia cor tuum....Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae, id est, erroneae? Debent etiam isti oculi esse sicut columbae, ut praevideant accipitrem : sicut enim oculi corporales exacuuntur per aquarum inspectionem, sic spirituales per sacrae Scripturae considerationem, ut praevideatur astutia diaboli.
Item, Oculos fidelis animae fides purificat. Unde, Act xv, 9 : Fide purificans corda eorum. Spes elevat ad Dominum. Unde, Psal. CXXII, 1 : Ad te levavi oculos meos, etc. Charitas et munditia Deo conjungunt. Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item, Isa. xxxiv, 17 : Regem in decore suo videbunt oculi ejus, id est, mundi et charitativi.
Item, Oculi fidelis animae debent esse sicut columbae, non sicut corvi vel vulturis, qui semper habent oculos ad cadavera : non sicut accipitris vel herodii, quorum oculus ad sanguinem et rapinam : sed sicut columbae, qui resident super rivulos aquarum, id est, Scripturarum, ut praevideant astutiam diaboli, et fugiant persequentem. Et debent hae columbae lacte esse lotae, id est, operibus charitatis et pietatis, quibus nihil est dulcius, mundatae a peccatis, et residere juxta fluenta plenissima : nam qui clare vident quod videndum est in Scripturis, residentes sunt et mansionarii in fluentis lacunarum, quae fluenta tunc sunt plenissima, quando non solum propria, sed aliena deplorant peccata : nec solum habent lacrymas paenitentiae, sed et devotionis, id est, utrumque irriguum. Et tales bene dicuntur oculi : quia sic praevident contra astutias diaboli : in rivis Scripturae, et per opera misericordiae sibi praevident contra accusationem proximi, ne possit dicere contra eos : Occidisti me, quia non pavisti : et contra discretionem judicis, mittendo ad eum legationera lacrymarum.
In genarum competenti complanatione. Cantic.I, 9 : Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. In genis mulieris notantur quinque, candor, rubor, decor, verecundia, et masticatio ciborum. De quatuor primis in hoc capitulo multa invenies. Masticavit autem cibum Evangelii Apostolis et Evangelistis et omnibus sequacibus eorum, cujus veritatem verba et ordinem conservaverat in corde suo . Dicitur ergo illi : Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis, id est, pulchritudo tua interior comparabilis est proprietatibus genarum et proprietatibus turturis.
Hic incipit sponsus commendare sponsam et maxime matrem suam : pulchritudo enim mulieris in genis maxime apparet. Genae auribus continuae sunt, per quas totus decor virtutum sponsae infunditur : quia fides ex auditu : sic et aliae virtutes. Ideo, Psal. xliv, 11 et seq., dicit : Audi, filia, etc, usque decorem tuum. Et hoc potest notari in hoc quod patienter audivit Angelum Dei Filium nuntiantem. Genae turturis pilos non habent, sed plumas, quae nullum aquarum vestigium retinent, et juvant ad volatum: in hoc notatur, quod perfecte renuntiavit omnibus superfluitatibus mundi, quae per pilos. Munditia etiam cordis et decor virtutum possunt in hoc notari, et per haec tria volavit super pennas ventorum, scilicet in assumptione super omnes ordines Angelorum.
De genis etiam sponsae dicit ei sponsus, Cantic.IV, 3 : Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet. Mala punica ad litteram eadem sunt quae et mala granata, et dicuntur punica a Punica regione, in qua crescunt et abundant. Granata vero dicuntur propter multitudinem granorum, et fracta majorem emittunt odoris fragrantiam quam integra. Fragmen etiam mali punici ruborem ostendit et candorem. In genis, ut dictum est, decor et
species mulieris consistit, Dicitur etiam beata Virgo speciosa, propter ruborem pulchritudinis naturalis, verecundiae virginalis, eximiae charitatis, et patientiae singularis, et propter candorem innocentiae, virginitatis, et immortalitatis, et etiam propter immunitatem peccati.
Absque eo, id est, praeter illud quod intrinsecus latet, soli Deo cognitum, nemini manifestum : nam quanta sit Mariae species, ille solus novit qui dedit. Vel, absque eo quod intrinsecus latet, id est, absque interna virtutum pulchritudine, quae omnes homines latuit, etiam seipsam. Vel, istud dicitur moraliter fideli animae : Absque eo quod intrinsecus latet, id est, praeter illam visionem qua sponsum tuum videbis revelata facie : nunc enim vides per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem . Vel, absque eo quod intrinsecus latet, id est, absque aeternae retributionis claritate, quae modo non videtur. Unde, Isa. lxiv, 4 : Oculus non vidit. Ad Coloss.iii, 3 : Vita vestra est abscondita. 1 Joan. III, 2 : Nunc filii Dei sumus, etc. Item, moraliter : Grana mali punici non apparent, donec malum, id est, pomum aperiatur, sic virtutes animae modo latent, sed quando Dominus aperuerit occulta cordium, et manifestaverit abscondita tenebrarum, tunc patebunt. Aliter : Absque eo quod intrinsecus latet, id est, absque dilectionis interioris pulchritudine, per quam alia pulchra et commendabilia sunt, quae latere bene dicitur, quia soli Deo nota est : homo enim videt ea quae parent, Deus autem intuetur cor .
Aliter : Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae. Genae fidelis animae sponsae Christi, duplex ejus patientia. Prima in labore actionum : secunda in dolore passionum. Et dicuntur hae duae genae : quia in his maxime pubertas et virilitas animae fidelis apparet, et sunt sicut fragmen mali punici continentis gratiam, id est, virtutum germina, et sanctae actionis proposita, puritate intentionis candida, et fervore charitatis rubea, per fracturam tribulationis patientia. Quod enim sancti germinis vel boni propositi cortex patientiae intra se habeat, fractura tribulationis manifestat. Quid enim beatus Job intus haberet pacis tempore, latuit : sed quid vel quantum hoc esset, tribulatio manifestavit.
Item, Fractura mali punici distillat vinum suave et salubre gustui: in quo vino signantur compunctio, devotio, compassio, et hilaritas, quae debent comitari patientiam animae sanctae. Est ergo sensus : Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, id est, patientia tua candida et rubicunda, cum quatuor dictis proprietatibus vini.
Sequitur : Absque eo quod intrinsecus latet. Hoc generaliter dicitur contra omnes illos qui sua exteriora miro studio exornant et excolunt, et sua interiora omnino inculta dimittunt, magis eligentes placere hominibus qui. judicant ea quae parent, quam Deo qui intuetur cor, et omnes tales maledicti hypocritae sunt, quibus dicit Dominus, Matth. xxiii, 25 et 26 : Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae : quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat id quod deforis est mundum.
Item, De genis sponsi, Cantic. v, 13 : Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis. Quod de matre et Filio potest exponi sic : Pigmentarii qui pigmenta suavitatis et deliciarum spiritualium in anima conficiunt, septem sunt spiritus qui sunt ante thronum , spiritus scilicet sapientiae et intellectus, et caeteri. Isti pigmentarii in naturalibus potentiis animae Christi vel ipsius beatae
Virginis, quasi in areolis ordinabiliter plantaverunt aromata gratiarum et virtutum, in quibus ipsius animae consistit species, sicut in genis consideratur decor faciei.
Aliter : In genis pulchritudo, pudor, et verecundia. Huic membro sunt comparabiles, qui gratiam habent verecundiae, quos scilicet pudet cogitare, loqui, facere, vel audire turpia, quorum honestas et virtutum species decorat Ecclesiam, et hoc maxime si fuerint comparabiles areolis aromatum, ut videlicet sicut in areolis herbae plantantur aromaticae, sic in eorum mentibus plantata sint virtutum germina a pigmentariis, id est, a sanctis Doctoribus, qui de Apostolis et Prophetis assumpserunt et messuerunt aromata sermonum et sanctorum operum, quae aliis tradiderunt.
Aliter : Genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmenteriis. Tria possunt notari in genis, timor in pallore vel abstinentia, amor in rubore seu verecundia, in barba robur virile vel animi constantia. Sicut accolae. Areola prius aratur vomere contritionis, secundo seritur donis naturalibus et gratuitis, tertio rigatur graliis et lacrymis. De primo, Osee, x, 11 : Arabit Judas, scilicet cordis aream post contritionem sigillatim peccata confitendo. De secundo, Matth. XIII, 27 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? De tertio, Psal. CIII, 13 : Rigans montes de superioribus sicis.Aromatum, Trina aromata, bona naturalia scilicet, quinque sensus, etcordisingenium, quae sunt instrumenta merendi. Dona gratuita et spiritualia, quae sunt causa merendi. Unde, II ad Corinth. VI, 1 : Moriamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Bonae operationes et pia exercitia ne fides sine operibus moriatur.
Consitae a pigmentariis, qui sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus. Pater creans dat dona naturae, Filius praedicans exempla virtutum in bona operatione, Spiritus sanctus dona gratuita charismatum infusione.Rigantur haeareo-
lae aquis de fontibus, qui sunt oculi in lacrymarum effusione, aquis de puteis, id. est, profundis gemitibus cordis in contritione, de piscinis, id est, mares gallice, de pluviis, de rore. Piscina paenitentia, pluvia, oratio, ros devotio mentis "
In faciei competenti coloratione. Facies animae, sicut beatus Bernardus dicit, est mentis intentio, ex qua rectitudo operis, sicut ex facie pulchritudo corporis. Hujus faciei candor munditia, rubor verecundia : quae duo venustant animam et augent gratiam . Duae genae in hac facie, res et causa, scilicet quod intendas et propter quid. Vel, duae genae in facie ubi consistit species mulieris in candore et rubore, sunt in anima castitas et charitas, quibus duabus virtutibus Deus cognoscit animam per approbationem, si utraque sit duplex, sicut duplex est gena. Candor, puritas intentionis et actionis. Rubor, charitas ad Deum et proximum. Decora autem facies, sicut dicit Augustinus, est quando facies est affecta hilariter, dimensa pariliter, luculente colorata. Affecta est hilariter illa anima, quae quidquid boni facit, hilariter operatur. II ad Corinth. IX, 7 : Hilarem datorem diligit Deus, Dimensi est pariliter, quando omnia facit debito tempore, debito ordine, debita intentione, id est, ad gloriam Dei, ad salutem sui, ad exemplum proximi, ut singula quaeque locum teneant sortita decenter. Luculente colorata, quando candor caslitatis et innocentiae substernitur rubori caritatis, patientiae et martyrii. Luculentus enim color, candor mixtus rubori.
Aliter : Ad hoc quod anima placeat sponso suo, primo necesse est ut substernatur albedo castitatis, quae est color omnium colorum susceptivus, sicut patet in imaginibus, sellis, et clypeis depingendis. Et debet hic color esse byssus retorta, ut innocentia castitati copuletur. Vel, ut exterius in corpore, et in mente seu voluntate interius, utraque haec virtus conservetur. Candor autem innocentiae refertur ad proximum, rubor charitatis ad Deum. Duplex autem rubor designatur per coccum bis tinctum, ut Deum diligas : et quia Deus tuus est qui creavit te, quia prior te dilexit, et quia factus est homo propter amorem tuum. Debes etiam proximum tuum diligere quoad animam : quia creatus sicut tu ad imaginem Dei, et quoad corpus ut ei benefacias. Unde, Eccli. XVII, 12 : Mandavit illis, scilicet hominibus, unicuique de proximo suo. Item, Eccli. xviii, 12 : Miseratio hominis circa proximum suum, etc. Eccli.XXXI, 18 : Intellige quae sunt proximi tui, id est, quid debeas proximo tuo, ex teipso. Illud enim debes in sua necessitate illi, quod crederes tibi deberi posito in statu ejus. Vel sic : Intellige quae sunt proximi tui ex teipso, id est, ex tua fragilitate cogita fragilitatem aliorum.
Duplex etiam rubor necessarius est, verecundiae scilicet, quasi in sinistra gena de his quae pertinent ad sinistram, id est, vitiis et peccatis : qui enim verecundatur, subito solet rubore perfundi. Charitatis in dextera, ut Deum diligas pro adipiscendis gratiarum donis quae pertinent ad dexteram. De verecundia pro peccatis dicit Psalmisia, Psal. xliii, 16 : Tota die verecundia mea contra me est, etc. De non habentibus hanc verecundiam dicit animae peccatrici Jeremias, III, 3 : Frons mulieris meretricis facta est tibi : noluisti erubescere. Huic autem rubori, id est, verecundiae pro peccatis, primo debet substerni candor castitatis, ut peccatrix anima firmum habeat propositum abstinendo de caetero a peccato.
Item, Notandum quod tria principaliter solent rubere in vultu vel facie luculente colorata, id est, frons et duplex gena. Per frontem charitas, per genam
dexteram patientia, per sinistram erubescentia de peccatis. Frons ergo animae erubescit, quando ex amore Christi, Mariae et sanctorum, et ne proximum scandalizet, verecundatur quis turpia et inhonesta dicere, facere, vel etiam cogitare.
Et nota, quod sicut quidam panni prius tingi solent in quemdam ruborem, quasi subobscurum, ut tandem recipiant ruborem luculentum : sic anima paenr tens prius debet superfundi quasi subobscuro quodam rubore, id est, verecundia pro peccatis : alioquin non potest recipere luculentum ruborem verae patientiae, vel meritoriae charitatis, qui duplex rubor necessarius est, ut scilicet ex charitate patienter sustineat tribulationes, qui recolit mortaliter aliquoties se peccasse.
Item, Albedo innocentiae convenit fronti animae, ubi est sedes verecundiae quae est virtus. Sic colorata fuit gloriosa Virgo, de qua dicitur, Eccli.XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta ei pudorata, id est, verecunda, (Quaere supra titulo de verecundia Mariae.)
Albedo etiam virginitatis substernebatur in ea rubori patientiae et charitatis, et hoc quasi in duplici gena, qua virgo mente et corpore. Unde de ea dicitur, Proverb.XXXI, 22 : Byssus ei purpura indumentum ejus. Byssus retorta, duplex virginitas, vel virginitas et innocentia. Byssus et purpura, lilium cum rosa. Candor etiam innocentiae substernebatur in ea rubori patientiae et charitatis : quia nemo vere diligere potest nisi vixerit innocenter. Propter hoc ei dicitur, Cantic.I, 9 : Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis : ecce rubor charitatis. Propter hoc etiam nominatur haec aurum primum in Proverbiis : quia tres istae virtutes, scilicet castitas, innocentia, charitas, omne bonum inchoant et consummant.
Item, Ideo dicitur, Cantic. IV, 3 :
Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae. In malo punico cortex pollet, ecce charitas : grana rubent, ecce verecundia, vel patientia, vel nativus color Virginis.
Notandum etiam, quod illa anima dici potest luculentissime colorata, et expresse simillima sponso suo, quae candorem innocentiae, quasi substratum habens, multis affligitur tribulationibus, nec tamen deserit innocentiam suam, sed omnia sustinet patienter. Sicut enim passus est Deus qui fuit lilium inter spinas, quando exivit portans spineam coronam , sic et beata Virgo quae passa est in Filio. Unde, I Petri, iii, 17 : Melius est benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. Numquam enim visa est competentior junctura quam lilii innocentiae et rosae, id est, sanguineae compassionis. Ideo dicitur de anima : Byssus et purpura indumentum ejus .
Item, Propter hoc de sanctis dicitur, Apocal, xii, 11, quod vicerunt diabolum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui : et quia non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Agnus innocentia, sanguis passio. Quia enim exemplo Agni, id est, Christi, passi sunt innocenter, ideo vicerunt diabolum. Verbum testimonii, auditus sacrae Scripturae. Non dilexerunt animas, id est, vitam animalem usque ad mortem exclusive, id est, non dilexerunt tantum, quod illa dilectio excluderet mortem. Hoc proprie convenit martyribus. Unde Apostolus, Act. xx, 24 Non facio animam meam pretiosiorem quam me. Vel sic : Propter sanguinem Agni, id est, propter fidem passionis Agni, de cujus sanguine finiendi sunt postes , id est, intellectus et affectus, contra Angelum exterminatorem. Cantic. viii, 6 : Pone me ut signaculum, etc. Vel, Propterverbum testimonii, id est, propter apertam confessionem fidei. Vel, Verbum testimonii, manifesta praedicatio quoad praelatos.
De candore Mariae dicitur. Sapient. vii, 26 : Candor est lucis aeternae : quia per eam videbitur lux aeterna, id est. Pater et Filius, ut ei conveniat illud Psalmi xxxv, 10 : In lumine tuo videbimus lumen. In lumine tuo, id est, in Filio qui te illuminavit, vel quem tu peperisti lucem veram, etc.
Item, Eccli. xliii, 20 : Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Et loquitur de nive ad litteram, per quam Maria designatur, propter refrigerium Spiritus sancti et nativum candorem virginitatis qui est viror genitus.
Item, Propter candorem comparatur ipsa filio, Cantic.II, 2 : Sicut lilium inter spinas, etc. Item, lsa. xxxv, 2 : Gloria Libani data est ei. Libanus candor, cujus candoris gloria data est ei in sanctificatione, cum prius esset denigrata per originale. Moraliter : Fideli animae necessarius est candor innocentiae. Hic est candor ovis. Genes.XXXI, 8 : Alba quaeque accipies pro mercede. Hic debet esse in incipientibus. Alius est candor vestis, hic est opinionis in proficientibus. Unde, Eccle.IX, 8 : Omni tempore sint vestimenta tua candida. Alius candor nivis, scilicet puritas conscientiae in perfectis. Thren.IV, 7 : Candidiores Nazaraei ejus nive. Alius candor iactis, id est, puritas simplicis doctrinae, hic in praedicatoribus. Omnes istos candores habuit Maria prae omnibus.
Item, Ratione ruboris comparatur ipsa rubo qui ardere videbatur . Item, stellae rutilanti : plantationi rosae . Item, ferculo Salomonis, cujus ascensus purpureus , Item, propter hunc ruborem
comparantur genae ejus fragmini mali punici , ut supra de genis. Item, labia ejus vittae coccineae , ut infra de labiis. Propter hoc etiam appellatur ipsa Sunamitis , id est, coccinea. Tota etiam fuit flammea per charitatem instar ferri igniti: quia Christus qui ignis consumens est , habitans in ea, sic colorabat eam, qui est filius charitatis ipsius Patris. item, in coloratione consistit, ut dictum est, magna pars hujus pulchritudinis.
Et nota, quod Christus matrem suam quasi bis coloravit, quasi bis decoloravit, quasi bis recoloravit, sicut inferius ostendetur. De coloratione : Ave, gratia plena . De decoloratione : Mulier, ecce Filius tuus . De recoloratione : " Vidi speciosam sicut columbam. " Christus matrem suam coloravit in sanctificatione, tingens eam quasi de nigro colore in candidum : et tunc data est ei gloria Libani , qui interpretatur candor. Coloravit etiam in sua conceptione per infusionem gratiae amplioris, quam antea habuisset : unde tunc dicta est gratia plena. Contulit enim ei gratiam fecunditatis, et illibatum conservavit candorem virginitatis, et tunc ampliatus est in ea decor exterior rubore verecundiae, et decor interior ferventiori charitate, Verecundata est enim ad ingressum Angeli, qui in hominis specie apparebat : et ideo turbata est in sermone ejus : nam.cum prius esset, ut vere creditur, non solum candida, sed candidissima velut flos lilii, intuens Angelum ingressum ad eam in forma hominis, rubore roseo creditur superfusa. Propter charitatem vero ejus dictum est ei : Dominus tecum: quia qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo ,
Decoloravit in hominum opinione, qui videntes eam habere filium, ipsam corruptam reputabant. Unde ipsa dicit. Cantic, I, 4 : Nigra sum, judicio hominum qui reputant me corruptam, sed formosa : quia virgo purissima. Aliter exponunt quidam locum istum, quasi ad litteram. Dicit enim beata Virgo quasi loquens aliis virginibus vel fidelibus animabus eam imitari volentibus, de eo quod Joseph inveniens ipsam praegnantem, suspicans adulterium, voluit occulte dimittere eam, sicut dicitur, Matth. I, 19. Dicit ergo : Filiae Jerusalem, id est, quae suspiratis ad. pacem caelestis Jerusalem quasi fidius ad matrem, nigra sum, id est, notata crimine adulterii mihi falso objecti, et ita sum sicut tabernacula Cedar, id est, ejicienda a viro meo Joseph de domo sua, sicut Ismael, pater Cedar, cum matre sua Agar ejectus est de domo Abrahae . Cedar interpretatur tenebrae, vel maeror, vel maerens, aut tenebrosus, vel secundum quosdam nigredo : quia in tabernaculis habitabat ejectus ab hominibus, cujus manus contra omnes, et marius omnium contra eum. Sic Maria et sancti abjecti et viles ab haereticis reputantur, sed non habentes hic manentem civitatem, sed futuram inquirentes, in tabernaculo corporis pugnant contra carnem, mundum, et diabolum, et talis pugna non debet exerceri sine duplici maerore, interiori per dolorem, et exteriori per lacrymarum effusionem quae comburunt diabolum. Sed licet nigra videar exterius, tamen formosa sum interius : quia carens omni macula, et omni virtute adornata : et hoc sicut pelles Salomonis, qui pulcher fuit exterius, et cultu regio adornatus : sic ego interius ornata sum omni decore virtutum. Et est similitudo extrinseca tracta a Salomone ad intrinseca, cujus pelles nigras quidam fuisse affirmant. Et
sic jungenda est littera : Nigra sum sicut tabernacula Cedar, sed formosa sicut pelles Salomonis, quae molles erant et fortes et more pellium excarnatae et extenuatae, hyacinthinae, et rubricatae. Et talis erat Maria, fortis patientia, mollis obedientia, quasi distincta varietate virtutum, ab omni carnalitate et carnali voluptate separata per virginitatem, extenuata per paupertatem et humilitatem, hyacinthina per contemplationem et desiderium supernorum, rubricata in Filii passione per animae martyrium. Et in his omnibus debet fidelis anima pro posse suo Mariam imitari.
Sequitur : Nolite me considerare, quod fusca sim : quia decoloravit me sol , scilicet justitiae. Quasi diceret : Non habeatis ad talem suspicionem respectum : quia sol justitiae sic me exterius per talem suspicionem quasi de coloravit, quando ipsum concepi, sed intus plurimum coloravit, sicut sol materialis quosdam fructus decolorat pallore, quosdam venustat rubedine.
Sequitur : Filii matris meae, scilicet synagogae, id est, Judaei infideles non credentes, quod virgo conceperim, pugnaverunt contra me, detractionibus et maledictis, et contemptui habuerunt me, dicentes ad minus me concepisse de viro meo Joseph : et quia me contemnunt, occasionaliter posuerunt me custodem in vineis, id est, in Ecclesiis fidelium Gentilium et Judaeorum conversorum ad fidem, pro quibus oro Filium meum, et qui mihi dicunt : " Ora pro populo, interveni pro clero, etc. " : sed vineam meam, id est, synagogam infidelem, non custodivi : quia non credunt me matrem Dei, nec requirunt auxilium a me, imo maledicunt mihi et odio me habent : et ideo pro talibus non possum orare ad minus tam devote sicuti pro fidelibus.
Decoloravit etiam in passione quadam doloris nigredine, cum ejus animam gladius, id est, passio Filii pertransiret. Unde et ipsa dicit, Cantic. I, 5 : Fusca sum, quia decoloravit me sol, id. est, Filius meus eclipsim patiens et occasum. Propter hanc etiam doloris nigredinem dicit ipsa, Cantic. I, 4 : Nigra sum, sed formosa, etc. Nigra exterius pressuris tribulationum, formosa charitate. Vel, nigra in terris, formosa in caelis. Vel, nigra oculis insipientium, formosa intellectu sapientium. Vel melius, nigra, quia ignis passionis unigeniti sui de quo ipse dicit Patri: Ignemeexaminasti , etc., denigravit eam : ignis enim ea quae comburit, tingit in nigrum. Vel, fusca sum, id est, animi moerore confecta, despecta, obscurata, offuscata, decolorata : quia decoloravit me sol moriens, discolorem me fecit sol obscuratus et offuscatus, cui in passione non fuit species, neque decor, sicut dicitur, Isa. LIII, 2.
Vel moraliter, conveniunt haec verba fideli animae facienti paenitentiam ex amore, ut dicere possit : Nigra sum per sordes poenitentiae, sed formosa spirituali decore, quia decoloravit me sol justitia?. Calor enim hujus solis, id est, amor Christi, de quo calore dicitur : Nec est qui se abscondat a calore ejus , facit nigrescere et pallere. Unde Poeta : " Palleat omnis amans. " Pallor mortui color est : quia non potest Deum vere diligere, qui mundo mortuus non est. Thren. V, 10 : Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis, etc. Job, xxx, 30 : Cutis mea denigrata est super me, ei ossa mea aruerunt prae caumate, id est, tribulatione. Sic etiam potest istud exponi : Nigra sum corporalibus miseriis, sed formosa caelestibus desideriis.
Potest etiam dici, quod decolorata fuit gloriosa Virgo, quando tota facta est sanguinea per martyrium animae,
Filio exspirante. Unde dicitur, Joel.II, 31 : Sol, id est, Christus, convertetur in tenebras, per mortem corporis, et luna, id est, Maria, in sanguinem, per martyrium animae. Item, Apocal.VI, 12 : Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis.
Christus matrem suam recoloravit in resurrectione, quando iterum ortus est sol, qui oriens omnibus rebus reddit proprios colores, quando scilicet gaudium quod habebat vel habuit de Filii resurrectione, abstersit ab ejus anima nubilum totius tristitiae. Recoloravit etiam in Apostolorum praedicatione, quando ipsis praedicantibus toti mundo innotuit Christum natum fuisse de Maria Virgine. Unde, Psal. xviii, 5 et 6, de Apostolis : In omnem terram exivit sonus eorum, dicentium de Christo : In sole posuit tabernaculum suum, id est, carnem suam, quae assumpit ex ea, quae scilicet virgo clara erat et lucida ut sol per omnimodam puritatem. Vel, ista recoloratio facta est in sua assumptione, quando coronata est gloria et honore, et colorata gloria immortalitatis. Unde tunc canitur : Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, etc. ?
Item, Pulchritudo faciei partim consistit in cutis extensione, quae fit per paenitentiam. Unde animae paenitenti dicitur per Jeremiam, XXXI, 4 : Adhuc ornaberis tympanis tuis, etc, id est, mortificatione carnis, quae est decentissimus ornatus animae. Alioquin rugae tuae dicent testimonium contra te , scilicet quando non facis paenitentiam.
Item, Ideo animae peccatrici dicitur, Isa. LIV, 2 : Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas : Ipngos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida. (Quaere expositionem, etc.)
Item, Notandum quod ad animas colorandas et quasi picturandas dedit Christus de pretioso vase corporis sui sanguinem et aquam, .sanguinem ad rubricandum, aquarm : ad dealbandum : quia proprium est aquae dealbare quae abiuit, ut ei similarentur qui candidus et qui rubicundus est. Cujus videlicet sanguinis gutta minima plus valuit omnibus creaturis : sine hac autem coloratione pallida est et discolor omnis anima, et indigna Christo Domino spirituali matrimonio copulari.
Item, Ut color animae fidelis recens, severet, frequentius innovari debet facies diutius per animae, recogitando passionem Dominicam, quasi aqua roseacea, quia de latere ipsius patientis aqua simul cum sanguine distillavit, etc. .
In aurium erectione et competenti dispositione. Aurium erectio obedientiae rectitudo. I Eeg. III, 10 : Loquer e, Domine, quia audit servus tuus. De erectione aurium Mariae dicit ipsa cum Filio, Isa. l, 4 : Erigit mane, mane erigit mihi aurem, etc. (Quaere supra titulo de obedientia Mariae.)
Aures debent esse duae, scilicet intellectus et affectus, ut audiat quis exemplo Mariae humiliter pro se, sicut ipsa audivit Angelum : patienter contra se, sicut ipsa Filii irrisores. Ideo dicitur, Apocal. II, 7 : Qui habet aurem audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Ille revera habet aures, qui sensum retinendi ac intelligendi habet, et affectum diligendi et promerendi ea quae promittuntur, sicut habuit Maria. Ille autem quodammodo auribus caret, qui de caelestibus bonis quas sibi promittuntur, curam non habet.
Quid Spiritus dicat Ecclesiis. Spiritus in loco nequaquam personam Spiritus sancti tantum, sed ipsam sanctam et individuam Trinitatem designat, quas una deitas creditur et unus Deus adoratur : Spi-ritus enim est Deus . Ait ergo : Quid spiritus dicata id est, quid Deus promittat Ecclesiis, pluraliter, non huic Ecclesiae, vel illi : quia quod isti vel illi secundum distinctionem promittitur, singulis si festinent ad praeceptorum impletionem, fideliter persolvetur.
Et nota, quod Spiritus iste dicit, id est, docet, vel praecipit Ecclesiis quatuor principaliter, scilicet praecepta, prohibitiones, consilia, et promissiones : quibus omnibus obtemperandum est ut faciamus praecepta, vitemus prohibita, amplectamur consilia, desideremus promissa, paratum habentes cor, et iterum paratum ad haec et illa.
Aures non debent moveri nisi moto capite, id est, nisi ad ea quae Deus vult : quia aures sunt de ipso capite. Joan. viii, 47 : Qui est ex Deo, verba Dei audit. Sic per omnia et tantum sic movebatur Maria : aures enim belluinae sunt, quae excutiuntur, sicut patet in asinis, et canibus, et cervis, et hujusmodi. Ante apertae, id est, ad spiritualia, retro clausae ad temporalia. Ideo dicitur, Isa. l, 5 : Dominus Deus aperuit mihi aurem. I Reg. IX, 15 . Dominus revelaverat auriculam Samuelis, etc. Circulares, ut a nullo recipere veritatem dedignentur. Eccli. iii, 31 : Auris bona audiet cum, omni concupiscentia sapientiam. Non curare enim a quo discas, una est de septem clavibus quae reserant scientiam. Vel, circulares et integrae, ut perfecte et integre obediant. Unde Filius Patri : Aures autem perfecisti mihi . Lenes et non pilosae, quod est mansuete audire, etc. Eccli. v, 13 : Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, etc. Jacobi, i, 21 : In mansuetudine suscipite insitum verbum, scilicet Dei, etc. Mundae et purgatae a faecibus verborum scurrilium. Unde Chrysostomus : " Non dimittas stercora in auribus tuis. " Peccata stercora sunt. Detractores ergo
qui nuntiant tibi peccata aliorum, stercoribus implent aures tuas. Quidam enim habent aures caninas plenas muscis, id est, adulationibus, et ramusculus, vel, quod pejus est, serpentibus et aurellariis, id est, detractionibus et mendaciis, quae occidunt animam. Canibus enim intrant aurellariae per aures in cerebrum, et inde mors. Jerem. IX, 21: Ascendit mors per fenestras, aurium scilicet et aliorum sensuum : unde de beato Silvestro legitur : " A. detractionibus et mendaciis quasi a serpentibus avertebat aures, sciens venenum invidiae per aures ingressum occidere animam sapientis. " Augustinus : " Sicut si deest inspector, deest lusor, sic si desit auditor, deerit detractor. " Quoties ergo intraverint hujusmodi nocumenta aures tuas, necesse est te habere purgatorium confessionis humilis. Minimo digito solent aures purgari. Revelatae maxime in viris, ut diligenter intelligant quid eis dicatur a Domino. I Reg. IX, 15 : Dominus revelaverat auriculam Samuelis, Concavae per humilitatem. Unde dictum est Mariae et cuilibet fidei animae : Inclina aurem tuam, etc. . Et purgantur parvo digito, qui figurat humilitatem. Ornantur auro, de quo fabricantur inaures : quia praemium obedientiae fulgor claritatis aeternae . Genes.XXIV, 22, dedit Elieser Rebeccae inaures et armillas.
item Notandum quod quidam habent aures praecisas, quod est signum latrocinii, qui scilicet particulariter obediunt, et non ex toto. Exemplum de Malcho, cui Petrus amputavit auriculam dexteram . (Quaere titulo de obedientia.) Alii habent praeposteras, id est, bestornees Gallice, quarum apertura est a retro, id est, ad ea quae debuissent addorsare. Alii asininas. Unde Persius : " Auriculas asini quis non habet ? " Isti sunt qui libenter audiunt citharam praedicationis, nec tamen aliquid mittunt ad. cor suum, nec in operationem, quod est lyram conculcare. Alii habent aures aspidis surdae et obturantis aures suas, nolentes exaudire vocem incantantium, id. est, praedicantium, aut medici medicantis sapienter , sicut dicit alia littera. Alii tamen luxuriantur, quod inde obsurdescunt ad. litteram.
In nasi debita quantitate et narium apertione. Cantic. VII, 4 : Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum. Damascus interpretatur sanguinem bibens, hoc est, diabolus, qui semper sitit bibere sanguinem peccatorum. Contra ejus insidias opponitur nasus, id est, discretio beatae Virginis, quae ipsius praesentit malitiam et a longe praevidet quasi de specula : unde et turri comparatur, a qua de longe inimicorum videntur incursus. Ipsa ergo et a longe respicit contra hostem, et sicut turris fortiter pro nobis se ei opponit, et dicitur turris Libani, quasi in Libano monte sita, qui candor interpretatur, ut per hoc ostendatur, quod candore virginitatis tamquam pede conterere valeat caput serpentis, id est, concupiscentiam. Vel etiam quoad se fuit turris Libani fundata supra petram, id est, Christum, cui soli innitebatur. Unde, Cantic.VIII, 5 : Innixa super dilectum, quae scilicet turris Libani est stabilis altitudo candoris ejus, innocentiae scilicet, et virginitatis, jugiter respiciens contra Damascum, id est, peccatum.
Item, Ministerio nasi purgantur humores capitis, et adjutorio Mariae vitia et pravi mores nostrae mentis, quae caput est animae.
Item, Nasus via spiritus est : quia ipsa via est, qua Spiritus sanctus venit ad nos, ad nostram scilicet justificationem et consolationem, et quandoque quasi
recedit a nobis ad nostram humilitatem. Unde, Cantic, v, 16 : Veni, Auster, et perfla hortum, id est, conscientiam fidelis animae. Item, Cantic. viii, 14 : Fuge, dilecte mi, etc.
Item, Nasus ministrat animae, id est, vitae carnis respirationem, et Maria vitae nostrae spirituali spei respirationem. Unde dicit : In me omnis spes vitae et virtutis Et hoc patet in Theophilo et multis aliis, qui nisi in misericordia ejus sperassent, de Dei misericordia desperasse ut.
Item, Nasus discernit inter faetorem et odorem : et ipsa fovens virginitatem ad ipsam velut aromata se convertit, et carnis corruptionem velut faetorem longe a se projecit.
Item, Penes nasum attenditur motus indignationis : et ipsa per sanctam superbiam quidquid vile erat et sordidum, detestabatur, et omnem mundi gloriam per humilitatem abominabatur.
Item, Non fuit hic nasus parvus, quia non defuit ei discretio : non grandis, quia non affuit ei praesumptio : non tortus, quia nulla occasione declinavit a recto. De his tribus impedimentis agitur, Levit.XXI, 18. Et idcirco fuit idonea ministrare Domino. Unde dicit : In habitatione sancta coram ipso ministravi . (Quaere titulo de servis Mariae.)
Moraliter : Nasus animae discretio est, quae mala velut faetorem, et bona velut odorem provida sagacitate debet discernere, ut faetida rejiciat et odorifera retineat. Dicitur ergo fideli animae : Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum , videlicet sicut turris in Libano monte, id est, in Christo fundata, qui est firma Petra . Isa. ii, 2 : Mons in vertice montium. Mons Libanus, id est, candor qui per gratiam dealbat nigros peccatores. Sic ergo nasus, id est, discretio animae sicut turris, ut nec ad dexteram per prospera, nec ad sinistram per adversa, sed in. rectum versus caelum regulariter protendatur, sicut turris cum perpendiculo erigitur et immobiliter consistit. Et debet haec discretio jugiter respicere contra Damascum, id est, diabolum, ut supra dictum est de beata Virgine, ut venienti tentatori viriliter se opponat. Jacob.IV, 7 : Resistite diabolo, et fugiet a vobis, Vel, Damascus metropolis Syriae civitas multum infesta filiis Israel, est collectio daemonum et hominum impiorum, filiis Dei semper inimica, quibus viri discreti viriliter se opponere debent.
Aliter : In naribus sagacitas et discretio, ut sagaciter discernat fidelis anima quid sit odor vitae in vitam, quid odor mortis in mortem, quae sit fragrantia virtutum, quis faetor vitiorum. Et talis est turris Libani, propter fortitudinem constantiae, et altitudinem virtutis, et candorem continentiae : quia Libanus candor dicitur. Et debet talis semper prospicere pro se et aliis contra Damascum, qui interpretatur potus sanguinis, vel bibens sanguinem, et signat diabolum, qui nostrarum jugiter sitit sanguinem animarum, contra auem semper prospiciendum est ad ejus insidias praecavendas.
Vel, turris Libani, id est, custodia candoris, qui est munditia et innocentia animae : quia duo haec maxime candidum faciunt coram Domino. Et bene nasus, id est, discretio fidelis animae comparatur turri : quia qui vere habet virtutem discretionis, flecti non potest ad peccatum, et stabilis est in bono, sicut turris stabilis est et inflexibilis. Quae respicit contra Damascum : quia talis anima se observat ab insidiis diaboli, qui vitam nostram spiritualem semper auferre niitur, quae est in sanguine Christi,
Nasus in facie eminentissimum tenet locum : quia providi spiritualium discre-
tores debent in sublimioribus collocari. Sed nisi discretio fuerit circumspecta, facile subintrabit vilium virtute palliatum. Ideo prohibetur, Levit. XXI, 18 et seq., offerre Deo suos panes homo, qui fuerit parvo aut grandi aut torto naso. Parvus, defectus discretionis, contra quod dicitur. Eccle. vii, 18 : Noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. Grandis, praesumptio de sua discretione vel scientia : contra quod dicitur, ad Roman.XI, 20 : Noli altum sapere, sed time. Item, xii, 3 : Non plus sapere, id est, investigare, quam, oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, Vel, grandis nasus, praesumens de eminentia suae sanctitatis, vel se solum credens sanctum, sicut videre est in Elia dicente : Derelictus sum ego solus, etc. . Et Dominus volens hanc praesumptionem resecare ab animo ejus, dixit ei: Derelinquam mihi in Israel septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal. Ad Galat.VI, 3 : Si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Vel, grandis nasus, nimia discussio propriae vel alienae actionis, contra quod dicitur, Eccle. vii, 17 : Noli esse justus multum : quia est justus qui peccat injustitia sua. Ad Roman. XII, 3 : Non plus sapere, id est investigare, etc, ut supra. Tortus, quando aliquis qui sibi videtur sciolus, aliqua occasione declinat a recto, sicut illi qui victimas declinant in profundum .
Duas habes nares, quae sunt timor, et spes. Naris sinistra timor, ad praesentiendum faetorem inferni. Unde, Psal. liv, 16 : Descendant in infernum viventes. Michaeae, IV, 10 : Venies usque ad.Babylonem , quae interpretatur confusio, et designat confusionem paenarum infernalium, ubi nullus ordo : ibi liberaberis. Vel etiam ad praesenliendam astutiam diaboli. Unde de forti equo dicitur, Job, xxxix, 25 : Procul odoratur bellum, etc. Spes naris dextra, quae jam in praesenti praelibat et pascitur, et suam pascit familiam odoribus para- dlsi, et currere eam facit in odorem unguentorum Domini et Mariae.
Nasus super os et labia ordinatur. Super os, ut exemplo simiae discernas quid comedendum, quid bibendum, quid rejiciendum. Job, VI, 6 : Nunquid potest aliquis gustare, quod gustatum afferat mortem ? Quasi diceret : Non potest. Saepe enim mors animae in olla carnium, in olla potuum . Hoc naso, id est, hac discretione caruerunt primi parentes nostri : unde redundavit mors in totam posteritatem suam. Ordinatur etiam nasus super labia, quibus loquimur et osculamur, ut discrete tibi caveas in utroque.
Via spiritus est, quo scilicet spiritus attrahitur et emittitur. Isa. II, 22 : Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, etc. Attrahas ergo desiderando, orando, quantum poteris, spiritum vitae quo spiritualiter vivas. Unde : Os meum aperui, scilicet os cordis, id est, desiderium, os corporis orando, confitendo : ei attraxi spiritum . Et eumdem spiritum in alios emittas exemplo Domini, qui in faciem hominis inspiravit spiraculum vitae, Genes.II, 7 : Et factus est homo in animam viventem. Sic et nos docendo, monendo, consulendo, pro ipsis debemus peccatoribus inspirare spiraculum vitae, orando quo reviviscant a morte peccati, exemplo Elisei, qui incumbens super puerum, posuit os suum super os pueri, etc, et oscitavit puer .
Item, In naso attenditur motus indignationis, ut omne peccatum per sanctam superbiam detesteris, omnem mundanam altitudinem extollentem se adversus Deum nil appretieris.
Item, Per nasum et nares intelligitur discretio tam redolentium quam fetidorum, ut quidquid sordet in conspectu Dei, tibi displiceat : quidquid redolet bonis, tibi redoleat, et ad famam totius boni velut ad aromata te convertas.
Item, Subsannatio fit contractione nasi : quia dicunt quidam, quod fama est quaedam vena nasi, qua contracta corrugatur nasus, et facies deturpatur, ut retribulem te ostendas, maxime detractoribus : quia facies tristis liguam dissipat detrahentem . Item, Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar . Et comparatur iste nasus turri Libani, qui interpretatur candor, ut ab omnibus te elonges, et ea abomineris quae possunt animam vel famam deni-
grare.Et nota, quod triplex est genus irrisionis, quae notatur in Psalmo XXI, 14 et seq. Opprobrium est convitium quod infertur absenti, non audienti, neque videnti. Subsannatio fit praesenti, non videnti, sed audienti, et fit proprie cum ruga nasi Illusio infertur praesenti audienti, et videnti, sicut illusum est Domino in passione.
In labiorum vel oris pulchritudine. Cantic.IV, 3, dicitur sponsae : Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Labia Ecclesiae sunt labia beatae Virginis, quae dicuntur sicut vitta : quia crines, id est, justos, ne effluant capiti et invicem, suis orationibus et exemplis constringit et adunat, ne per errores et vitia dispergantur, et eos vinculo pacis et mutuae charitatis colligat. Dicitur autem vitta a vinciendo : quia ex ea capilli vel ipsum pectus vinciantur instar vittae ligantis. Coccinea dicitur haec vitta : quia minio sanguinis Filii sui per compassionem rubricata, cujus passionis memoriam cordibus nostris inspirat. Haec labia sunt intellectus et affectus beatae Virgignis, ex quibus formatur et procedit omnis loquela interior, id est, cogitatio et desiderium.
Item, Haec labia vitta dicuntur : quia capillos animae, id est, cogitationes et desideria nostra vage fluere, vel dispergi, aut a Christo elongari non siuit. Ergo ex officio restringendi hujusmodi capillos vitta dicuntur, ex officio formandi voces interiores dicuntur labia. Propter benignitatem autem et mansuetudinem comparantur vittae quae mollis est : propter charitatem et jugem memoriam Dominicae passionis dicuntur coccinea : ex quo est summa capillorum animae restrictio.
Vel, Ad litteram labia Mariae quibus formabat dulcia verba sua, dicuntur coccinea : quia ad amorem Dei et proximi inflammarit : coccinum enim flammeum habet colorem, quibus etiam labiis dulcifluas orationes suas pro nobis format in conspectu unigeniti sui.
Item, Labia Mariae coccinea : quia coccinum Dominicae passionis et ordinem creditur docuisse Evangelistas, et maxime, sicut dicitur, per beatum Lucam. Quo etiam coccino per jugem recordationem et compassionem colorati erant intellectus ejus et affectus, imo ipsa tota erat coccinea per Dominicae passionis imitationem et carnis propriae mortificationem, ut vere posset dicere illud Apostoli, ad Galat. VI, 17 : Stigmata Fili mei Jesu jugiter in corpore meo porto. Hanc autem vittam coccineam debet habere in capite omnis anima, hoc est, in mente per recordationem, maxime in oratione. Unde, I ad Corinth. XI, 5 : Omnis mulier orans aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum. Ut sic ipsius animae sit eloquium Deo dulce ad auscultandum.
Alia littera dicit : " Sicut funis coccineus labia tua, et eloquium tuum dulce. " Expone de fune sicut de vitta. Funis coccineis est ille triplex funiculus, qui cum praedicatione Trinitatis verbum admiscet de coccineo passionis : et sicut Ista praedicatio cogitationes nostras constringit in Christo et conservat in eo, ita facit beatae
Virginis deprecatio pro eo quod eloquium ejus Deo dulce est. Et funiculus iste coccineus, id est, charitativa oratio procedens de labiis suis extrahit animas de profundo peccati, sicut funis aquam de puteo : aquae enim populi sunt : puteus autem est vorago peccati. Unde orat propheta : Neque urgeat super me puteus os suum . Lege Glossam Augustini,
. Pulchritudo oris consistit in debita labiorum coloratione, et moderata grossitie, et modesta ipsius oris fissio ne vel apertione.
Debita vero labiorum coloratio est ut exterius habeant colorem lilii, interius rosae. Unde, Cantic.IV, 3 : Sicut villa coccinea labia tua, ut supra. Item, Cantic. v, 13 : Labia ejus lilia, etc. Quod vere sentiendum est de labiis Virginis, quae pudica erant quoad lilium, charitativa in precibus quoad rosam.
A. superflua grossitie praeservabantur per humilitatem, quando dicebat : Ecce ancilla Domini . Et a nimia tenuitate, cum diceret : Beatam me dicent omnes generationes : quia fecit mihi magna qui potens est,etc. .Talibus autem labiis oportebat labiis Filii, qui candidus est et rubicundus, propinari felicia oscula reconciliationis humanae, in quibus scilicet labiis esset puritas, charitas, humilitas, et materna auctoritas. Ex quo etiam assecuta est felix illud osculum quod petebat, Cantic. I, 1, dicens : Osculetur me osculo oris sui. Fecit ipsa osculum novum inter omnes creaturas, scilicet inter caelum et terram, inter divinam naturam et humanam, inter virginitatem et foecunditatem, inter cor humanum et fidem, inter Deum et hominem, inter Angelum et hominem, Inter hominem et hominem, scilicet Judaeum et Gentilem : quae omnia maxime discordabant, et facto illo osculo omnia Invicem sunt osculata. Ideo etiam appeI- lator ipsa columba, quae inter omnes aves sola osculum novit. Ideo de labiis Mariae dicit Pater, Isa. lvii, 19 : Creavi fructum labiorum pacem. (Quaere prima pagina hujus libri.)
Item, A dulcedine labiorum commendat Filius matrem, Cautio.IV, 11, dicens : Favus distillans labia tua, sponsa : mel et lac sub lingua tua, etc. Credibile est enim, quod Virgo mater saepissime deoscularetur Filium tam, dilectum, et e converso Filius matrem suam, quasi satisfaciens illi maternae petitioni: Osculetur me osculo oris sui , et maxime cum parvulus esset et sederet in gremio ejus. Unde Augustinus in quodam sermone de Assumptione beatae Mariae Virginis : " 0 felicia oscula lactantis labiis impressa., cum inter crebra indicia reptantis infantiae, utpote verus ex te Filius tibi matri alluderet, cum verus ex Patre Dominus imperaret . " Et ideo commendat eam a dulcedine labiorum ad litteram, et mystice a dulcedine eloquii distillant : quia communiter, quod notatur in distillationehujus favi, Deum exorabat pro genere humano. Propter quod etiam dixerat ei paulo superius : Eloquium tuum dulce , ut supra expositum est.
Sequitur : Mel ei lac sub lingua tua. Mel et lac, id est, omnimoda dulcedo. Vel, per mel dulcedo sapientiae, quae datur per eam, et ipsius preces majoribus. Per lac simplex doctrina, quae competit minoribus. Sub lingua, id est, in meditatione cordis. Et haec tria est a melle meae divinitatis et a lacte meae humanitatis. Vel sic : Tanta est dulcedo spiritualis in verbis tuis, quanta corporalis in melle et in lacte : ethocsub lingua, quia non cuilibet patet, sed his tantum quibus datum est experiri. Non enim sunt margaritae spargendae ante porcos .
Sequitur : Et odor vestimentorum illorum , id est, fama bonorum operum tuorum milii homini a te impensa.
Item, In Psalmo xliv, 3, commendatur
Filius Dei ab eloquentia, ubi dicitur sponso : Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. Quod est dicere : Verba tua gratiosa sunt. Unde, Joan. VII, 46 : Numquam sic locutus est homo. Eccle. viii, 4 : Sermo illius potestate plenus est. Matth. vii, 29 : Erat docens sicut potestatem habens.
Sed quia de Maria et virginibus canit Ecclesia versiculum istum, de beata Virgine illum exponamus et de labiis ejus. Dicitur ergo illi, habito respectu ad illam responsionem, Ecce ancilla Domini, etc. : Gratia, id est, gratiarum abundantia, ut nomen istud, scilicet gratia, teneatur collective : diffusa est, id est, non tantum fusa propter te, sed diffusa, id est, distributa et abundanter data toti saeculo : in labiis, id est, in responsione tua, per quam mundus Deo reconciliatus est, et homines conversi ad Deum et mundati a peccatis, juxta illud Joannis, xiii, 10 : Vos mundi estis, etc.
Vel, Istud dicitur sponso : Diffusa est gratia in labiis tuis, id est, in osculo quo osculatus es humanam naturam, tibi eam uniendo. De quo osculo, Cantic, I, 1 : Osculetur me osculo oris sui. In hoc enim osculo diffusa est gratia homini. Unde, Osee, VI, 3 : Veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus, id est, veniens in carnem dabit nobis gratiam praevenientem et subsequentem. Ideo dicit humana natura, Sapient. vii, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, id est, cum sapientia, quae est Filius Dei. Ecce quanta diffusio .gratiae, scilicet omnia bona.
Vel, De Apostolis potest hoc dici, qui fuerunt labia Christi, per quos ipse loquebatur, in quibus labiis diffusa est gratia Spiritus sancti. Gregorius : " Omnes qui Christum praedicamus, organa veri latis sumus. "
Item, De labiis matris potest hoc idem intelligi, in quibus diffusa est gratia singularis, quando dedit Filio oscula dulcia nostrae reconciliationis, sicut dictum est supra, Et propterea benedixit te Deus, non benedictione sinistrae, qua dat temporalia, sed dexterae, qua dantur aeterna. Ideo sequitur : In aeternum, de qua, Proverb. iii, 16 : Longitudo dierum in dextera ejus. Vel sic : Benedixit te Deus in aeternum, id est, benedictione ducente in aeternitatem.
Propter moderatam oris fissionem vel apertionem comparatur ipsa fluvio Phison , qui, ut dicunt quidam, interpretatur os papillae : os enim papillae videtur esse semper clausum, et tamen lac emittit. Et os beatae Virginis semper quasi clausum fuit per discreti censuram silentii, et tamen quando loquebatur, dulce verbum emittebat. Unde ei dicitur, Cantic.IV, 11 : Mel et lac sub lingua tua. Et de verbis ejus nutritur spiritualis ejus infantia, sicut pueri de lacte.
Item, Ad honestatem oris multum facit dulcedo anhelitus. Unde Filius matri, Cantic, VII, 8 : Odor oris tui sicut malorum. Per odorem oris Mariae significantur orationes ejus et preces, quae totae sunt aromaticae. Unde dicit de seipsa : Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi . Et quod orationes sint orationes, habetur, Apocal. v, 8, ubi dicuntur viginti quatuor seniores habere phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Dicit ergo Filius matri : Odor oris tui, id est, orationes tuae aromaticae, mihi placidus est et delectabilis sicut odor malorum. Vel, Sicut os Domini sunt qui separant pretiosum a vili , sic possunt dici quodam modo os Mariae, qui ipsam devote confitentur, laudant, praedicant, et elucidant. Et talium odor, id est, fama et opinio debet esse sicut odor malorum quae fructus sunt et signant bona opera, non solum filiorum, id est, verborum ut non solum de ea loquantur, sed ad imitationem et honorem ejus quod bonum est operentur. Vel ideo commendat Filius matrem ab odore oris sui : quia opinio doctrinae et sapientiae, quae procedit ex verbis illitis positis in Evangelio, et confidentia de orationibus illius, attrahunt homines ad cultum Filii, sicut odor malorum gustum allicit ad edendum. Odor igitur oris est fama bonae locutionis.
Et nota, quod ore emittuntur odores interiores : et ideo bene comparatur odor oris ejus odori malorum, cum esset apotheca omnium aromatum, id est, omnium virtutum et omnium charismatum.
Ad oris etiam commendationem multum facit lingua eucharis, id est, bene gratiosa, ab AdminBookmark quod est bonum, et AdminBookmark quod est gratia, de qua dicitur, Eccli. VI, 5 : Lingua eucharis in bono homine abundat. E converso de lingua non gratiosa dicitur, Eccli. XX, 21 : Homo acharis quasi fabula vana. De lingua vero Mariae dicitur, Eccli. XXXVI, 25 : Si est lingua curationis, est ei mitigationis et misericordiae. Lingua siquidem Hevae non curationis fuit, sed infirmationis : quia praecepto Dei inobediens persuasit sponso suo comestionem illicitam, et. peccatum suum superbe excusavit . Fuit ergo lingua ejus lingua superbiae et inobedientiae : et ideo nec mitigationis, nec misericordiae, sed irritationis et vindictae : quia Dei indignationem irritavit ad vindictam. Lingua vero Mariae fuit lingua curationis, in cujus lingua sonui humilitas cum dixit : Ecce ancilla Do-
mini : obedientia, cum subjunxit : Fiat mihi, etc. : et ideo ejus lingua est mitigationis et misericordiae : quia, Dei iracundiam mitigavit, et ejus misericordiam nobis impetrat incessanter.
Fuit etiam lingua ejus eucharis : quia doctrina verborum ejus utilis et fructuosa. Item, Eccli. xl, 21 : Tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis.
Moraliter : Si habes linguam curationis in confessione, Christus habebit linguam mitigationis et misericordiae in peccati remissione. Unde, II Regum, xii, 13 : Dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris.
Item, Ad oris pulchritudinem multum faciunt deuies mundi, candidi, et absconditi, moderatae quantitatis, et quasi per gyrum ordinatae dispositionis. Cantic.IV, 2, commendatur Maria a dentium speciositate, ubi dicit ei Christus : Dentes tui, sicut grex, vel sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis faetidus, et sterilis non est inter eas, (istud habuisti uno modo expositum supra,titulo de sapientia Mariae. Quaere ibi).
In gutturis nilo re et suavitate. Unde matri dicit Filius, Cantic. vii, 9 : Guttur tuum sicut vinum optimum. Guttur tuum, id est, preces ex gutture procedentes : sicut vinum optimum, quod consolatur et relevat dolores afflictorum. Vel sic : Guttur tuum, id est, verba de gutture procedentia, sicut vinum optimum, scilicet per devotionem sapida, pigritantibus benefacere suaviter pungitiva : stimulant enim pigros ad currendum, amandum et orandum. Si enim verba sapientium stimuli , quid putas de verbis matris sapientiae ? Pungunt etiam orationes ejus cor Filii. Unde et ipse dicit ei, Cantic.IV, 9 : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa. Et inde misericordiam eliciunt peccatoribus,
Sunt etiam verba omni ejus vino dulciora per Internam consolationem, qua cor hominis laetificant, ut ei sicut Filio possit dici : Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, etc. . Sunt et Inebriativa : quia discrete discussa mentem alienant a sensu carnali. Filium etiam inebriant, et ipsum faciunt oblivisci peccatorum nostrorum. Et sic facillime poteris adaptare verbis et orationibus Mariae caeteras proprietates vini peroptimi.
Vel : Guttur tuum, id est, doctrina, quae continetur In verbis tuis, est sicut vinum optimum : quia devotos delectat et a sollicitudinibus mundanis elongat, et sic inebriat, ut sobrios reddat, non ut amentes faciat. Audiens autem Virgo sic se commendari a dilecto, rapit verbum ab ore ejus, et subdit : Dignum dilecto meo, id est, placens ei, ad potandum , hoc est, ut inde potet alios : placens etiam labiis illius, id est, praedicatoribus, et dentibus, id est, expositoribus, ad ruminandum, sicut patet in Luca, et caeteris Evangelistis, et in Expositoribus sacris.
Aliter : Guttur escas gustu dijudicat, sicut dicitur, Job, xxxiv, 3. Bonas retinet et evomit malas. Haec est virtus discernendi spirituales preces, quae sicut vinum calore faeces expellit, ut remaneat vinum optimum eliquatum et defaecatum. Commendatur igitur his verbis discretio Virginis in precibus, quae hoc solum petit, quod discrete petitur, quod bonum , quod pium et ab omni macula defaecatum. Ipsa autem his verbis auditis a Filio assumit verbum ex ore ejus, et subjicit : Dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ru-minandum . Ac si dicat : Hoc vinum, id est, hoc verbum meum deprecatorium et vino optimo comparatum, est dignum dilecto meo ad potandum, ut videlicet ei placeat et ipse delectetur in eo, et hoc ipsum vinum est dignum labiis ejus, et est dignum dentibus illius ad ruminandum. Labia potum percipiunt, et ejus saporem sentiunt. Hoc itaque verbum dignum dicitur labiis Christi : quia dignum est ut favor benignus illud recipiat et quod bene sapiat et complaceat divinae bonitati. Et sicut vinum optimum sine difficultate et cum delectatione sorbetur, sic petitiones suas cum omni facilitate et delectatione digne dicit a Filio admittendas. Verum quia ejus quod bibitur, gustus cito praeterit, ejus vero quod ruminatum sapor diu remanet, subdit de vino illo, quod dignum sit dentibus illius ad ruminandum , ut sic ostendat, quod non perfunctorie, sed tamquam affectus placita dulcedine in matris petitionibus Filius delectetur, etc.
In colli rectitudine, candore, et competenti dimensione. Unde dicitur Ecclesiae, Cantic.I, 9 : Collum tuum sicut monilia. Propter rectitudinem comparatur hoc collum turri. Propter candorem ebori : unde dicitur, Cantic.VII, 4 : Collum tuum sicut turris eburnea. Ipsa enim est collum Ecclesiae propter conjun-
ctionem divinitatis quae per caput, et Immanitatis quae figuratur per corpus : quia in utero ejus facta est conjunctio divinae et humanae naturae, et unitum genus humanum Christo capiti suo, ut in humana natura simus unum cum Deo.
Collum dicitur quasi columna : quia rigidum est et rotundum et caput supportat, sicut columna capitellum, sic Maria numquam fuit inclinata per peccatum, sed semper erecta, quia caelos attingebat stans in terra , et hoc per contemplationem caelestium, et quasi ro-
tunda per desiderium aeternorum, et novem mensibus tulit in utero Christum caput nostrum, cui videtur dicere illud Psalmi XXIV, 21 : Innocentes et recti adhaeserunt mihi : quia sustinui te, id est, sursum tenui te, super omnia diligendo te. Conjungit caput corpori, et ipsa Christum Ecclesiae, cujus ipse est caput, et ipsa corpus, et hoc dupliciter, scilicet corporaliter, Christum gignendo, et spiritualiter, ipsum peccatoribus reconciliando. Universis membris post caput supereminet in corpore : et ipsa post Christum, qui caput nostrum est excellentissimum membrorum Ecclesiae. Duplici humero supportatur : sic et ipsa portanda est a fidelibus Ecclesiae. Unde de sapientia vel Maria dicitur, Eccli.VI, 26 : Subjice humerum tuum, et porta illam, hoc est, actus tuos suppone magisterio ejus. Subjice per humilitatem et obedientiam, porta per fortitudinem et patientiam.
Maria dicitur collum Ecclesiae. Sicut corpus nisi collo adhaereat, non potest capiti adhaerere : sic qui huic collo non adhaereret vera dilectione, non potest uniri Christo, qui caput est sanctae Ecclesiae. Sicut mediante collo formantur verba humana, sic ipsa coram Filio nostra est advocata. Beatus Bernardus : " Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta, etc. "
Sicut mediante collo descendit in corpus quidquid ei est necessarium, cibi, potus, potiones, medicinae, et hujusmodi : sic et ipsa mediante venit ad nos Christus, qui medicina est animarum nostrarum, et cujus caro et sanguis vere cibus est et potus ,
Sicut collo interior aer emittitur et exterior attrahitur, sic per ipsam nostra devotio Deo praesentatur, et Dei misericordia et gratia nobis redonatur. Saliva a capite in corpus trahitur collo : et per ipsam gratia a Deo humano generi impetratur, qua. homo interior ungitur et delinitur. Job, vii, 19 : Usquequo non parcis mihi, etc, ut gluttiam salivam meam, id est, ut sapore tuae dulcedinis in contemplatione delecter ? Verbum emittitur. Nam ex ea Verbum Patris incarnatum apparuit nobis, et per eam nobis a Patre transmissa est vera salus. Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, ei habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, etc. Hic assigna de Verbo, etc. Spiritualis alimonia membris Christi, id est, fidelibus ministratur : quia ipsa mediante panem Angelorum manducavit homo in sacra communione. Vel, triplex spiritualis alimonia, venia peccatorum, gratia meritorum, gloria praemiorum. Verba proferuntur : quia in conspectu Dei, cum sit advocata nostra, bonum pro nobis loquitur, et precibus suis bene sonantibus disjunctos nos a Filio per peccatum, quoties paenitemus, reconjungit eidem. Isa. LIX, 2 : Iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, etc.
Item, Collum quandoque flectitur. Sic Maria flexibilis quoad Deum per obedientiam et humilitatem, quoad nos per pietatem, quandoque erigitur, et hoc quoad se per contemplationem,
Item, Istud collum planum est per justitiae aequitatem, lene est per mansuetudinem, pulchrum est per vitae honestatem, candidum per omnimodam puritatem. Velari solet .a bonis mulieribus, propter corporalis pulchritudinis absconsionem, quod de collo Virginis est credendum.
Sequitur : Sicut monilia , quae dicuntur a muniendo, vel a monendo. Per collum verbum emittitur : et Maria sic munita erat virtute discretionis, ut quodcumque verbum emittebat, vel ad gloriam Dei vel ad humilitatem sui, vel ad utilitatem proximi pertineret, juxta illud Ecclesiastici, xliii, 28 : In sermone ejus composita sunt omnia.
Vel, Monile dicitur ad monendo : quia Maria quae prima vovit virginitatem, verbo et exemplo monet omnes ad castitatis virtutem.
Vel, Monile dicitur a monade, hoc est, ab unitate : quia morsu quodam unit utramque partem capilli : et sic munit sinum mulieris, ne adulter mittat manum. Habet enim monile tria officia, exteriora ornat, interiora celat, corruptores propulsat. Vel melius : Monile quod sinum claudit, ut dictum est, sigillum pudicitiae est, ne turpis motus castitatem inficiat. Et hoc sigillum tria facit, interiora celat, ne si qua turpis cogitatio surgit contra propositum castitatis, foras erumpat : exteriora ornat, ut verecunda et modesta gravitas appareat : manum impudicam ab illicito tactu refraenat, ne scilicet diabolus adulter pravas cogitationes immittat, vel pravas delectationes, quas sunt immissiones per Angelos malos. Similiter et Maria dexteram partem et sinistram tunicae Domini inconsutilis, quae designat Ecclesiam, unit, id est, activos et contemplativos, vel Judaeos et Gentiles ad finem conversos. Ornatu virtutum suos venustat, eorum peccata ne coram Deo appareant ad vindictam, pallio charitatis velat, corruptores animarum, id est, daemones ab eis exterret et elongat.
Et nota, quod monilia fabricari solent ex auro, argento, et gemmis. Similiter ex auro caelestis sapientiae, ex argento tinnulae et perfectae eloquentiae, et ex gemmis totius operationis bonae quasi fabricatum est hoc monile manu artificis caelestis, id est, operatione Spiritus sancti vel sapientiae Dei. Unde dicitur ei a Filio, Cantic. vii, 1 : Jtincturae femorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis.
Aliter : Per collum Virginis designatur ejus humilitas : quia demissio colli est signum humilitatis, sicut erectio ejusdem signum est superbiae. Unde, Tsa. III, 18 : Elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, etc. Item, Job, xv, 26. dicitur de superbo : Cucurrit adversus Deum erecto collo, . etc. Dicitur ergo de humilitate Mariae, Cantic.IV, 4 : Sicut turris David collum tuum, id est, humilitas tua est turris, id est, sicut humilitas David, quae ipsum reddit in omni adversitate inexpugnabilem. Vel sic : Collum tuum, id est, humilitas tua, id est, tu humilis es sicut turris David, id est, Christi. Et haec dictio, sicut, non est nota similitudinis, sed expressio veritatis. Tale est illud Joannis, I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti, id est, vere Unigeniti, etc. Sed quare comparatur humilitas V irginis humilitati David, cum Virgo incomparabiliter fuerit humilior quam ipse David ? Certe quia in puro homine non potuit major humilitas inveniri, et ita nec convenientius exemplum sumi.
Item, De hoc collo dicitur Virgini, Cantic.VIII, 4 : Collum, tuum, id est, humilitas tua, sicut turris eburnea. Sicut turris, id est, erecta ad caelestia, quorum amore te humilias. Vel, sicut turris, idest, defensio innocentium et continentium qui sunt eburnei. Eburnea etiam quoad te per candorem innocentiae et frigiditatem continentiae.
Mystice collum Ecclesiae sunt illi qui cibum verbum Dei ad alios nutriendos trajiciunt: quia omni verbo quod procedit de ore Dei , membra corporis sui mystici, quod est Ecclesia, nutriuntur. Hoc collum sunt praedicatores et doctores, per quos emittit Christus vocem et trahit cibum ad corpus, ut dictum est, de quibus dicitur Ecclesiae : Collum tuum sicut turris, propter constantiam et for- titudinem, ut scilicet non circumferantur omni vento doctrinae : eburnea, propter refrigerium abstinentiae et candorem castitatis et innocentiae : ebur enim est frigidum et candidum. Hujus turris propugnacula auctoritas Scripturae, quae nos includunt et protegunt . Gregorius super Ezechielem, loquens de hoc collo, de hac turre, et propugnaculis ejus : " In collo guttur, in gutture vox. " Ergo collum Ecclesiae sacra ejus eloquia. In clypeorum millenario, qui est perfectus numerus et signat universitatem, universa nostra munitio, quae est in sacro eloquio, designatur. Et ita per clypeos et propugnacula idem figuratur, id est, sententiae vel auctoritates Scripturae sacrae, quae est turris, id est, Ecclesiae Catholicae munimentum.
Vel etiam, Collum Ecclesiae sancti intercessores, qui corpus conjungunt capiti, id est, Ecclesiam Christo, suis orationibus et exemplis.
Moraliter : Collum fidelis animae charitas est, quae corpus electorum principaliter Christo capiti conjungit. Quae turris dicitur, propter altitudinem ejus, qua caeteris virtutibus praeeminet. Mille clypei, sacra eloquia omnes credentes perfecte protegentia. Proverb. xxx, 5 : Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se. Pendent ex ea, id est, ex turre charitatis : quia tota lex sola charitate perficitur. In Matthaeo, XXII, 40, dicitur : In his duobus mandatis universa lex pendet ei prophetae. Ad Roman. xiii, 10 : Plenitudo legis est dilectio.
Vel, Mille clypei universitas virtutum : quia quaelibet virtus clypeus est in certamine suo adversus omnia tela illius vitii quod sibi ex directo adversatur. Et constat, quod omnes virtutes ex charitate dependent quasi ex matre filiae informante motus earum. I ad Corinth. xiii, 1 : Si linguis hominum loquar, etc. Et haec eadem universitas virtutum est omnis armatura fortium, Id est, qua omnes armantur electi contra hostes debellandos, quae armatura describitur ab Apostolo, ad Ephes.VI, 11 : Induite vos armaturam Dei, etc. (De his multa invenies titulo, quod Maria turris).
In humerorum decenti compositione.
Humeri fidelis animae, dexter pietatis, sinister compassio : quae duo supportare debent onera infirmitatis fraternae, in quo consistit adimpletio legis divinae. Unde, ad Galat. VI, 2 : Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Alter alterius onera portantes sunt consilium et auxilium sibi invicem impendentes, Et hoc faciendum est exemplo Christi, qui peccata nostra portavit in humeris suis cruci affixus, quae non poteramus portare. I Petri, ii, 24 : Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, etc. Peccata, id est, paenam peccatorum. Et de hac portatione dicit Philosophus : " Nihil adeo probat amicum, ut amici oneris portatio. " Item, ad Roman. xv, 1 : Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Isa. xli, 8 : Unusquisque proximo suo auxiliabitur , et fratri suo dicet: Confortare, Genes. xlix, 14 et 15, dicitur de Issachar : Issachar asinus fortis accubans inter terminos : vidit requiem quod esset bona, ei terram quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tribulis serviens. Issachar interpretatur vir mercedis, vel est merces mea, seu memor, aut Dominum memorans. Hic est justus, qui mercedem aeternam intantum diligit, quod quasi matrimonialiter se ei conjungit cogitatione, et aviditate ei Inseparabiliter adhaeret. Item, qui dicit de Christo, est merces mea, et ipsum solum constituit mercedem suam. Item, qui semper memorat beneficia Dei, et ipsum Dominum.numquam tradit oblivioni.
Asinus fortis reputans te stolidum mundo, ut sit sapiens Deo. Adapta caeteras proprietates asini, et assigna bonis bonas, et malis malas. Fortis ad toleranda pro Christo et pro spe mercedis aeternae illatas sibi molestias a carne propria, vel a mundo, vel a diabolo. Fortis etiam ad onera fraternae infirmitatis supportanda.
Accubans inter terminos, hoc est, inter maritima et montes, scilicet inter amaritudinem contritionis et paenitentiae, et eminentiam vitae. Vel, termini isti sunt ingressus noster in mundum, et egressus a mundo. In his habitat quasi perseveranter, qui de his semper cogitat. Vel, inter terminos, id est, neque modo in corpore. Unde : Vivo ego, jam non ego . Neque adhuc extra corpus. Job, VII, 15 : Elegit suspendium anima mea. Isti etiam termini possunt dici vita praesens, et vita aeterna, inter quos quasi suspenditur anima viri justi. Vel, in terminis, id est, in exitu hujus terrae quae est morientium : quod fit quando ad solam tenuem sustentationem exemplo asini qui pascitur palea et cardonibus, vilibus et paucis contentus est : et hoc maxime fit per jugem mortis memoriam. Unde Hieronymus : " Facile contemnit omnia, qui semper cogitat se esse moriturum. Et quasi in initio positus terrae viventium per spem et desiderium, bona terrae illius quodammodo jam praelibat. " Nota quod quidam sunt, qui habitant inter terminos istos, sed non in terminis, quia de his non cogitant, quibus dicitur, Judicum, v, 16 : Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? Greges qui brutorum animalium sunt, signant brutam sensualitatem, cujus suggestiones venenant animam : unde dicuntur sibili qui sunt serpentium, quos sibilos audit, qui eis consentit. Ideo non inter terminos habitandum, sed in ipsis terminis supra dictis, ut jugiter ad memoriam reducatur vilis nativitas et mors incerta, juxta illud Ecclesiastici, VII, 40 : In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
Sequitur : Vidit requiem, quod esset bona. Vidit oculo intellectus contemplando, oculo allectus praelibando. Un.de : Memor fui Dei, et delectatus sum . Memor fui Dei quoad intellectum, ei delectatus sura quoad affectum. Vidit. Per hoc innuitur, quod ibi jam esset mente, alioquin non videret. Unde inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia.
Requiem aeternae beatitudinis, quae datur justo post labores vitae praesentis. Apocal.XIV, 13 : Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.
Quod esset bona. Hic non est requies bona. Unde de quibusdam dicitur : In labore hominum non sunt, etc. .
Et terram aeternae stabilitatis, quod optima. Et notantur hic duo, scilicet requies, seu deiectus omnis mali in paradiso, et abundantia omnis boni per hoc quod dicit .optima, ubi nullius rei penuria . Item, Quod esset bona : quia ibi non laboratur, sed non nisi per labores ad eam pervenitur.
Et visis his duobus, supposuit humerum ad portandum, Humerum charitatis quae omnia levia facit. Humerum scilicet duplicem, id est, patientiam quae est humerus sinister ad sustinendum mala sibi irrogata, et benignitatem quae est humerus dexter ad supportandum per compassionem mala illata proximis. Charitas enim est quasi duplex humerus, patiens est, benigna est , haec portat patiendo, illa compatiendo. Vel, per humerum signatur fortitudo in bono, quam supponit bonus asinus Domini ad portandum jugum ejus leve, non juga boum quinque quae sibi emunt, miserabili quinque sen- suum servituti satisfacere cupientes. Hi sunt asini diaboli supponentes se jugo ejus gravissimo.
Sequitur : Factus est tributis serviens. In brachiorum longitudine, fortitudine, et flexibilitate seu vegetabilitate. (Titulo, Quomodo Mariae serviendum est de singulis membris, invenies de brachiis.)
Verba Mariae vel fidelis animae, Cantic. III, 4 : Paululum cum pertransissent eos, et loquitur de vigilibus, id. est, Angelis : pertransissent eos, scilicet sublimius contemplando : inveni quem diligit anima mea. Nihil enim credimus super Angelos, nisi sponsum et Mariam. Omnis ergo creatura pertranseunda est quasi via qua venitur ad sponsum, etiam ipse sponsus, in quantum homo pertranseundus est quasi via, non amplectendo ut finis, sicut dicit Augustinus. Propter quod ipse in quantum est homo, vocat se viam : vocat se veritatem et vitam, sed in quantum Deus est. Tenui eum, quasi duobus brachiis geminae charitatis, quae sunt longa per perseverantiam, et flexibilia per obedientiam : et duplici manu bonae operationis ad honorem Dei et exemplum proximi. Nec dimittam, id est, non desinam amare vel bene operari, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae, id est, donec notum et dilectum fecero toti Ecclesiae quae me genuit et nutrivit. In quo ostenditur, quod singuli inventum sponsum teneant, nec dimittant donec notum et dilectum fecerint toti Ecclesiae, pro posse. Vel, toti Ecclesiae et genti suae, ut cortina cortinam trahat . Et qui audit, dicat: Veni .
In manuum candore, planitie, extensione, et moderata quantitate, De manibus suis dicit Maria, Cantic. v, 5 : Ma-nus meae stillaverunt myrrham, et digiti
mei pleni myrrha probatissima. Per manus opera, per digitos operum discretio. Myrrha probatissima, perfectissima carnis et carnalium voluptatum mortificatio. In his autem verbis ostendit Maria impletum in ipsa quod Angelus ei promiserat, dicens, Luc. I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Spiritus enim sanctus supervenit in eam, et sic eam vestivit desuper, quod totum quod in ipsa erat carnale, absorptum et a spiritu, et carnalitate mortificata, solus in ea dominabatur spiritualis affectus.
Dicit ergo : Manus meae stil laverunt myrrham. Nam in spirituali gratia sic absorpta sum, quod nihil in me vixit de carnali concupiscentia, vel mundana, quin potius manus meae et digiti mei, Id est, opera mea et operum meorum discreta distinctio, perfectione mortificationis testimonium proferebant. Et nota, quod superius dicit Filius de matre : Messui myrrham meam cum aromatibus meis . In verbo metendi notatur abundantia. Item, Eccli.XXIV, 20, dicit Maria : Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Illa myrrha electa est, quae sine vulnere et inscissione corticis manat ab arbore, et illam amaram carnis mortificationem designat, quam profert anima, nullo peccati vulnere sauciata. Talem myrrham messuit Dominus in Vlrgine, quod licet vulnus peccati non haberet, seipsam tamen multipliciter mortificare curavit : et ideo bene dicit, quod digiti sui pleni sunt myrrha probatissima : et talis myrrha proprie Domini est. Unde dicit : Messui myrrham meam, etc.
Item, De manibus sponsi dicit sponsa, et congrue potest intelligi de manibus Mariae, Cantic. v, 14 : Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Tornatum caeteris artibus promptior est atque velocior, regulam justitiae tenet, et operis sinum pulcherrime circumcidit. In eumdem modum omnia opera Christi vel Mariae circumcisa fuerunt, ut licet cum quadam operandi promptitudine et celeritate fierent, numquam tamen a justitiae regula deviarunt. Vel, tornatiles dicuntur manus Mariae : quia sicut ars tornaiidi promptior est aliis artibus, sic Maria ad benefaciendum promptior omnibus sanctis.
Aureae propter sapientiam operandi : quia sapientia signatur in auro, et ipsa sic ingeniose scit miseris misericordiam Impendere, quod non frangit sigillum divinae justitiae. Vel, aureae per charitatem, quae similiter signatur in auro : quia ex mera charitate nobis Impendit dona misericordiae, gratiae, et gloriae, implens illud Apostoli, I ad Corinth. XVI, 14 : Omnia vestra in charitate fiant.
Plenae hyacinthis, Hyacinthus enim est lapis coloris aetherei : quia quidquid Christus gessit in corpore, quidquid mater vel Filius agit vel egit in opere, totum de fonte sapientiae processit, et semper procedit, totum caelesti intentione refulget et refulsit. Vel, plenae hyacinthis : quia nihil aliud quam caelestia praemia in suis operibus Intendebat.
Plenae etiam dicuntur manus Virginis, scilicet operibus bonis : quia abundantius omnibus creaturis benefacit ipsa, vel Filius per ipsam omnibus creaturis. Unde de ipsa dicit natura humana, Sapient.VII, 11 : Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius, id est, dona gratiarum.
Aliter : Manus illius tornatiles, id est, volubiles, promptae scilicet in omnem partem operari, sicut quod torno fabrefactum est, in omni parte volubile est. Vel, tornatiles, id est. per circuitum circumcisae, et quosdam circulos spectantibus praeferentes, sicut omne quod torno circumcisum est, circumpolitum est. Quia in suis operibus circulos exprime- bat omnimodae perfectionis et spiritualis conservationis. Circulus enim est ab eodem in idem reversio. Nam sicut ex Patre omnia operabatur, sic et ad ipsum et in ipsum omnia per gratiarum actionem referebat. Unde dicit. Joan. XIV, 10 : Pater in me manens, ipse facit opera. Aureae per sapientiam et charitatem, quae duo deaurant omnia opera, et ea Iaciunt optanda et amabilia. Vel ideo aureae : quia nullo igne tribulationis laedi vel uri potuerunt. Plenae hyacinthis, hoc est, solis pretiosis et caelestis coloris operibus, hoc est, quae caelum potius ostenderant, ipsumque de caelo caelestemque venire probarent. Unde dicit, Joan. v, 36 : Opera quae dedit mihi Pater ut perficiam ea,... testimonium perhibent de me. Et opera ejus instar hyacinthi in claris cordibus clara, in tenebrosis obscura : quia hyacinthus in sereno clarus, in obscuro et nubilo apparet obscurus. Nam illis qui illuminati erant sapientia et gratia, sancta caelestia et divina ejus opera apparebant, sed tenebrosis per infidelitatem et insipientiam magica et seductoria, sicut Judaeis et Pharisaeis.
Item, Decor manuum consistit in operatione et extensione : et Maria manum suam aperuit et aperit semper inopi, et pallium suum extendit ad pauperem . Et manus habet extensas, non contractas, exemplo Filii, qui manus extendit, non contraxit in cruce. Et in hoc Hevae contraria, quae marium contraxit, fructum rapiens interdictum.
Item, De candore manuum Virginis dicit beatus Bernardus super illud Canticorum, II, 16 : Dilectus meus mihi, ei ego illi, qui pascitur inter Ulla. Beatus Bernardus : " Manus Mariae quaedam lilia candidissima sunt : nec causabitur liliorum amator inter lilia non inventum, quidquid inter Mariae manus invenerit. "
Vel, candor manuum ejus in hoc consistit, quod peccatum non fecit . Et ideo secundum puritatem manuum ejus retributum est ei a Domino.
Manuum etiam pulchritudo multum consistit in digitorum decenti conjunctione seu junctura, quia digitus quasi decenter junctus : et sunt digiti isti qui designant discreta opera, recti per intentionem, flexibiles per obedientiam, graciles per mortificationem, candidi per innocentiam, longi per perseverantiam, unguibus muniti per patientiam adversariorum finalem, quia unguis finis est manns.
Mystice : Manus Ecclesiae sunt operarii boni, quijuxta consilium Apostoli ad Galatas, VI, 10, dum tempus habent, operantur bonum ad omnes : de quibus dicitur, Cantic. v, 14 : Manus illius, id est, Christi, tornatiles. Opus quod fit in torno, celeriter fit et sine errore. Sic faciendum est omne opus bonum sine errore, ut pura sit intentio operantis, quod fit quando ad honorem Dei, pro salute animae, et ad exemplum proximi operatur.
Primo, ad honorem Dei, ut non tibi, sed Domino attribuas quidquid boni feceris, dicens cum Isaia, XXVI, 12 : Omnia opera nostra operatus es nobis, Domine, Et facto quidquid boni potueris, dicas te humiliando : Servus inutilis sum . Eccli. x, 29 : Noli te extollere in faciendo opere tuo, etc.
Pro salute animae, ut eam scilicet intendas. Eccli. xxx, 15 : Salus animae in sanctitate justitiae. Gregorius : " Quivult misereri proximo, a se trahat originem miserendi. "
Ad exemplum proximi. Matth. v, 16 : Luceat lux vestra coram hominibus, etc.
Celeriter etiam operandum est, sicut fit opus in torno, Unde, Proverb.III,. 28 :
Ne dicas amico tuo, id est, Christo mendicanti in paupere : Vade, et revertere,cras dabo tibi, cum statim possis dare. Ad Hebr. IV,11 : Festinemus ingredi in illam requiem, id est, operari ea quae faciunt ad ingressum.
Item, Tornatiles, id est, expeditae : quod competit manibus quae propter
Deum operantur, ut facto uno bono opere unius generis, statim se transferant ad aliud faciendum, exemplo Christi magistri et Domini nostri, cujus omnis actio nostra est instructio, qui de die praedicabat et miracula faciebat, de nocte vero orabat, ut nullum tempus vacuum pertransiret, quod non in opus nostrae salutis expenderet.
Aureae. In auro tria. Sapientia, obedientia, charitas. Sapienter ergo, id est, discrete operandum est, ut dignos et bonos semper aliis praeferat. Eccli. xii, 1 : Si benefecris, scito cui benefeceris, et erit gratia in bonis tuis multa, item, sapienter, ut ostentationem fugias et laudem transitoriam : quia sicut dicit Gregorius, valde bona sua parvipenderunt, qui ad eorum remunerationem laudes hominum sufficere credunt. Item, sapienter juxta consilium Apostoli, II ad Corinth. viii, 13 : Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, etc. Obedienter, id est, juxta praeceptum Evangelii, vel spiritualis patris, exemplo Domini dicentis, Joan. XIV, 31 : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Charitative. Unde, I ad Corinth. XVI, 14 : Omnia vestra in charitate fiant.Plenae hyacinthis : plenae ut abundanter benefacias. Tob. IV, 8 : Quo modo potueris, ita esto misericors, etc. Messem nobis bonorum operum satione multiplici praeparemus : et quanto uberius satiari cupimus, tanto ei a quo totum accepimus , largius conferamus.
Aliter : Plenae hyacinthis, pluraliter,
ut pro aeterna retributione, quae erit multiplex plenarie operis : quia sicut dicitur, Isa. lxvi, 23 : Erit mensis ex mense , etc. Mensis dicitur a mene quod est defectus. Erit ergo mensis ex mense : quia ex defectu bonae operationis erit deiectus gloriosae retributionis.
Vel, Plenae hyacinthis, ut ad hoc abundes operibus bonis, ut tandem in caelestibus detur tibi habitatio cum sanctis.
Item, Hyacinthus habet gratiam impetrandi : quia qui bene operati fuerint in praesenti, in tuturo misericordiam impetrabunt.
Item, Manus illae plenae sunt hyacinthis, quae pro aeterna retributione plenarie operantur. Illae quasi plenae luto, quae operantur pro terrenis, id est, pro gloria vel. lucro temporali.
Aliter : Manus Ecclesiae sunt illi qui manibus suis laborant quod bonum est, ut habeant unde tribuant necessitatem patienti . Et debent esse tornatiles: tornus enim in sua circumflexione semper eamdem viam tenet, et in nullo deviat, et est tornatura caeteris artibus promptior et expeditior. Similiter boni operarii in Ecclesia Dei debent esse prompti, veloces, et expediti, non pigri in bonis operibus, et in nullo deviare, sed semper divinorum praeceptorum viam tenere. Erunt autem manus aureae, si tales operarii igne charitatis ardeant, et per sapientiam luceant, quae duo signantur in auro quod splendet et est coloris ignei. Et debent esse plenae hyacinthis. Hyacinthus est gemma coloris aetherei, et signat spem et desiderium bonorum caelestium : quia bona opera referenda sunt ad retributionem bonorum caelestium, non ad gloriam laudis humanae.
Item, Notandum, quod duplex est manus, scilicet sinistra et dextra : in quo docemur, quod duplex operatio Christiano necessaria est, ut operetur opera paenitentiae : quia aliquando peccavit, et hoc quamdiu fuit in sinistra vitae praesentis.
Et hoc docuerunt Joannes Baptista , Christus , Petrus , ut tribus tantis testibus crederet omnis mundus de paenitentia facienda. Et toti tres habuerunt idem thema, scilicet Poenitentiam agite, etc.
Altera debet esse manus, scilicet dextera, ad facienda opera misericordiae pro adipiscenda aeterna retributione, quae signatur per dexteram. Unde, Cantic. II, 6 : Dextera illius amplexabitur me. In hac duplici manu decem digiti, et in singulis digitis tres juncturae. Duae manus, ut dictum est, opera paenitentiae et misericordiae ad honorem Dei. et exemplum proximi. Decem digiti, decalogi adimpletio, ad quam tenentur tam paenitentes quam misericordes. Quod, scilicet praecepta pertinent ad dilectionem Dei et proximi. In singulis fere digitis tres juncturae, ut quidquid operaris pertinens ad paenitentiam vel misericordiam, attribuas Patri cui potentia, et Filio cui sapientia, et Spiritui sancto cui voluntas attribuitur. In omni enim opere meritorio tria haec exiguntur, scilicet scire, velle, et posse, Idcicrco Psalmo decantato dicimus : " Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. " Psalmus dicitur a AdminBookmark quod est tangere, et designat operationem. Bona autem operatio non fit sine adjutorio Dei trinitatis, qui dicit, Joan. XV, 5 : Sine me nihil potestis facere. Et ideo ipsi totum attribuendum per gratiarum actionem, ut ad locum a quo exeunt flumina, revertantur , ut dicamus cum Isaia, XXVI, 12 : Omnia opera nostra, etc, ut supra.
Et nota, quod pollex qui fortior est aliis digitis, duas juncturas habet tantum, quae sunt magnanimitas in prosperis, ne per ea dissolvatur, et patientia in adversis, ne per adversa frangatur : et ita pollex significat fortitudinem, cujus filiae sunt magnanimitas et patientia, ut dictum est. Index qui sequitur, prudentia
vel sapientia, quae nobis indicat quid agendum. Tres articuli hujus digiti, memoria praeteritorum, intelligentia praesentium, providentia futurorum. Tertius dicitur medius, et est justitia, quae docet nos tenere medium, et jus suum reddere univeris. Tres articuli, reddere superioribus obedientiam et reverentiam, paribus pacem et adjutorium, inferioribus disciplinam et tutelam. Quartus dicitur medicus , et signat temperantiam. Tres articuli, modestia in lingua, sobrietas in gustu, et continentia in tactu. Ecce habes quatuor cardinales virtutes. Quintus dicitur minimus digitus, et designat humilitatem quae est custos caeterarum virtutum. Hujus tres articuli, subdere se pari, majori, minori. Dicitur etiam digitus hic auricularis ab aure quam purgat, et per aurem obedientia figuratur : humilis enim obedientia delet peccata commissa per auditum. Item, minimus digitus consummat manum, et est humilitas quae consummat et perficit omnes virtutes. Quam consummationem praecepit Dominus, Luc. xvii, 10, dicens : Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus. Digitus etiam minimus fortis est valde, et sine eo deperit tota manus : quia nulla operatio bona est coram Deo, vel memoria sine humilitate, et ipsa est quae fortius impugnat diabolum, et triumphat de eo. Unde de Josue dicitur, Eccli. xlvi, 7 : In descensu perdidit contrarios : quia qui descendit per humilitatem, destruit daemonum potestatem, etc.
In uberum congrua dispositione, duritia, et parvitate quoad virgines. De uberibus beatae Virginis dicitur, Cantic.I, 1 : Meliora sunt ubera tua vino, etc. Ibidem, v. 3 : Memores liberum tuorum super vinum : recti diligunt ic. (Quaere retro titulo de diligenda Maria.) Ipsi etiam dicitur, Cantic.IV, 5 : Duo uberatua sicut duo hinnuli, etc. (Hoc Invenies expositum supra titulo de pietate ei compassione Mariae.)
Ubera Virginis possunt dici dilectio Dei et proximi, quibus sensus suos nutriebat. Vel, ubera signant virginitatem, mammae foecunditatem.
Item, De mammis matris dicit ei Filius, Cantic.IV, 10 : Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea, sponsa ! Pulchriora sunt ubera tua vino, etc. Dicit quidam, quod ubera proprie sunt virginum, et mammae sive mammillae matronarum. Et beata Virgo utrumque habere, dicitur, scilicet ubera et mammas : quia et virgo est et mater est, quod nulla alia. Dicitur ergo : Quam pulchrae sunt mammae tuae. etc. Quid enim pulchrius in oculis peccatoris afflicti quam pietas et misericordia, quae signantur in uberibus et mammis. Pulchriora sunt etiam haec ubera peccatoribus, quam austeritas severitatis quae signatur in vino. Vel etiam, vino, id est, austeritate legis punientis sine misericordia. Vel, vino, id est, omni jucunditate carnali et temporali. Vel etiam , vino, ad. litteram : quia vinum laetificat carnem, sed ubera ista jucundant mentem,
Aliter : Quam pulchrae sunt mammae tuae, id est, quanta reverentia et honore sunt amplectendae et extollendam, sicut dicitur, Luc. XI, 27 : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
Item, De uberibus matris dicit ei Filius, Cantic.VII, 8, habito respectu ad tempus passionis : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus: ei erunt ubera tua sicut botri vineae, etc. Quasi diceret : Dixi , quod ascendam in palmam, id est, discipulis meis revelavi passionem meam, et etiam ipsis Judaeis. De primo dicit, Matth. xx, 17 et 18 : Assumpsit Jesus, duodecim discipulos secreto, et ait illis : Ecce ascendimus Je- rosolymam, etc. Dixit etiam Judaeis,
Joan. XII,32 : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Satis etiam credibile est, quod matri colloquens in secreto, ei praedixerat passionem et resurrectionem suam. Est ergo sensus : Dixi matri meae, quod ascendant in palmam, id est, exaltabor in cruce, et apprehendam fructus ejus, id, est, utilitates provenientes ex ipsa mea crucifixione, quae sunt resurrectio, ascensio, Spiritus sancti missio, hoc quoad me : peccatorum remissio, hoc quoad homines : daemonum subjugatio, Scripturarum manifestatio, et caetera hujusmodi. Fructus etiam isti sunt omnes salvandi, quorum pars ultima Judaei, quorum reliquae salvae
fient.
Aliter : Ego dixi, id est, ab aeterno disposui, quod ascendam in palmam, id est, in arborem crucis triumphalem, et apprehendam fructus, scilicet victoriae meae, resurrectionem scilicet, et ascensionem, et fidem Apostolorum. Vel, fructus ejus, id est, homines redemptos, quos apprehendit primo in latrone paenitente et detentis in limbo. Et tunc inter mortis angustias, in hora indignationis meae contra crucifixores, cum meditabor in spiritu meo duro per diem aestus , cum videlicet spiritus meus in aestu passionis exacerbatus de malorum suppliciis et vindicta cogitabit, tunc, inquam, erunt duo ubera tua sicut botri vineae : recordabor enim, quod de te carnem assumpserim, quod lac de tuis uberibus suxe- rim, recordabor incarnationis meae mysterium. Et ista recordatio tamquam vini potus praesentis irritationis et indignationis oblivisci me faciet, ne festinem ad vindictam. Quod praeviderat Propheta dicens illi: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis .
Vel, Generaliter comparantur ubera Virginis botris vineae : ex uberibus enim exprimitur lac, et ex botris vinum quod hominem laetificat et inebriat, et facit obliviosum et facilem ad condonandum irrogatas sibi injurias, et largum ad danda grandia. Omnino siquidem in hunc modum lac quod sancta labia Domini expresserunt et traxerunt a maternis uberibus, ipsum delectavit, et quadam inenarrabili dulcedine inebriavit, ne recordaretur de caetero, sed nobis facile condonaret irrogatas sibi injurias, et largiter nobis daret gratias et virtutes in praesenti, et in futuro gloriam sempiternam.
Item, De uberibus matris dicit ei Filius, Canctic. vii. 7 : Statura tua assimilata est palmae, ei ubera tua botris. Statura tua. (Istud invenies paulo infra, titulo de statura Mariae.) Alia etiam ratione ubera Mariae botris assimilantur, in quo mirabilis praerogativa merendi demonstratur in Virgine, quae non minus meruit fundendo lac ex uberibus suis ad nutrimentum Filii, quam meruerunt martyres, qui per botros figurantur, fundendo sanguinem suum per martyrium. Omnium enim operum merces secundum radicem charitatis pensatur.
Item, De suis uberibus dicit Maria dilecto, Cantic.VII, 11 et 12 : Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica : ibi dabo tibi ubera mea. In hac auctoritate ostenditur sollicitudo quam gloriosa Virgo gerit pro Ecclesia Dei. Unde dicit dilecto : Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, id est, visitemus illos qui sunt in agro, et nomine praedicationis humanorum cordium terram scindunt. Veni, dilecte mi, commoremur in villis, facientes mansiones apud illos qui habitantes in unum per dilectionem, uno jure vivunt. Surgamus mane ad vineas plantandas m fide. Videamus si floruit vinea per boni operis exordium, si flores fructus parturiunt per boni exordii complementum. Videamus si floruerunt mala punica,
quorum flos rubeus desiderium imitandi passionem Dominicam demonstrat in viris fidelibus, qui per illas arbores designantur. Et subdit Domina : Ibi dabo tibi ubera mea, ut gustes interpellationes meas pro Ecclesia, quae procedunt de uberibus meis, per quae supra diximus ipsius pietatem et misericordiam designari. Et in hoc ostenditur, quod pro hujusmodi orat ipsa libenter.
Item, De uberibus virginis dicunt sodales Christi, Cantic. viii, 8 : Soror nostra parva, et ubera non habet. Et sunt verba sodalium Christi, sanctorum videlicet prophetarum, qui quasi repraesentant Domino beatam Virginem tamquam ad hoc aptam, ut carnem assumat ex ea, et dicunt : Soror nostra, Virgo Maria, parva est per humilitatem mentis, munda quoque et pura tamquam tenella juvencula, quae nondum habet ubera. Christus autem tamquam acceptans oblatam sibi Virginem, subinfert: Quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est ? In illa videlicet die quando eam. alio quetur Archangelus Gabriel. Et tacentibus sodalibus, respondet tota Trinitas, dicens : Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea : si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis . Quibus verbis Virgo respondens introducitur, ac si dicat : Fiat mih sicut dixistis, et aedificate super me propugnacula aurea vel argentea : quia ego sum murus . Addit quoque : Et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Beata siquidem Virgo murus est propter firmitatem propositi conservandae virginitatis. Ubera ejus sunt sicut turris propter supereminentem foecunditatem divinae prolis. Murus etiam est nostrae defensionis, et super eam aedificavit tota Trinitas propugnacula argentea : hoc enim ad defensionem Ecclesiae tota Trinitas aedificavit in ea, ut precibus suis bene sonantibus inimicum repellat. Et signatur hoc in argento, quod caeteris metallis dulcius sonat. Cum ergo dixisset : Ego murus, subjunxit : Et ubera mea sicut turris. Ac si dicat : Misericordia mea et pietas mea, quibus quasi uberibus suffragiorum dulcedine Iacto filios Ecclesiae, sunt turris, munimentum scilicet, refugium et securitas peccatorum. Et hoc ita est, ex quo sic accepta sit gratia; sic placida facta sum coram eo, id est, ex Dei beneplacito, ut essem quasi pacem reperiens, id est, vere pacem reperiens et faciens inter Deum et hominem, ut essem pacifica tamquam mater veri pacifici, mediatrix mediatoris mater.
Quod autem dicitur : Si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis , sic intellige : Siquidem Christus se vocat ostium , et mater hic vocatur ostium, sed aliter et aliter. Nam Christus dicitur ostium, id est, apertura sive via per quam intratur ad vitam, quod ipsi soli convenit. Unde de ipso discretive dicit Joan. x, 9 : Ego sum ostium, ego, non alius. Ostium quoque dicitur compactio tabularum, per quam malevolis clauditur ingressus in domum,. Unde et hic dicitur : Si ostium est, compingamus illud tubulis cedrinis. Beata Virgo ostium est in Ecclesia, quae malignis obsistit spiritibus, ne ad devotos suos intrent et accedant sicut volunt. Et hoc ostium tot tabulis est compactum a sancta Trinitate, quot in ipsa sunt virtutes et privilegia dignitatum. Et hae tabulae cedrinae dicuntur : quia imputribiles sunt et odoriferae, et per humilitatem in profundum radicatae creverunt in immensum.
Item, De uberibus Mariae vel fidelis animae seu personae religiosae dicit ei sponsus secundum aliam expositionem, Cantic.IV, 5 : Duo ubera tua sicut duo hinnuli capreae gemelli, etc. Binarius bis positus, scilicet duo, signat duplicem di-
lectionem, quam debet habere anima ad Deum vel proximum : vel scientiam duorum Testamentorum, qua debet se regere : vel fidem et operationem. Tua dicit ad differentiam uberum carnis et mundi. (Titulo de gula.)Sicut duo hinnuli capreae gemelli. Duo diminutiva, scilicet hinnuli et gemelli, duplex humilitas, scilicet interior et exterior.
Quinque autem notantur in hinnulo. Primum, pinguedo duplex, charitatis et devotionis, vel gratiae et charitatis. Unde, Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Istud convenit praedicatoribus et oratoribus, id est, contemplativis, qui sunt intercessores nostri, qui sine dono gratiae et sine charitate non impetrant. Ideo sequitur in versu : Et labiis exsultationis laudabit os meum.
Secundum, acumen visus ad sibi cavendum. Unde Apostolus, ad Ephes. v, 15 : Videte quomodo caute ambuletis. Et etiam ut octo partes contempletur, scilicet supra et infra, ante et retro, interius et exterius, deorsum et sinistrorsum.
Tertium, velocitas quae est per obedientiam : quia sicut dicit beatus Bernardus : " Velociter currit sermo Dei, et velocem desiderat habere obsequentem.)) Et per operationem. Unde, Eccle.IX, 10 : Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, etc.
Quartum, pulchra pilorum distinctio seu. varietas : in quo signatur varietas gratiarum, virtutum, bonorum operum, et honestorum studiorum. Tales enim vestiuntur discoloribus .
Quintum, arduorum scansio, scilicet per contemplationem, ut licet corpus ponderosum conversetur hic in regione corporum, quia sicut dicit Gregorius, carnis proprius locus terra est, tamen conversatio animae vel spiritus sunt in caelis in regione spirituum, id est, Angelorum, ut
in generali resurrectione trahat ad. se corpus suum : quia modo seminatur corpus animale, sed resurget spiritale . Si vero spiritus modo conversetur in regione corporum, ut in lupanari, vel taberna, et hujusmodi, tandem a corpore suo trahetur ad regionem corporum, id est, ad terram miseriae et tenebrarum, etc. Unde, Psal. cxlv, 4 : Exibit spiritus ejus, scilicet falsi clerici, falsi monachi, falsi religiosi, falsi Christiani : et revertetur in terram suam, id est, sibi debitam: quia noluit terram viventium. Vel, suam quam comparavit pretio malorum operum. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum, id est, perversae cogitationes eorum quae separant a Deo , erunt causa quare pereant in aeternum.
Item, Ubera fidelis animae sunt quoad Deum, intellectus sinistrum ad ipsum cognoscendum, et affectus dexterum ad ipsum diligendum. Vel, gratitudo et humilitas. (Quaere titulo de charitate Mariae, quomodo dilexit Deum memoriter.) Quoad se, justitia sinistrum ad se puniendum per paenitentiam et disciplinam, quia peccavit, et hoc contra praesumptionem : misericordia dexterum contra desperationem. Eccli. 24 : Miserereanimae tuae placens Deo. Quoad proximum compassio, et congratulatio. Unde, ad Romam XII, 15 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus. Compassio sinistrum alienis malis. Hoc habebat qui dicebat, II ad Corinth. XI, 29 : Quis infirmatur, et ego non infirmor, etc. ? Congratulatio dexterum alienis bonis. Hoc non carebat idem Apostolus dicens ad Philippenses ,II, 17 et 18: Gaudeo, et congratulor omnibus vobis. Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
Sine hujusmodi uberibus parvula est omnis anima, et ubera non habet : nec est nubilis, id est, idonea Christo con- jungi, nec potest habere lac efficacis doctrinae, etc.
Debent etiam haec ubera ad hoc ut sint signum spiritualis virginitatis esse quasi parva et dura in reputatione habentis, ut quantumcumque compassus fueris, semper videaris tibi durus : quantumcumque congratulatus fueris, parum judices.
In dorsi rectitudine, ut sit videlicet sine omni strumositate et gibbositate.
Dorsum Christi, Mariae, et sanctorum, patientia eorum. Super quod dorsum jugiter fabricant peccatores, scilicet Judaei, pagani, haeretici, et blasphemi, et persecutores sanctorum, et super quod prolongaui iniquitates suas. Illi autem rectum habent dorsum, qui patiuntur pro aeternis. Illi vero strumosum, qui pro temporalibus vel propriis delictis, ut mercatores et malefici. Dicitur autem dorsum ex eo quod superficies ejus dura et quasi saxea ad portanda onera et tolerandas percussiones, etc.
In ventris debita dispositione. Unde, Cantic.VII, 2, dicitur ei : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis. (Quaere titulo de virginali foecunditate Mariae,)
Item, De ventre Filii dicit male tic. v, 14 : Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Et potest congrue exponi de utero Virginis. Venter ejus non est ut alii ventres, in quibus repit diabolus pectore et ventre , sed est eburneus per virginitatem. Nam sicut cum ebore nascitur candor ejus, sic cum carne Christi et ipsius Mariae natus est candor virginitatis, quae est viror genitus. Et quia sapphirus caelestis coloris est, dicitur venter matris vel Filii distinctus, id est, pulchre notatus sapphiris, id est, quibusdam conformitatibus cum angelica natura, quae notatur in sapphiro. Nam virginitas soror est Angelorum, sicut dicit beatus
Thomas Apostolus. In Angelis enim est virginititas et ejusdem virginitatis incorruptibilitas. In Angelis quoque omnis motus divinae voluntati subjectus est. Hoc itaque decore multiplici signati sunt venter matris et Filii, et a ventribus caeteris distincti. Nam in carne utriusque fuit virginitas incorruptibilis, et tam in carne Filii quam matris, nullus motus qui a Deo beneplacito discordaret. Alia translatio : Munditiam carnis Christi vel ipsius Virginis non tantum assimilat angelicae munditiae, sed etiam praeponit dicens : Venter ejus, id est, Filii vel matris, sicut pyxis eburnea super lapidem sapphirum. In hac autem pyxide transmisit nobis Pater illud medicinale unguentum, scilicet corpus Christi, quo medicatum, est genus humanum, et de cujus odore tota respersa est Ecclesia fidelium. (Quaere titulo de vasis, ubi dicitur Maria apotheca.)
Mystice dicuntur Ecclesiae verba ista : Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus Iiliis. Venter Ecclesiae : quia venter tenerrima est pars corporis, signat mulieres quae vocantur filiae propter teneritudinem pietatis et compassionis. Et quia venter sedes est fecunditatis corporalis, et figura spiritualis fecunditatis. Et quia cibaria spiritualia per meditationem decoquuntur et digeruntur in ventre memoriae, sicut cibi corporales in ventre carnali.
Sicut acervus tritici, qui latus ab imo tendit in conum. Nam spirituales personae late se effundunt in vigiliis, jejuniis, disciplinis, et caeteris corporalibus exercitiis. Et terminantur in conum : quia quanto perfectiores in charitate et latiores in operibus misericordiae et paenitentiae, tanto se minores et minus perfectas arbitrantur et Credunt : in quo ostendunt se pertinere ad arcam quae consummata est in cubitu uno. Et bene dicitur sicut acervus tritici : quia coacervare debent omni studio triticum, verbum Dei, quo pasci et nutriri debet columba, id est, fidelis anima, ut scilicet exemplo matris Domini omnia verba Dominica conservent et conferant in cordibus suis.
Vallatus liliis, quasi ex omni parte, scilicet tam in corde, quam in sensibus, membris, et montibus liliorum habens candorem : et ideo ponitur liliis pluraliter : quia non sufficit castitas corporis sine castitate mentis. Nec etiam duplex haec castitas sufficeret sine castitate sensuum, membrorum et motuum, et tam corporalium quam spiritualium actionum.
Aliter : Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris. Venter Ecclesiae conjugati, qui fragiliores et teneriores sunt in Ecclesia : et quia omnino nequeunt continere, permittitur eis uti conjugio. Et debet hic venter esse eburneus, ut qui utuntur conjugio, sint in conjugali castitate firmissimi, ut nullo frangantur adulterio : quia ebur est os elephantis animalis castissimi, et est ebur os firmissimum, frigidum, candidum, et durum. Dicitur etiam hic venter distinctus sapphiris, quasi nec totus caro, nec totus sapphirus, sed carne et sapphiro distinctus. Nam conjugatus in quantum cogitat quae Dei sunt, sapphirus est, qui caelestis coloris est : in quantum cogitat quomodo placeat uxori, caro est : et talis divisus est secundum distinctionem Apostoli, I ad Corinth. VII, 34, quia cogitat quae Dei sunt et quae sunt mundi : nisi enim cogitaret quae Dei sunt,.non esset divisus : et si cogitaret tantummodo quae mundi sunt et quomodo placeret uxori, non esset distinctus sapphiris.
Vel, Per ventrem possunt intelligi quaelibet infirmae personae in Ecclesia Dei, quae fortes possunt fieri coram Deo, si venter hic fuerit eburneus per frigiditatem contra aestum luxuriae, et candidus contra omnimodam aliam immunditiam, et solidus contra vanitatem et inconstantiam, et saltem distinctus sapphiris, etsi non potest esse totus sapphirinus, ut sic tractet temporalia, quod non obliviscatur aeterna.
In umbilici competenti positione. Cantic.VII, 2, dicit ei sponsus : Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Per umbilicum infirmitas carnalis concupiscentiae designatur. Unde per Job virtus Behemoth in umbilico ventris esse dicitur . Sed in ista Virgine sic aruit et induruit umbilicus, ut esset quasi lignum aridum, nullum habens humorem carnalis concupiscentiae, et quasi opere tornatili velut crater circumcisus est ejus umbilicus interius et exterius ab omni tentatione exteriori et interiori. Nec indiget poculis iste crater, quibus ille potetur qui clamat in cruce : Sitio . Sed de hoc cratere potavit vinum et lac : nam cum lacte candoris virginalis mortificationem carnis propriae, quae austerum saporem habet, ut vinum commixtum invenit:, ut delectaretur pariter in utroque.
Aliter : Umbilicus tuus, id est, castitas tua quae occupavit in te locum et sedem ubi in aliis mulieribus regnat luxuria. Unde Dominus improperat animae sordidae per luxuriam, Ezechiel.XVI, 4 : In die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus. Castitas, inquam, tua est sicut crater tornatilis, id est, rotunda, quia contines propter amorem caelestium : et est perfecta, quia casta es in corde, in membris, in moribus, et in sensibus, sicut opus tornatile rotundum est et perfectum. Crater, dico, numquam indigens poculis : quia numquam patitur sitim carnalis concupiscentiae : qui enim sitit, poculis indiget. Vel sic : Numquam indigens poculis, id est, irrigatione gratiae : quia tota es gratia plena. Secundum quosdam crater est scyphus quatuor habens aosulas.
Aliter : Ut istud dicatur Ecclesiae : Umbilicus tuus crater tornatilis. Umbili-
cus in medio corporis. Maria in medio Ecclesiae, quae est corpus Filii sui sine acceptione personarum, facta cum torno doctrinae Spiritus sancti, plena per humilem mansuetudinem sine scrupulo omnis peccati, potens dicere multo verius quam David : Sine iniquitate cucurri viam mandatorum Dei , et direxi alios per exemplum. Crater iste concavus per humilitatem, sphaericus per supernae mercedis intentionem, capax viiii et omnis liquoris, id est, omnis gratiae. De materia pretiosa : quia in utero sanctificata, et sanguine Filii redempta. Clausus inferius, et apertus superius conceptu temporalium et appetitu caelestium. Tenetur manu Spiritus sancti vel Filii qui est manus Patris. Potat nos sicut mater filios vino multiplici. (Titulo duodecimo, sig. de horto, ubi ipsa dicitur vitis, istud invenies.) (Quaere etiam titulo de cratere aureo et argenteo, titulo de vasis.)Numquam indigens poculis, quae Filius ejus qui est vitis vera , eidem subministrat, scilicet dona gratiarum, et sufficientia ejus quae est ex Deo et in illos redundat et illos influit qui bonae operationis manu craterem hunc apprehendunt, et quasi ori apponunt ejus magnalia devote praedicando et laudes ejus dulciter decantando.
Mystice : Per umbilicum in quo est vis generativa et fervor desiderii quoad mulieres designari possunt sancti praedicatores, quorum desiderium seu fervor ad spiritualem prolem in Dei Ecclesia generandam. Et hic umbilicus est veluti crater, quo vinum doctrinae germinans virgines propinatur . Et est tornatilis, id est, circularis, planatus, politus, et per circuitum circumcisus, ut nihil habeat rugatum, nihil angulare, sed totum simplex et verum vita praedicatorum et doctrina totum perfectum, et imaginem
aeternitatis praeferens et amorem. Perfectio enim et aeternitas notantur in figura circulari. Numquam indigens poculis : quia affluentia sapientiae salutaris numquam indigent in se, et in alios semper redundat : quia illam sincere et pie aliis administrant.
Moraliter : Umbilicus fidelis animae zelus, vel pietas, vel mater amborum charitas propter causas supra dictas. Numquam indigens poculis sapientiae salutaris, quae numquam desunt charitati : quia unctio docet de omnibus . " Ubi enim charitas est, sicut dicit Augustinus, quid est quod possit deesse?Neque enim deesse potest charitati qui charitas est : nec quidquam suorum ei deesse permittit, qui totum se et sua in manibus posuit charitatis. "
In orarium et tibiarum aequa soliditate. Unde dicitur ei, Cantic.VII, 1 : Junctura faemorum tuorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu artificis. Femora in viris, femina in mulieribus, et sunt haec femina decora sicut monilia, id est, connectuntur invicem per castitatem, sicut monilia duas partes tunicae connectunt. Nota, quod junctura feminum Virginis non tantum dicitur casta vel pudica, sed etiam castitatis monitoria. Propter quod monilibus comparatur. Et dicuntur monilia quasi castitatem monentia : nam ad continentiae munditiam ipsius per exemplum nos commonet et invitat.
Haec autem monilia fabricata dicuntur manu artificis. Nam artifex Spiritus sanctus in feminibus ejus hanc juncturam, hanc castitatis praerogativam fabricavit, qui totum carnalis concupiscentiae fomitem per supervenientem rorem caelestis gratiae exstinxit in ea.
Item, De cruribus vel tibiis sponsi dicitur, Cantic. v, 15, et congrue potest exponi de cruribus vel tibiis Mariae : Crura illius columnae marmoreae, quaefundatae sunt super bases aureas. Alia translatio dicit : " Tibiae ejus columnae marmoreae. " Crura ista sunt temperantia in prosperis, et patientia in adversis, quae duo totum aedificium virtutum sustinent et supportant.
Vel moraliter : Tibiae quae fortes sunt velut columnae marmoreae, et totam corporis compactionem portant, sunt fortitudo et perseverantia, quae omnium virtutum et sanctorum operum compaginem portant et sustentant. Et illae columnae ut portare valeant istud aedificium, fundatae sunt super bases aureas, scilicet charitatem et sapientiam, quae signantur in auro : fortitudo onim debet fundari in sapientia ne se praecipitet, perseverantia in charitate, alioquin deficiet, et non stabit.
In debita pedum divisione et rectitudine. De pedibus Mariae et sanctorum dicitur, Ezechiel., 7, de sanctis animalibus : Pedes eorum, id est, affectus, pedes recti, per debitam intentionem : et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, quae fissa est per discretionem, ungulam habens per patientiam finalem, firmiter figitur per stabilitatem in bono, terram conculcat inferiora contemnendo, circularem figuram imprimit ea quae sursum sunt quaerendo et amando.
Nota, quod per pedes signantur affectus : quia affectibus accedit mens ad se et ad Deum, et recedit a se et a Deo. Duo autem pedes fidelis animae, duplex affectus. Dexter desiderium placendi Deo, vel sollicitudo quomodo ei placeat cui se probavit . Sinister studium quomodo prosit fratribus. Et hi duo pedes portant animam in caelum. Duo pedes animae peccatricis proprius sensus et propria voluntas :et hi portant in infernum. Duo pedes animae justae istis contrarii, obedientia contra propriam voluntatem, et humilitas contra proprium sensum. Chrysostomus : " Pedes sunt motus animae,
quibus incedit non de loco ad locum, sed de malo ad bonum, et e converso. " Gregorius : " Velle mente ire est. " Augustinus : " Ambulat anima non pedibus, sed moribus. "
Item, Pedes nostri quibus stando, sedendo, incedendo conculcamus terram, sed non jacendo, docent nos, quod affectus nostri debent assidue conculcare terrena, excepta corporis mediocri necessitate.
Item, De pedibus, id est, affectibus matris potest dici illud Apocalypsis, I, 15 : Pedes ejus similes aurichalco. AdminBookmark Graece, aes Latine. Christus fuit aureus per patientiam, quae non murmurat in flagellis, sicut nec aurum in percussionibus malleorum. Fuit aeneus per clarum sonum praedicationis manifestae, sicut in camino ardenti : quia totum fecit, ex vehementi fervore charitatis. Quod dicit, pedes ejus, signat inferiorem partem, scilicet humanitatem. Pedes autem nostri, id est, allectus calceandi sunt pellibus mortuis, scilicet sanctorum praecedentium exemplis et conversationibus muniendi : alioquin si nudus fuerit affectus noster, multum timere poterit in deserto viae hujus venenatum morsum serpentis antiqui, et etiam illorum trium serpentium, de quibus agitur, Deuter. VIII, 15. (Quaere titulo, quod Maria vitis,)
Item, Pedes sunt affectus : quia sicut pedes corporales portant exteriorem hominem, sic affectus interiorem.
Isti pedes quandoque exurantur, scilicet ira, odio vel invidia. Proverb. VI, 27 et 28 : Numquid potest homo.., ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus ? Ab his tollendum est calceamentum, id est, mortua opera causa refrigerii. Josue, v, 16 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim in quo stas, sanctus est , id est, Ecclesia, vel domus religionis. Quandoque frigore dis- solvuntur, id est, torpore negligentiae. Ideo dicitur, Matth. XXIV, 20 : Orate ut non fiat fuga vestra in hieme : quia torpor negligentiae pedes adstringit. Hi sunt calceamentis mundi, id. est, sanctorum defunctorum exemplis quasi pellibus mortuis. Jerem. ii, 25 : Prohibe pedem tuum a nuditate, etc. Exod. XII, 11, a calceatis comeditur agnus paschalis. Quandoque lapide colliduntur, id est, fidei haesitatione. Unde : Cave ne forte offendas ad lapidem pedem tuum . Petra est Christus . Hi sunt lavandi butyro divinae misericordiae, et fovendi oleo gratiae, quod infusum est vulneribus sauciati . Et haec duo largitur Christus petra. Job, XXIX, 6 : Lavabam pedes meos butyro, sperando in misericordia Dei. Vel, mundabam affectus meos contemplatione humanitatis Christi, quae per butyrum, et divinitatis quae per mel. Unde sequitur : Et petra fundebat mihi rivos olei, id est, Christus dabat serenitatem conscientiae. Quandoque inquinantur carnis voluptate, quae lutum est et caenum. Thren. i, 9 : Sordes ejus in pedibus ejus. Quare? quia non est recordata finis sui. Hi sunt aqua abluendi. Unde, Joan. xiii, 5 et seq., lavit Dominus pedes discipulorum. Cui. Petrus: Domine, non tantum, pedes meos, id est, affectus, sed et manus, id est, opera, ei caput, id est, sensuum evagationem. Vel, caput, i d est, intentionem quae ordinanda est versus caelum. Quandoque sordidantur pulvere vanae gloriae. Unde praecipitur Apostolis, Matth. x, 14, et Luc. IX, 5 : Excutite pulverem de pedibus vestris.
Moraliter : Pedes, id est, affectus debent calceari, id est, muniri hyacintho, hoc est, caelesti desiderio, ut possimus occurrere obviam Christo in aera venienti ad judicium. Item, pedes Ecclesiae sustentates eam in gratia et virtute, et Christum caput Ecclesiae sustentantes eam in gratia et virtute, et Christum caput Eo clesiae portantes per mundum, praedicatores sunt, de quibus dicitur, Isa. lii, 7 : Quam pulchri super montes pedes, etc. Hi debent tingi in. oleo spiritualis gratiae vel misericordiae, et perfundi abundantia spiritualium charismatum. Unde dicitur de Aser, Deuter.XXXIII, 24 et 25 : Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum. Ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua. Vel, pedes Ecclesiae sunt inferiorum operum ministri, qui dum ad usus necessarios inferiora exercent officia per extrema ministeria velut pedes terrae inhaerent. Sed tales lavandi sunt butyro sicut dicit Job, XXIX, 6 : Lavabam pedes meos butyro : quia secundum Gregorium, voce crebrae admonitionis quasi infusione pinguedinis debent perfundi, ut sanetur si quid asperitate viarum fuerit laceratum.
Item, De his pedibus dicitur, Apocal, I, 15 : Pedes ejus similes aurichalco : quia sicut aurichalcum assimilatur auro, sic et ipsi licet a longe majores imitentur, eis tamen quantum possunt, assimilari nituntur, qui per aurum signantur.
In staturae vel gressuum commendabili honestate. De statura matris dicit ei Filius, Cantic.VII, 7 : Statura tua assimilata est palmae, etc. Statura, id est, rectitudo bonae intentionis et sanctae operationis discretio, assimilata est palmae, ut sicut palma, id est, arbor triumphalis crucis Dominicae terribilis est malignis spiritibus, sic beata Virgo merito suae rectitudinis malignos spiritus terreat et expellat. De hac statura vel statione dicitur, joan.I, 25 : Stabat juxta crucem
Jesu mater ejus. Et bene dicitur, stabat: quia cum omnes Apostoli vacillarent in fide tempore Dominicae passionis, ipsa in fide stetit immobilis, cum esset terra illa de qua dicitur, Eccle.I, 4 : Terra in aeternum stat. (Quaere titulo de terra).
Vel ideo dicit: Statura tua assimilata est palmae : quia sicut signum crucis quae per palmam designatur, armatura est specialis contra diabolum, sic invocatio nominis beatae Virginis quod est Maria. Unde beatus Bernardus : " Non sic timent, etc. " (Quaere titulo de nomine Mariae.)
Vel sic : Statura tua, id est, recta intentio tua, et ad caelum directa bona operatio, assimilata, est palmae : quia ad terrena despicit incurvari, et in caelestibus appetit remunerari, et illud bravium quaerit tantummodo quod quandoque daturus est Dominus animae vitiorum victrici : de quo, Apocal. ii, 17 : Vincenti dabo manna absconditum, etc.
De gressibus matris dicit ei Filius, Cantic. vii, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Haec calceamenta sunt testimonia sanctorum patrum et eorum exempla. Ezechiel. XVI, 10, dicit Filius matri : Calcavi te ianthino : et cinxi te bysso, etc. Et quia erat calceata ianthino, ideo dicuntur gressus ejus pulchri in calceamentis. Nam pedes ejus, id est, cogitationes et opera decore spiritualis devotionis et intentionis velut pedes in calceamentis hyacinthinis resplendebant. Et quia tincta erat bysso castitatis et virginitatis adstricta balteo quae est byssus retorta, ideo sequitur : Juncturae femorum, etc, ubi supra.