CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De rescriptione circumscriptionis dictae
ad divisionem honorum. Rescribendo igitur quae dicta sunt de felicitate, primo rescribendo videamus si concordant ad partes bonorum. Bonum autem hic accipimus communiter id circa quod est conversatio hominis et quae referuntur ad usum nostrum. His igitur bonis divisis tantum, ita quod quaedam sint de exterius dictis bonis, sicut sunt bona fortunae quae organice ad conversa- tionem hominis deserviunt: et quaedam terminantur bona circa animam, quae in ipsa sunt ad operationem perficientia,
sicut sunt virtutes : et tertia bona sunt circa corpora, sicut sanitas, et robur, et pulchritudo, et sensuum vivacitas. Inter haec tria bona, maxime bona dicimus et principalissime ea quae sunt circa animam : quia propter illa, alia duo genera bonorum requiruntur. Actus autem et operationes omnes animales, hoc est, quae animae sunt, ponimus in numero bonorum circa animam existentium. Actus ergo et operationes animales de numero principalium et meliorum bonorum sunt, quia actus et operationes meliores sunt habitibus. Ergo secundum hanc opinionem a Philosophis ab antiquo confessam, quae dicit quod felicitas optimorum est, benedictum est quod felicitas est animae operatio: quia sic ponitur in numerum bonorum optimorum.
Hoc autem adhuc alia probatur ratione. Recte enim optimorum bonorum est, quia dictum est in antehabitis quod operationes et actus sunt fines. Finis autem ultimum et optimum est. Per hoc igitur quod felicitas esse finis dicta est operationum, probatur quod ipsa est de numero bonorum circa animam existentium, et est optimorum bonorum, et non eorum quae exterius sunt bonorum. Felicitas igitur bene dicta est animae esse operatio et finis. Huic autem rationi consonat, quod omnes dicunt felicem secundum quod felix est, et bene vivere, et bene operari, et operari secundum perfectam vitam : quia secundum praedicta felicitas bona est operatio et fere vita bona. Dico autem fere propter quosdam felicitatem fortunae committentes : et ideo dicentes quod felicitas sit de numero exteriorum bonorum.