In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Scio, " id est, simplici notitia cognosco : sicut accipitur in Psalmo xciii, 11 : Dominus scit cogitationes hominum.
" Opera tua, " scilicet, mala et sine charitate facta : " quia nomen habes, " id est, magnam famam quae nomen appellatur. I Machab. v, 57 : Faciamus et ipsi nobis nomen, etc.
" Quod vivas, " fide quae vita est. Habacuc, ii, 4 : Justus in fide sua vivet. Item, charitate. 1 Joannis, III,14 : Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Nota : In hoc redarguit eum de hypocrisi: quia hypocritae solum sine re nomen habent sanctitatis, sed non opera : faciunt enim omnia ut videantur ab hominibus.
" Et mortuus es, " morte culpae, de qua, Sapient. i, 13 : Deus mortem non fecit, etc. Ambrosius de Observantia Episcoporum : " Ne sit nomen inane, et crimen immane : ne sit honor sublimis, et vita circumvallata peccatis : ne sit deifica professio, et diabolica actio. Quicum- que talis est non habet quod vivat, sed mortuus est. "
" Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant : non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. "
Hic tangitur emendationis admonitio hortando ad paenitentiam.
Et tanguntur tria. Primo, ut intentionem in Deum dirigat. Secundo, dicit quare hoc moneat, ibi, " Non enim invenio. " Tertio, monet ut bona audita timeat, v. 3 : " In mente ergo. "