LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quod intelligentia indivisibilis simplificatur et vivificatur per influentiam bonitatum quam recipit a causa prima.
Cum autem intelligentia sit substantia secundum se activa, sequitur quod actio ejus sit essentialis operatio: propter quod actio ejus in ipsa accepta idem est, sicut radius solis in sole, soli est idem, nec efficitur diversa actio ab intelligentia, nec per processionem et distantiam ab ipso. Ex actione ergo nullam recipit diversitatem, sicut nec lux solis a radiis emissis. Per actionem autem comparatur ad inferiora. Per comparationem ergo ad inferiora divisionem vel numerum non recipit. Per influentias autem quae fiunt a prima causa vel a qualibet superiori intelligentia super inferiorem, quanto plus de illis recipit, tanto plus reducta in superiores et primam causam, ad unum et simplex. accedit : et quanto plus accedit ad unum et simplex, tanto plus vivificatur et simplificatur : per influentias ergo bonitatum quo plus multiplicantur in ea, eo plus simplificatur et unificatur : et quod est causa uniflcationis et simplifica- tionis, causa est indivisibilitatis : ergo ex bonitatibus influxus non efficitur multiplex, sed indivisibilis et impartibilis.
Hujus simile est in omni eo quod attenditur per accessum ad veram nominis impositionem. Eo enim quo intendens plus influit sibi de forma quae intenditur, efficitur simplicius et intenditur similius, sicut est in fluxione superioris luminis ad inferius, et sicut in fluxione albantis in albatum, et sicut est in influxu formae moventis in id quod movetur. Est autem hoc pius in intelligentiis et lumine intelligentiarum quam in corporeis et formis corporalibus, quanto puriora sunt intelligentia et lumen ejus quam formae corporales. Constat enim per ante habita, quod tales processus bonitatum diversitatem non habent nisi ex distantia, unitatem autem et puritatem et immaterialitatem reducta in causam primam. Ex quo sequitur, quod bonitates influxae a superiori, influunt in inferiora implentes ea et redundantes in ipsa et convertentes ea ad unitatem superioris influentis, et sic colligantes multiplicitatem inferioris ad superioris simplicitatem.