CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Utrum autem scientia sit quantum, etc. Videtur hic Doctor ad hoc declinare, quod in intellectu Beatorum Theologia possit dici scientia, etiam quantum ad illam quartam conditionem, quia potest acquiri per causam applicatam scito per discursum, sic quod intellectus Beati videns in essentia divina, puta quidditatem hominis, ex quo talis quidditas ut visa in essentia divina, virtualiter continet veritates, etc. et per consequens talis veritas conclusionis, sive notitia conclusionis potest vere causari a notitia praemissarum. Nam sicut intellectus distincte cognoscens hominem, potest statim formare praemissas et applicare illas conclusioni, ita videns ipsum hominem in essentia divina potest idem facere, ut patet in littera Doctoris.
Secundo dicit Doctor quod discursus (qui formaliter est illatio consequentis ex antecedente, et fundamenlaliter est duae praemissae formatae in debito modo et figura, et terminative ipsa conclusio) non requirit successionem temporis, sed naturae tantum, id est non est necesse ut prius tempore sciantur praemissae, et posterius tempora conclusio ; vel quod prius tempore sciatur una praemissa, et posterius tempore alia praemissa. quia talis successio tantum est in intellectu imperfecto, cujusmodi est intellectus noster conjunctus. Sed sufficit ad verum discursum successio naturae, ita quod notitia praemissarum, sive evidentia prius natura habeatur quam notitia vel evidentia conclusionis. Et ultra in discursu syllogistice, per quem acquiritur vera scientia, requiritur quod praemissae sint magis nolae vel evidenliores, et conclusio sit nola per notitiam praemissarum sive per evidentiam praemissarum, sic et patet quomodo Beatus potest scire hominem esse risibilem, videndo quidditatem hominis in lumine essentiae divinae, et sic discurrere applicando causam per discursum syllogisticum ad ipsum scitum.
Et cum dicitur ab Augustino 15. de Trin. c. 16. vel 41. scilicet quod scientiam nostram, vel objectum scientiae, unico intuitu videbimus, dico quod Augustinus loquitur dubie, cum dicit fortasse, etc. nec illud intendit asserere; sed quod verbum nostrum (id est, cognitio distincta essentiae et contentorum in ea virtualiter vel identice) non sit aequale Verbo Dei, id est notitiae genitae quae propriissime dicitur Verbum Dei, quae notitia perfectissime exprimit memoriam foecundam, ut infra patebit dist. 27. et sic non negatur talis discursus a beato intellectu, cui una proprietas potest esse evidens ex evidentia quidditatis, etc.
Et ex his patet quomodo in intellectu divino non sit proprie discursus, videlicet qui sit a magis nolo ad minus notum, quia hoc dicit imperfectionem. Potest tamen ibi esse discursus syllogisticus, sic quod prius natura aliquid cognoscatur, et posterius natura aliud, patet, quia intellectus Patris prius natura cognoscit essentiam divinam et omnem perfectionem intrinsecam, et poslerius natura quidditates, vel quod prius natura cognoscit quidditatem hominis, et posterius natura veritates inclusas in quidditate hominis ; non tamen ibi est discursus, ita quod procedatur a magis nolo ad minus notum, et quod notitia unius sit a causa notitiae alterius, cum haec omnia includant imperfectionem.
Sed hic occurrunt aliquae difficultates ex dictis Doctoris. Prima ,quia Doctor vult in quaestione de subjecto Theologiae,quod Deus sub ratione Deitatis, sit subjectum Theologiae Dei, et ibi vult quod Theologia Dei sit evidens ex subjecto, ita quod subjectum ut primo notum, continet veritates necessarias Theologicas ; ergo videtur quod intellectus divinus vere discurrat a magis noto ad minus notum.
Praeterea, in illa quaestione : An Deus sit subjectum Theologiae sub aliqua ratione speciali, dicit quod cognitio subjecti est perfectissima in scientia cujusest subjectum ; et in quaestione immediate praecedente, vult quod cognitio subjecti in aliqua scientia sit simpliciter distinctior cognitione cujuscumque alterius considerati in tali scientia, et per consequens talis scientia erit notior, et sic poterit discurrere a magis noto ad minus notum. Nec valet dicere, quod non est ibi successio secundum prius et posterius natura, quia oppositum probatum est supra, ex dictis Doctoris.
Dico, quod ad verum discursum, in quo proceditur a magis noto ad minus notum, requiritur secundum aliquos, quod notitia conclusionis sit vere causata a notitia praemissarum; tota autem cognitio Theologica in intellectu divino, est tantum una intellectio eadem sibi, ut patet in isto 1. dist. 2. licet posset diversificari secundum alium et alium respectum ad aliud et aliud objectum, ut patet a Doctore in 1.
dist. 39. et sic eadem notitia non potest dici magis et minus nota.
Dico secundo, quod etsi in Theologia in se possint formari praemissae, et ex his educi conclusio, ita quod notitia praemissarum sit evidentior notitia conclusionis, hoc tantum erit verum ut comparatur intellectui creato, qui potest habere aliam et aliam notitiam respectu praemissarum et conclusionis, tamen hoc non est verum in intellectu divino, qui tantum potest habere unam notitiam omnium.
Dico tertio, quod etiam posito quod intellectus beatus creatus una simplici cognitione possit cognoscere praemissas et conclusionem, et similiter intellectus divinus, tamen intellectus creatus poterit discurrere a magis noto ad minus notum, ita quod eadem notitia, ut terminatur ad praemissas, erit evidentior se ipsa ut terminatur ad conclusionem, quia evidentia conclusionis est ab evidentia praemissarum, et prius natura talis notitia potest terminari ad praemissas, et posterius natura ad conclusionem. Licet ergo realiter non dicatur magis vel minus evidens, secundum tamen diversas terminationes potest dici magis vel minus evidens. Ex hoc enim quod terminatur ad propositionem per se notam, dicitur propter se evidens; ut vero terminatur ad conclusionem natam fieri evidentem ab alio, dicitur propter aliud evidens.
Et quod intellectus beatus creatus possit unico actu simplici cognoscere omnia in essentia divina, patet a Doctore in 3.d. 14.q. 2. et in Quodl.q. 15. Intellectus vero divinus etsi unico et simplicissimo actu cognoscat omnia, et praemissas et conclusiones, et quodammodo prius natura praemissas et posterius conclusiones, non tamen poterit dici magis vel minus evidens, nec in se realiter, nec propter aliam et aliam terminationem, quia omne quod sonat imperfectionem excludendum est ab intellectu divino. Nam essentia divina immediate movet intellectum divinum ad cognitionem omnium, ita perfecte ad cognitionem unius, sicut alterius, ita quod cognitio unius non dicitur evidens propter cognitionem alterius.
Dico ultra, quod intellectus divinus cognoscit omnia, ut in essentia divina clare visa, et non unum per aliud, ut dicit Doctor q. 15. Quodlib. Essent etiam aliae difficultates, quas brevitatis causa pertranseo, et forte alias declarabuntur.