IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Respondeo nullo tempore,etc. Haec est conclusio Doctoris, nempe in statu legis naturae Deum instituisse aliquod Sacramentum in remedium peccati originalis. Hoc idem docuit supra quoest. 3. art. 3. Ratio est, quia Deus nunquam dereliquit hominem post lapsum sine remedio ad salutem necessario, quale est illud, quod delet originale; et patet hoc, quia lex naturae ordinabat hominem ad salutem, ergo habuit media necessaria. Secundo, quia in illo statu fuit vera Ecclesia, fuerunt electi, fuit fides, fuit justificatio, quia Abraham secundum Apostolum fuit justificatus ex fide ; fuit etiam sacerdotium et plura sacrificia, quae placuerunt Deo, ergo et remedium aliquod delendi originale. Patet idem ex ordine divinae praedestinationis, quo statutus est Christus Redemptor generis humani, ex cujus meritis praevisis Deus semper pro omni tempore et statu peregrinationis Ecclesiae, et electorum contulit beneficia, salutis invocantibus se. Hoc etiam supponunt Patres.
Dubium autem est, an tale remedium fuerit verum, et proprie dictum Sacramentum? Negant D. Bonaventura hic art. 1. quoest, 1. Solo dist. 2. quoest. 1. Durandus quoest. 8. quia Sacramentum debet esse aliquod signum determinatum, quale non fuit remedium legis naturae, vel ut aliqui volunt, ex fide parentum, salvabatur infans.
Doctor autem docet illud fuisse necessario ex institutione divina signum certum et efficax, qualecumque fuerit ; deinde dicit quod probabilius fuerit aliquod sensibile signum quam intelligibile, quia ita magis congruit homini pro statu viae, et responsione ad primum Gregorii lib. 4. Moralium. Et habetur de consecratione dist. 4. cap. Quod apud, etc. dicentis : Quod agit apud nos aqua Baptismi, hoc egit apud veteres pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii, etc. interpretatur de actu exteriori et sensibili fidei, qui actus sufficienter potuit habere rationem Sacramenti ex institutione divina. Quod autem dicat sola fides, intelligitur privative ad fidem protestatam in sacrificiis, non autem ad eamdem in actu externo et sensibili.
Responsione autem ad secundum dicit, tale Sacramentum fuisse revelatum Patribus, et potuisse esse aliquod sacrificium, quod simul etiam fuit Sacramentum, quia Scriptura dicit sacrificia quaedam illius legis placuisse Deo ; et congruitatem adjicit ex eo quod homines illius temporis fuerint proni ad idololatriam, qua ratione etiam Patres docent in lege veteri institutum esse cultum in sacrificiis hostiarum, ne populus ad idololatriam pronus dilaberetur ex privatione immolationis hostiarum.
Haec ergo est resolutio Doctoris, certum esse datum fuisse remedium originalis in statu legis naturae. Secundo, certum esse fuisse tale institutum a Deo, alias non haberet efficaciam. Tertio, probabilius esse fuisse aliquod sensibile, sive fuerit fides exterior cum oblatione parvuli, vel aliquod sacrificium quod simul fuerit Sacramentum, vel quid aliud speciale, de quo ex Scriptura nihil constat.
Fuisse signum aliquod determinatum sensibile magis concordat verbis Augustini lib. 5. contra Julianum, cap. 9. Nec ideo tamen credendum est, inquit, et ante datam Circumcisionem famulos Dei quandocum p?e in iis inerat mediatoris fides in carne venturi, nullo Sacramento ejus opitulatos fuisse parvulis suis, quamvis quid illud esset, aliqua necessaria causa Scriptura latere voluerit, etc. Simile habet lib. 2. de Nuptiis et concupiscentia, cap. 12.
Ad probationem autem hujus faciunt ea, quae dicta sunt de efficacia Circumcisionis in commento praecedentis quaestionis in initio, quia eaedem congruentiae ibi adductae, huc etiam spectant, ut quod Ecclesia in statu naturae fuerit visibilis et una ; ergo non solum unitate fidei, sed ritus, et maxime hujus Sacramenti, in quo discerni posset membrum a non membro, et Ecclesiae constare posset de remedio certo adhibito parvulis. Unde verba illa Gregorii sola fides, intelligi possunt de fide alligata signo sensibile, quod ad hoc Deus instituit, quoniam verba sequentia denotant idem, nempe virtus sacrificii quod profuit adultis, quam habebant ex institutione et acceptatione divina.
Quod autem quidam referant electionem et oblationem sacrificiorum, eorum-I que designationem ad instinctum internum cujusque, vel ad ipsius Ecclesiae determinationem pro illo statu, non recte videtur fundatum, quia in eo statu sicut fides et cognitio Dei fuit minus explicita, ita non expediebat homines committere sibiipsis, in iis potissimum, quae erant necessaria ad salutem, et ut rite fierent, supponenda erat Dei acceptatio et institutio juxta rationem Doctoris, quae non potuit aliter, quam per revelationem et institutionem haberi ; magis ergo periculum erroris fuit in eo statu, quantum ad haec, sine revelatione divina, quam in aliis sequentibus statibus, in quibus cognitio veritatis crevit.
Quod si ille instinctus erat naturaliter, certum est non potuisse ex illo principio, lumine naturae cognito, post lapsum circa aliam instructionem aut traditionem sufficienter regulare naturam, in iis quae erant ordinis supernaturalis, ut experientia constat, de lapsu hominum illius status in idololatriam et vitia. Quod si erat divinus, non sufficienter etiam regularet Ecclesiam, quae fide et cultu visibili, et universali uniri debuit, quia instinctus particularis ad haec non sufficit, neque potest sufficienter discerni, si sit securus, nisi ex regulis certis et universalibus fidei reguletur.
Verum de statu legis naturae non est hujus loci disserere, alias autem data occasione id fiet. Alia plura hic disputari solent de Sacramentis in genere, quae infra de singulis in specie tangentur: hic enim legem commenti sequimur, prout textus Doctoris subministravit materiam, quamvis plura incidenter illata ex consulto praeterire libuit, ne occasionem magis quaerere, quam rectum cursum sequi videremur. Plura de Sacramentis novae legis in genere in sequenti explicabuntur.