REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum cultus latriae debeatur Christo secundum naturam humanam ?
Alens. 3. p. q. 30. m. 2. D. Thom. 3. p . q. 25. art. 2. et hic quaest. 5. art. 2. D. Bonavent. art. I. quaest, I. Ricbard. art. 2. quaest, I. Durand. q. 2. Gabr. dist. 8. q. I. Suar. 3. p. disp. 55. sect . I. et 2. Vasq. disp . 95. Bellarm. l. de cultu Sanctorum cap. 12. vide Scot. I. Met. q 2. et in Oxon. hic q unica.
Circa nonam distinctionem quaeritur primo : Utrum cultus latriae debeatur Christo solum secundum naturam divinam ? Quod sic, quia ratio naturae humanae habet superiorem, quia natura humana est serva ; igitur Christo ratione illius non debetur cultus latriae. Hoc videtur per Augustinum super illud Psalmi 98. Adorate scabellum ejus.
Item, quod est summe adorabile, est summe diligibile ; sed nihil est in Christo, quod sit summe diligibile, nisi natura divina, quia nihil aliud habet rationem infiniti.
Oppositum vult Augustinus serm. 58. de verb. Dom. super illud : Non turbetur cor vestrum, etc. Et ponitur in littera. Et Damascenus de Orth. fide lib. 3. cap. 6.