Quarto quaeritur utrum bonum, sapiens, iustum et huiusmodi, praedicent de deo accidens.
Et videtur quod sic.
Quod enim praedicatur de aliquo non significans substantiam, sed illud quod naturam assequitur, praedicat accidens. Sed Damascenus dicit, quod bonum et iustum et sanctum, dicta de deo, assequuntur naturam, non autem ipsam substantiam significant.
Praedicant ergo de deo accidens.
Sed dicebatur, quod Damascenus loquitur quantum ad modum significandi.
Sed contra, modus significandi qui sequitur rationem generis, oportet quod ad rem referatur: genus enim praedicatum significat substantiam subiecti, cum praedicetur in eo quod quid. Sed praedictis nominibus competit significare per modum assequentis naturam ratione generis: sunt enim in genere qualitatis, quae secundum propriam rationem ad subiectum respectum habet, nam qualitas est secundum quam quales dicimur. Ergo oportet quod iste modus significandi referatur ad rem, ut scilicet ea quae per praedicta nomina significantur, sint assequentia naturam eius de quo praedicantur, et per consequens accidentia.
Sed dicendum, quod ista nomina non praedicantur de deo quantum ad genus suum, quod est qualitas; non enim proprie dicuntur de deo nomina a nobis imposita. Sed contra, a quocumque removetur genus, falso praedicatur de eo species: quod enim non est animal, falso dicitur homo. Si ergo genus praedictorum, quod est qualitas, non praedicatur de deo, praedicta nomina non solum praedicabuntur improprie, sed falso de deo, et ita erit falsum quod dicitur, quod deus est iustus, vel quod deus est sanctus; quod est inconveniens.
Ergo oportet dicere, quod praedicta nomina in deo praedicent accidens.
Praeterea. Philosophus dicit, quod id quod vere est, id est substantia, nulli accidit. Ergo eadem ratione, quod secundum se est accidens, ubique est accidens.
Sed iustitia et sapientia et huiusmodi sunt per se accidentia. Ergo et in deo sunt accidentia.
Praeterea, omnia quae sunt in rebus creatis, exemplantur a deo, qui est forma exemplaris omnium. Sed sapientia, iustitia et huiusmodi, in rebus creatis sunt accidentia. Ergo et in deo sunt accidentia.
Praeterea, ubicumque est quantitas et qualitas, ibi est accidens. Sed in deo videtur esse quantitas et qualitas: est enim in deo similitudo et aequalitas; dicimus enim filium similem patri et aequalem. Similitudo autem causatur ex uno in qualitate, aequalitas ex uno in quantitate. Ergo in deo est accidens.
Praeterea, unumquodque mensuratur primo sui generis. Sed deus non solum est mensura substantiarum, sed omnium accidentium, quia ipse est creator et substantiae et accidentis.
Ergo in deo non tantum est substantia, sed accidens.
Praeterea, illud sine quo potest aliquid intelligi, accidentaliter de eo praedicatur. Ex hoc enim probat Porphyrius separabilia quaedam accidentia esse, quia potest intelligi corvus albus, et Aethiops nitens candore. Sed deus potest intelligi sine bono, ut patet per boetium.
Ergo bonum significat accidens in deo, et eadem ratione alia.
Praeterea, in significatione nominis duo est considerare: scilicet id a quo imponitur, et id cui imponitur. Quantum ad utrumque autem hoc nomen sapientia videtur accidens significare; imponitur enim ab eo quod est facere sapientem, quod videtur actio esse sapientiae; id autem a quo imponitur, est qualitas quaedam. Ergo omnibus modis hoc nomen et alia similia significant accidens in eo de quo praedicantur; et ita in deo est aliquod accidens.
Sed contra. Est quod boetius dicit, quod deus, cum sit forma simplex, subiectum esse non potest.
Omne autem accidens est in subiecto. Ergo in deo non potest esse aliquod accidens.
Praeterea, omne accidens habet dependentiam ab alio. Sed nihil tale potest esse in deo, quia quod dependet ab alio, oportet esse causatum; deus autem est causa prima nullo modo causata. Ergo in deo accidens esse non potest.
Praeterea, Rabbi Moyses dicit, quod huiusmodi nomina non significant in deo intentiones additas supra eius substantiam. Omne enim accidens significat intentionem additam supra substantiam sui subiecti. Ergo praedicta nomina non significant accidens in deo.
Praeterea, accidens est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. Sed hoc in deo esse non potest, cum ipse sit immutabilis ut probatur a philosopho.
Ergo in deo accidens esse
Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubitatione, tenendum est quod in deo nullum sit accidens; quod quidem ad praesens potest ostendi tribus rationibus. Prima ratio est, quia nulli naturae vel essentiae vel formae aliquid extraneum adiungitur, licet id quod habet naturam vel formam vel essentiam, possit aliquid extraneum in se habere; humanitas enim non recipit in se nisi quod est de ratione humanitatis.
Quod ex hoc patet, quia in definitionibus quae essentiam rerum significant quodlibet additum vel subtractum variat speciem, sicut etiam in numeris, ut dicit philosophus.
Homo autem qui habet humanitatem, potest aliquid aliud habere quod non sit de ratione humanitatis, sicut albedinem et huiusmodi, quae non insunt humanitati, sed homini.
In qualibet autem creatura invenitur differentia habentis et habiti. In creaturis namque compositis invenitur duplex differentia, quia ipsum suppositum sive individuum habet naturam speciei, sicut homo humanitatem, et habet ulterius esse: homo enim nec est humanitas nec esse suum; unde homini potest inesse aliquod accidens, non autem ipsi humanitati vel eius esse.
In substantiis vero simplicibus est una tantum differentia, scilicet essentiae et esse. In Angelis enim quodlibet suppositum est sua natura: quidditas enim simplicis est ipsum simplex, ut dicit Avicenna; non est autem suum esse; unde ipsa quidditas est in suo esse subsistens. Unde in huiusmodi substantiis potest inveniri aliquod accidens intelligibile, non autem materiale.
In deo autem nulla est differentia habentis et habiti, vel participantis et participati; immo ipse est et sua natura et suum esse; et ideo nihil alienum vel accidentale potest ei inesse. Et hanc rationem videtur tangere boetius, dicens: id quod est, habere potest aliquod praeterquam quod ipsum est; ipsum vero esse, nihil aliud praeter se habet admixtum.
Secunda ratio est quod, cum accidens sit extrinsecum ab essentia subiecti, et diversa non coniungantur nisi per aliquam causam, oportet, si accidens deo adveniat, quod hoc sit ab aliqua causa. Non autem potest esse ex aliqua causa extrinseca, quia sequeretur quod illa causa extrinseca ageret in deum, et esset prior eo, sicut movens moto, et faciens facto. Sic enim causatur accidens in aliquo subiecto ab extrinseco in quantum exterius agens agit in subiectum in quo causatur accidens.
Similiter etiam non potest esse ex causa intrinseca, sicut est per se in accidentibus, quae habent causam in subiecto. Subiectum enim non potest esse causa accidentis ex eodem ex quo suscipit accidens, quia nulla potentia movet se ad actum. Unde oportet quod ex alio sit susceptivum accidentis, et ex alio sit causa accidentis, et sic est compositum; sicut ista quae recipiunt accidens per naturam materiae, et causant accidens per naturam formae. Ostensum autem est supra, deum non esse compositum. Unde impossibile est quod sit in eo accidens.
Tertia ratio est, quia accidens comparatur ad subiectum sicut actus ad potentiam, cum sit quaedam forma ipsius. Unde cum deus sit actus purus absque alicuius potentiae permixtione, non potest esse accidentis subiectum.
Sic ergo patet ex praehabitis quod in deo non est compositio materiae et formae, et quarumcumque partium substantialium, nec generis et differentiae, nec subiecti et accidentis; patet etiam quod praedicta nomina in deo non praedicant accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod Damascenus loquitur de istis nominibus non quantum ad id quod praedicant de deo, sed quantum ad id a quo imponuntur ad significandum.
Imponuntur enim a nobis ad significandum ex formis accidentalibus quibusdam, in creaturis repertis. Vult enim ex hoc probare quod per nomina dicta de deo non notificatur nobis eius substantia.
Ad secundum dicendum, quod licet bonitatis humanae et sapientiae et iustitiae, qualitas sit genus; non tamen est genus eorum secundum quod de deo praedicantur, eo quod qualitas, in quantum huiusmodi, dicitur ens eo quod inhaeret aliqualiter subiecto.
Sapientia autem et iustitia non ex hoc nominantur, sed magis ex aliqua perfectione vel ex aliquo actu; unde talia veniunt in divinam praedicationem secundum rationem differentiae et non secundum rationem generis.
Et propter hoc Augustinus dicit: intelligamus quantum possumus sine qualitate bonum, sine quantitate magnum. Unde non oportet quod modus iste qui est assequi naturam, inveniatur in deo.
Ad tertium dicendum, quod si bonum et iustum univoce de deo praedicarentur, sequeretur quod falsa esset praedicatio, remoto genere. Nihil autem de deo creatura univoce praedicatur, ut infra ostendetur; unde ratio non sequitur.
Ad quartum dicendum, quod sapientia, quae est accidens, in deo non est; sed sapientia alia non univoce dicta; et propter hoc ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum quod exemplata non semper repraesentant perfecte exemplar; unde quandoque quod est in exemplari deficienter et imperfecte invenitur in exemplato; et praecipue in his quae exemplantur a deo, qui est exemplar omnem creaturae proportionem excedens.
Ad sextum dicendum, quod similitudo et aequalitas in deo dicuntur non quia sit ibi qualitas vel quantitas, sed quia de eo dicimus quaedam quae apud nos significant qualitatem vel quantitatem, cum dicimus deum magnum et sapientem et huiusmodi, etc..
Ad septimum dicendum, quod accidentia non dicuntur entia nisi per relationem ad substantiam tamquam ad primum ens; unde non oportet quod accidentia mensurentur uno primo quod est accidens, sed uno primo quod est substantia.
Ad octavum dicendum, quod omne illud sine quo res aliqua potest intelligi secundum suam substantiam intellecta, habet rationem accidentis: non enim potest esse quod non intelligatur id quod est de substantia rei, re secundum suam substantiam intellecta; sicut quod intelligatur quid est homo, et non intelligatur quid est animal. Deum autem nos non videmus hic per essentiam, sed consideramus eum ex eius effectibus. Unde nihil prohibet considerare ipsum ex effectu essendi, et non considerare ex effectu bonitatis; sic enim loquitur boetius. Sciendum tamen quod licet nos intelligamus aliqualiter deum, non intelligendo eius bonitatem, non tamen possumus intelligere deum intelligendo eum non esse bonum, sicut nec hominem intelligendo eum non esse animal: hoc enim removeret substantiam dei, quae est bonitas. Sancti vero in patria qui vident deum per essentiam, videndo deum, vident eius bonitatem.
Ad nonum dicendum, quod hoc nomen sapientia verificatur de deo quantum ad illud a quo imponitur nomen. Non autem imponitur nomen ab hoc quod est sapientem facere, sed ab hoc quod est sapientialia intellectualiter habere. Scientia enim, in quantum scientia, refertur ad scibile; sed in quantum est accidens vel forma, refertur ad scientem. Hoc autem quod est sapientialia habere, est accidentale homini, non autem deo.