Propinque # beatitudinis # profectus # quia # habet # propinque # aliu- # ill- # considerari p- # per se stans # alius,# adhuc. Hominis beatitudo principaliter in contemplatione consistit, ut philosophus probat. In hac autem vita non potest / homo / continue contemplationi intendere, tum propter quietem quae necessaria est, tum propter alias necessarias occupationes. Et sic non est homo, secundum illam / be- / etiam beatitudinem quae in hac vita possibilis est, semper et continue beatus, cum beatitudo non sit secundum habitum sed secundum actum, ut philosophus / dicit / probat. Deus autem semper seipsum actu contemplatur. Sua igitur beatitudo incomparabiliter nostram excedit, si qua in hac vita possibilis est. Adhuc. In nobis, si quid in praesenti felicitatis inest, perfectam stabilitatis fortitudinem non habet, propter innumeras hominum variationes et ex parte animae et ex parte corporis. Ammiscentur etiam multam quae beatitudinem perturbant, ut tristitiae, labores,/ opiniones fal- / errores et dubitationes. Haec autem omnia a deo sunt procul: incertitudo quidem / ut Aristoteles dicit / propter immutabilitatem /; alia vero quia de operationibus ad affectum pertinentibus non sunt in deo nisi amor et delectatio sive gaudium; intellectus vero eius nihil intelligit nisi per summam omnium causam, et sic / omnis / eius intelligere est sapientiae absque omni errore. Sua igitur beatitudo inextimabiliter nostram excedit.
Quia ex ipsa diffusione dividitur aliquid et per consequens minuitur.
Sua #