Increpasti. Supra ostendit Psalmista judicium factum ex parte sua, quia in hoc est factum sibi judicium debitum, et ex parte judicis; hic ostendit judicium sive justitiam factam sibi ex parte vindicatorum.
Et primo ponit ipsam justitiam. Secundo exponit, ibi, inimici defecerunt. Dominus puniens malos, tria per ordinem facit in eis. Primo quia non statim procedit ad ultimam poenam; sed primo reprehendit; secundo, nisi corrigantur punit; tertio exterminat. Quantum ad primum dicit, increpasti, per praedicatores. Isa. 58: annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum. 2 Tit. 4: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Item per tribulationes. Job 33: increpat quoque per dolorem in lecto, et ossa illius marcescere facit; et quantum ad hoc dicit, periit impius, vel Absalon, vel diabolus, job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Increpasti gentes, scilicet deceptas, et impius, concitans, periit, quia tota multitudo rebellavit; sed non est destructa, quia fuit seducta. Quantum ad tertium dicit, nomen eorum delesti, quod impii perpetuare nituntur; sed ipsi in perpetuum non inveniuntur.
Contra: nomen Judae est in memoria.
Dicendum, quod homines non intendunt nomen magnificare in malo, sed in bono; sed nomen Judae manet in malo. Prov. 10: nomen impiorum putrescit. Hieronymus dicit quod quidam ignotus, ut in memoria esset, combussit templum; et sic in malo remanet nomen malorum.