TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quare homo non bene odorat, sed bene tangit, et ideo prudens.
De odore autem et de olfactu minus bene determinabile est, quam de supra dictis sensibus. Licet enim homo habeat ingenium per quod possit excitare odores, et conferre de differentiis eorum plus quam aliud animalium, tamen in organo odoratus non bene sentit odores : et ideo non est manifestum homini per sensum, quale quid sit odor, sicut manifestum est quale quid sit sonus, et quale quid color. Causa autem hujus ad scientiam libri de Animalibus pertinet : sed tamen propter doctrinae bonitatem etiam hic aliquid dicetur. Est enim causa hujus,quod homo inter caetera animalia ma- jus habet cerebrum, et majus caput proportione sui corporis : cerebrum autem humidum et frigidum est : id autem quod connaturale est odori, siccum et calidum esse oportet. Quod autem cerebrum hominis sit frigidum et humidum respectu aliorum animalium, indicat longitudo dormitionis hominis : diutius enim et saepius dormit homo caeteris animalibus, ita quod quasi medietas vitae hominis somno deputatur : et ideo non per accidens propter defluentia reumata, ut quidam dicunt, homo male odorat, sed naturaliter ex ipsa cerebri quantitate et complexione. Propter quod animalia sicca habentia cerebra, sicut canes qui breves habent nasos, et vultures, et tigrides, bene odorant. Causa igitur quod odor non bene determinabilis est quale quid sit, est quia sensum odoratus habet homo incertioreni animalibus aliis et aliis sensibus, et habet eum aliis animalibus multis deteriorem. Prave enim sive debiliter homo odorat : cujus signum est, quia differentias quas ad sapores non refert, non discernit in odore subtiliter, sed excellentias tantum percipit, quarum una est cum laetitia quae est redolens sive bene odorans : alia autem cum tristitia quae est foetens, sive male odorans : medias autem non considerat differentias, sicut non existente sibi certo eo quo sicut agente sentimus in hoc sensu.
Rationale autem est et sic esse hominem odorantem, sicut sunt quaedam animalia videntia : animalia enim aquatica duros oculos habentia, non sentiunt bene colores, et differentiae colorum mediorum non sunt his manifestae valde, sed excellentias sentiunt, quae cum terrore sunt et non terrore : quoniam excellentia visibilis cum terrore immutat oculum, praecipue multum humidum humiditate aliena : quoniam haec humiditas movetur et discurrit in oculo, et foramina lucis vel
albedinis intensae receptiva diffundit et divaricat, et SIC facit magnae et monstruosas quantitatem : et ideo cum terrore videt quod videt. Hanc autem humiditatem habent in oculis aquatica magnos et duros oculos habentia. Indicant autem id hoc quod accidit in homine : si enim homo indigesta humiditate in oculis discurrente post somnum subito candelae lumen videat, videbitur lumen esse magnae coruscationis vel incendii, et terretur ad visum. Alia autem his opposita vident talia animalia sine terrore propter malitiam sui visus. Sic autem et hominum genus sentit odores quoad hoc quod non valde manifestae sunt sibi odorum mediae differentiae : sed tamen differentias quas in natura odorum non permanifeste sentit, ingenio adjutus potius quam olfactu, secundum analogiam ad sapores gus us distinguit et accipit per similitudinem species saporum cum speciebus illis quae sunt odorum.
Hoc enim modo juvatur optime in odorum differentiis cognoscendis, quia gustus est quidam tactus, ut infra dicemus : tactum autem habet homo certissimum inter omnes sensus, et inter omnia animalia. In aliis enim sensibus multum deficit ab aliis animalibus : secundum tactum autem multum differt in bonitate sensus ab aliis animalibus. Propter quod et homo prudentissimum est aliorum animalium : causa autem hujus est, quia tangibiles qualitates mixtione sua complexionem faciunt, quae complexio cum magis ab excellentis recedit tunc medietati et aequalitati est vicinior : et ideo coelo similior, in quo nulla est omnino contrarietas : et quia secundum merita materiae dantur formae, sicut dixit Plato, et unicuique complexioni propria respondet forma, ideo aequaliori complexioni debetur anima nobilissima, quae est intellectiva secundum prudentium dicto intellecto. Inter homines autem quicumque aequaliorem habent complexionem, habent eam in hoc quod magis recedunt ab excellentiis : et ideo illi optimum habent intellectum, alias tactum, et aptiores sunt secundum industriam intellectus, ita forte quod tantum ad aequalitatem reducetur complexio, quod videbuntur esse quidam dii terrestres, omnia quasi per seipsos intelligentes : et hi omnes sunt mollis et non laxae carnis, quoniam mollities provenit ex sicco bene commixto cum humido : et hoc est spumosum subtiles generans spiritus. Laxitas autem carnis provenit ex multo humido frigido : sed caro debet esse terminata temperamento calido, quod proportionaliter moveat spiritus, et non commisceat operationes suas, sicut facit superfluum calidum. Signum autem hujus complexionis est tenuitas ungiuni et subtilitas capillorum : haec enim indicant lucidos et subtiles esse spiritus cordis, qui ad cerebrum venientes optime deserviunt virtutibus animalibus : et inde proveniunt sapientiae et industriae : et quibus prudens et ingeniosus efficitur homo quantum est de natura, et ad actum prudentiae venit, nisi per inertiam naturae destruat aptitudinem. Haec igitur est vera causa prudentiae : et nunquam errantes dicunt esse bonitatem imaginationis : bonitas enim imaginandi ex frigida et sicca provenit complexione : et hoc indicat vel facit industriam et ingenium. Haec autem omnia dicta sunt ut sciatur quod certificatione sunt ambae differentiae odorum cognitae per saporum differentias, eo quod sapores melius scimus, cum gustus sit tactus quidam.
Ex dictis autem oportet accipere falsum esse vel dictum Antiquorum quorumdam dicentium quod aranea cuncta animalia excellit tactu : hoc enim dicentes non sufficienter crediderunt signo. Videbant enim araneam sentire vermiculos tangentes fila sui retis ad magnam distantiam : et hoc ob bonitatem sensus tactus fore credebant. Quod pro certo minime verum est : nihil enim spissae
pellis, et frigidae complexionis, et viscosam habens humiditatem, praecellit in tactu, sed habet tactum quasi stupidum : cujus signum est, quia aranea etiam cum tangitur cum igne, lente et non cito sentit : et ideo perceptio vermiculorum tangentium recte, est propter motum retis, quia continuum est : mota enim una parte continui movetur totum continuum.