CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Consona sunt dictis opinionum Antiquo-. rum superius inductorum.
Videntur autem sic determinata felicitate, ut diximus, existere omnia secundum convenientiam quae superius inducta sunt de opinionibus Antiquorum. Quidam enim ex Antiquis videntur dicere quod felicitas est virtus : et illi dividuntur in tres partes. Quidam enim dixerunt quod sit virtus secundum se. Alii autem, quod sapientia quae est dignissima virtutum intellectualium. Tertii vero dixerunt quod esset scientia, quae certior est inter virtutes intellectuales : et illi fuerunt Stoici. Dicebant enim nihil esse bonum nisi virtutem, et nihil malum nisi vitium . Videntes autem quod virtutis operatio est secundum rationem, ratio autem imago luminis intelligentiae : rationem ergo referentes ad lumen intellectuale, sapientiam dixerunt esse felicitatem. Rationem autem ad inferiora comparantes secundum quod ordinat causam in causatum : scientiam dixerunt esse felicitatem et summum bonum. Alii autem, sicut Epicurei, eorum quae dicta sunt aliquod cum voluptate adjuncta vel non sine voluptate dixerunt esse felicitatem. Alii autem, sicut plebeii, dixerunt haec esse felicitatem quae dicta sunt. Sed cum dictis comprehendunt exteriorum abundantiam, sicut et divitiarum copiam, et potentatus, et honores. Videntes autem quod incommodis a praeclarissimis operationibus retrahitur felix, dixerant voluptatem cum interioribus bonis esse felicitatem. Adhuc autem videntes quod exteriora bona organice subserviunt felicitati, sine quibus secundum optimum suum posse felix non operatur, cum interioribus conjunxerunt exteriorum abundantiam. Sed in hoc differebant quod quaedam istorum multi et veteres dixerunt. Veteres enim sicut dicitur in primo Metaphysicae, omnes in materiae speciem se contulerunt, parum ultra sensum considerationis habentes : et ideo similiter multis, hoc est, plebeiis judicabant de felicitate, ponentes eam esse vel voluptatem, vel non sine voluptate, et ponentes eam de numero exteriorum bonorum. Quidam autem istorum felicitatem esse dixerunt animae, pauci et gloriosi viri, sicuti illi qui dixerunt felicitatem vel sapientiam vel scientiam, quae sunt de numero interiorum et animalium bonorum. Neutros autem horum Philosophorum rationale est peccare in universis ut nihil congruum dicant: sed rationabile est unumquemque istorum Philosophorum secundum unum aliquid vel secundum plura dirigere aut dicere. Quamvis enim in supposito non concordant, tamen in ratione ponendi hoc quod ponunt, concordant cum rationibus introductis a nobis.
Rescribentes ergo ea quae de felicitate dicta sunt, invenimus quod dicentibus omnem virtutem vel quamdam esse felicitatem concors est ratio cum dictis nostris : etsi dictum discordet. Diximus enim quod felicitas est operatio secundum ipsam virtutem, virtutis existens, hoc est, quod virtutis est essentialis operatio : essentialis enim operatio per se convenit. Et secundum ipsum ad idem retulerunt intentionem nobiscum. Virtus enim secundum habitum et actum potest considerari: et ideo forte non parum differt utrum felicitas virtus est et optimum m possessione vel usu considerata, vel considerata in habitu vel operatione.
Dicit autem hic Eustratius, quod possessio refertur ad exteriora instrumentaliter virtuti deservientia : usus antem ad instrumentorum illorum exercitium : habitus autem ad qualitatem animae refertur difficile mobilem : operatio vero ad actum qui est secundum habitum. Et licet hoc verum sit, subtilius tamen dicitur quod virtus comparata ad subjectum in quo est, secundum se, vel secundum potentiam consideratur. Ad subjectum quidem comparata, dupliciter consideratur, scilicet secundum subjecti depurationem quam facit virtus, vel secundum subjecti facultatem quam dat virtus. Et secundum primum modum virtus est possessio, secundum quod possessio dicitur a Boetio quod ad nutum habetur sine omni impedimento. In consideratione autem secunda virtus habetur in usu. In usu habetur enim in quo facilis potestas habetur ad omne quod habens operari voluerit. Si refertur ad potentiam : tunc dupliciter dicitur sicut et videre, sicut Aristoteles dicit in Topicis, quod videre dicitur habere visum, vel visu uti, hoc est, visu agere : ita et virtutem habere in habitu est habere, et in operatione est habere habitu et uti.
In hoc ergo peccaverunt Antiqui quod hoc non distinxerunt, quando felicitatem summum bonum esse posuerunt : habitum quidem enim virtutis habentem contingit aliquando nullum bonum perficere secundum operationem et actum, ut puta si dormiat, vel alia de causa otiosus sit et non operetur. Non autem possibile est quod operatio non aliquod bonum operetur. Operatio enim optima ex necessitate operatur et bene operatur. Operationem autem operari dicimus, sicut generationem dicimus generare, quia via geniti est ad genitum esse. Et similiter operatio optima via est, qua producitur bonum civilis regiminis in politico, vel bonum purissimae delectationis in contemplativo : hoc enim bene operatione felicitatis de necessitate ad esse conducitur dum felix operatur. Melius ergo est
dicere quod felicitas est operatio quam habitus : quemadmodum enim in 0lympiis decertantes, non coronantur optimi et fortissimi secundum habitum, sed potius coronantur agonizantes in operatione et actu (quia quidam illorum vincunt), et per operationem coronam merentur : ita et operantes secundum actum ea quae sunt de numero honorum et optimorum, quae sunt in vita et conversatione hominis, recta ratione fiunt illustres gloria et honore ab athloteta coronati. Illustris enim est gloria et honore coruscans. Virtus igitur secundum habitum optimorum non est, sed potius operatio secundum virtutem.