Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, adspice quales lapides et quales structurae.
Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas aedificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. "
Tangitur hic reprobationis modus et effectus, quia in effectu ponderatur modus.
Et dividitur haec pars in duas : in quarum prima describitur reprobatio Judaeae et excidium in communi: et in secunda, in speciali, ibi, v. 3 : " Et cum sederet in monte Olivarum, etc, "
Adhuc autem prior in duas partes dividitur : in quarum prima demonstratio fit status templi et Synagogae : et in secunda, in communi praedicitur reprobatio et excidium futurum, ibi, v. 2 : " Et respondens Jesus ait, etc. "
In prima parte duo tanguntur, scilicet, desertio templi in signo, et demonstratio status templi in aedificio.
Dicit igitur : " Et cum, " post laudatam devotionem viduae in templo, " egrederetur de templo. " Ipso egressu designans quod deserendus esset locus. Ezechiel. x, 18 : Egressa est gloria Domini a limine templi. Matth. XXIII, 88 : Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Egreditur autem. Dominus et recedit de templo, quia per incredulitatem Synagoga recessit ab eo. Osee, VII, 13: Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me: et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacium.
" Ait illi unus, " exceptae auctoritatis vel exceptae familiaritatis (Petrus scilicet, vel Joannes) quasi prae omnibus aliis loquens. Unde, Matth. XXIV, l,Luc. XXI, 5, dicitur, quod discipuli istam fecerunt demonstrationem.
" Ex discipulis suis, " qui disciplinis suis imbui et erudiri cupiebant, per demonstrationem status templi ad docendum provocabant. Ad. Hebr. xii, 7 : In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus. Supra, IV, 34: Seorsum discipulis suis disserebat omnia. Audaciam autem iste accepit a facto Abrahae, Genes. XVIII,17 : Num celare potero Abraham quae gesturus sum ? Amos, III, 7 : Non facit Dominas verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas,
Hac igitur fiducia dicit iste pro omnibus : " Magister, " cujus doctrinam secuti sumus. Joan. iii, 2 : Scimus quia a Deo venisti magister.
" Adspice quales lapides, " in quantitate et qualitate firmitatis et decoris, " ei quales structurae, " in arte enim et materia ditissima fuit, et ars mirabilis. II Paralip. ii, 5: Domus quam aedificare cupio magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos : ergo talis esse debet, qualis non sit in universa terra.
" Et respondens Jesus ait illi, "
In communi desolationem praedicens. " Vides has magnas aedificationes, " tam in templo quam in aliis habitaculis Sacerdotum? II Paral. ii, 5: Domus quam aedificare cupio magna est: magnus est enim Deus noster.
" Non relinquetur lapis super lapidem, " propter peccata inhabitantium, " qui non destruatur , " hoc est, comminuatur. II Machab. v, 20 : Locus particeps factus est populi malorum. Destruitur etiam quia in figura fuit factus : et ideo apparente veritate destruitur figura. Jerem. XXVI, 18: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus Domitii in excelsa silvarum.
" Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas. "
Hic incipit pars in qua in speciali describitur excidium.
Et habet duas partes : in quarum prima a discipulis proponitur quaestio : in secunda autem, ad quaestionem aptatur responsio, ibi, v. 5 : " Et respondens Jesus, coepit dicere illis. "
In prima harum tria dicuntur, scilicet, loci congruitas, quaerentium idoneitas, et quaestionis difficultas.
Dicit igitur : Et cum sederet, " animum quietum indicans. Psal. lxxix, 2 et 3 : Qui sedes super Cherubim, mani-festare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Super Cherubim enim sedens est super plenitudinem scientiae in aeternis illuminationibus quiescens. Apparens autem cora ? Ephraim, etc, est se manifestans discipulis in sapientiae responsis. Discipuli enim sunt Ephraim in fructu, Benjamin in contemplatione, et Manasses in sui et suorum oblivione.
" In monte Olivarum, " Ibi locus propter fomenta luminis congruebat illuminationi. Psal. lxxv, 5 : Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis.
" Contra templum. " Glossa : " Ubi ipse situs corporis congruebat verbis: quia jam contra templum et Synagogam faciem obfirmaverat. " " Hieronymus : " Mons ille non infructuosas arbores " generat : sed oliveta gignit, quibus lu men alitur, umbra fugatur, requies " lassis tribuitur, infirmitas solvitur. " Haec omnia oleum fertilitate, significatione misericordiae, fomento luminis, illuminatione, unctione pedum, et unctione membrorum. Cantic, I, 2 : Oleum effusum nomen tuum. Eccle. IX, 8 : Oleum de capite tuo non deficiat,
" Interrogabant eum, " qui magis erant idonei, " separatim, " qui secretis ejus semper interesse consueverunt, " Petrus, " Apostolorum vertex, " et Jacobus, et Joannes, " qui in omnibus familiarius sibi admissi fuerunt, " ei Andreas, " qui primus ad testimonium Joannis ad Christum conversus fuit. Joan. 1, 40 : Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, ei secuti fuerant eum.
" Die nobis quando ista fient? et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari? "
Ecce quaestiones duas faciunt: unam de tempore, et aliam de signis tempus praecedentibus.