13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Ex Britonum Paulus
praeclara stirpe creatus
Transcendit mentis
nobilitate genus.
2. Traditus Ylduto
doctoque viroque probato
Excultus studiis
est puer ingenuus
3. Quantum doctrinae
puer hic perceperat inde,
Ejus vita sequens
factaque mira probant.
4. Accersivit enim
rex Marchus, verba salutis
Praesens ut caperet
ejus ab ore pio.
5. Oblatam fugiens
cathedram sibi pontificalem
Angelico monitu
deseruit patriam.
Ad Magnificat.
A. Ad aeternae civitatis gaudia,
In qua Deus omnibus est omnia,
Paulum , cujus eminet solem-
nitas,
Perduxerunt fides, spes et ca-
ritas,
Quas ut nobis atque suo populo,
Postulamus, impetret aDomino.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Collaudemus conditorem
saeculorum,
Quem collaudat multitudo
confessorum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctus Paulus cognomento
Aurelianus
Dignam Deo studuit
ducere vitam.
2. Hic disciplinae traditus
Christi favente gratia
Sic egit, ut doctoribus
Par esset in scientia.
3. Nec mora, mirificis
coepit clarescere signis
Et meritis celebres
aequiparare senes.
Responsoria.
1. Inclitus Christi confessor Paulus
In tenerae infantiae diebus
Spiritus sancti gratia est per-
fusus,
V. Cujus sacra unctione edocens
Deo placebat et hominibus.
2. Progenie fratrum
Deus hunc tulit ex generosa,
Ut sibi mancipium
sanctificaret eum,
V. Lactantem puerum
virtus divina replevit.
3. Aetate prima
dum studeret literis
Inter sodales
claruit miraculis,
Ut, quod vocatur,
esset admirabilis,
V. Sic factitabat
Paulus a cunabulis.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sexto post decimum
Paulus in anno
Desertis sociis
atque magistro
Desertum petiit
non pede lento.
2. Ubi panis
Ei cibus
Et sal, aqua
Potus erat
Trutinata.
3. Cetera cuncta quibus
gula suevit in accipiendis.
Respuit et puer et senio gravis.
Responsoria.
1. Doctoris monitu dum segetes
puer
Custodiret, aves perdomuit
truces,
Quas cogens veluti lanigeros
greges
Claustri supposuit seris.
V. Fusa cum lacrimis ad Dominum
prece
Vicit damniferas apes.
2. Fama volans cito claustra replet,
Doctor adest nova facta stupet,
Laudat Deum puerumque fovet,
Alitibusque aperire jubet.
V. Discipuli tandem ad placitum
Nobile temperat imperium.
3. Postquam Paulus tam stupen-
dum
Patravit miraculum,
Devitare corde volens
vanas laudes hominum,
Tribus lustris adimpletis
penetravit eremum,
V. Derelinquens conscholares
simul et didascuhmi.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. A sorore sua ductus
Contra magni maris fluctus
Flexo genu preces fudit
Et de salo solum fecit.
2. Navigat inde Paulus ad Ossam,
Ut Leonensem visere terram
Posset ab ipso nobilitandam.
3. O quam beata patria,
Cujus replet novalia
Farris superna gratia
Tradente Paulo semina.
Responsoria.
1. Anguis terribilis
jumenta virosque vorantis
Colla stola cinxit
solvensque sub aequore mer-
sit,
V. Quem plebs horrebat,
quem miles adire timebat.
2. Ad gradum tandem pretiosioris
Ordinis ductus fruebatur escis
Vilibus, mactans statione corpus
Continuata.
V. Post dies binos comedebat aut
tres
Cum sale panes.
3. Completis centum venerabilis
architectus annis
Virgo polum scandit diademate
candido refulgens
V. Ecce senex Paulus comitantibus
angelis triumphans.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Laude continua
Deum prosequamur
Et inclitum praesulem
Legionensium.
2. Qui pro salute
plurimorum turbida
Se parvipendens
transfretavit aequora.
3. Dum visitaret insulam
Fecit salutem maximam,
Caecis lucernam proferens,
Elinguibus facundiam.
4. Aliis quoque, quos paralysis
Sepeliverat in scrobe carnis,
Dedit integra dona salutis.
5. His patratis parvi ruris
portionem
Transit sanctus pugnaturus
cum dracone,
Quem demersit liberata
regione.
Ad Benedictus.
A. Praesentis pater inclitus
Mundi de cavea
liber ad aethera
Paules transit,
Ubi perfruitur
perpete gloria.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. O patriae pater, omnimoda
dignissime laude,
O famulis tutela tuis
mitissima, Paule,
Qua renites, tibi pande fores
famulantibus aulae.