XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
51. Ave, virgo siderum
Stella primitiva,
Arbor pomis munerum
Ferax ut oliva,
Consolatrix pauperum,
Mater Iesu diva,
Salva me, quem scelerum
Temptant rediviva.
52. Ave, o vibrabile
Sidus, cor tristatum
Reddens consolabile,
Noxis depuratum,
Meum fac frenabile
Dei per mandatum,
Nunc abominabile
Bonisque nudatum.
58. Ave, cui merito
Libens et ovatim
Sympbonias recito
Atque seriatim,
Mihi quasi perdito
Subveni citatim
Et solvens a debito
Voca nominatim.
54. Ave, quae prophetica
Littera expresse
Scriberis deifia
Christi mater esse,
O spes mea unica,
Mei menti fessae
Propter bella hostica
Digneris adesse.
55. Ave, cuius cultui
Colligo laudamen,
Cuius opem habui
Per aeternum flamen,
Tribue conflictui
Meo sublevamen,
Quo quasi contabui
Belli ob gravamen.
56. Ave, iris temperans
Nobis iram Dei,
Mundo signum celebrans
Dans temperiei,
Peto pauper clamitans:
Miserere mei,
Nato sis concilians
Me peccantem ei.
57. Ave, campi caelici
Herbula formosa,
Medicans catholici
Gregis morbidosa,
Refice hymnidici
Tui ruinosa
Pelleque horrifici
Anguis venenosa.
58. Ave, cuius recito
Laetus insignimen
Sicque tuum flagito
Devotus lenimen,
Auferas ut subito
A me fastidimen
Et cum hoste perdito
Eiusdem molimen.
59. Ave, obumbraculum,
In quo vitae lignum
Crevit, omne frivolum
Pellens et malignum,
Sume pedis osculum
Ob amoris signum,
Quo, precor, in saeculum
Facias me dignum.
60. Ave, cuius merito
Iubilans laudamen,
Per quam homo subito
Recipit levamen,
Cordis mei, rogito,
Dissipa velamen,
Quod ob culpae merito
Perfero nodamen.
61. Ave, cui attentius
Carmen symhonizo,
Gemmis mihi carius
Auroque obrizo,
Mihi, precor, citius
Subveni eliso,
Ne tradar daemonibus,
Quando agonizo.
62. Ave, venerabilis
Stella matutina,
Pellitur a credulis
Qua culpae pruina,
Esto tuis famulis
Gratiae cortina,
Ne uramur faculis
In Stygis officina.
63. Ave, periergia
Nati pro honore
Zelans, adversantia
Pellens cum errore,
Nostra fac hilaria
Corda prae amore
Tuo, modo tristia
Hostis prae timore.
64. Ave, apis melleum
Gratiae liquorem
Faciens, qui felleum
Amputat putorem,
Infundens aethereum
Servis tuis rorem,
Qui exstinguunt carneum
In nobis ardorem.
65. Ave, cuius iubilans
Virtutum laudamen
Sum devotis intimans
Istud per effamen,
Esto meae sublevans
Culpae oneramen,
Ne me sit exterminans
Christi iudicamen.
66. Ave, quam magnifico
Hoc per meditamen,
Ave quando replico
Mentis per conamen,
Cordis mei supplico
Aufer nubilamen,
Cernam ut perpetuo
Patrem, natum, flamen.
67. Ave, mons laetitiae,
Mons coagulatus,
Gratiarum pluviae
Stillis impinguatus,
Agnus innocentiae
In te est. monstratus,
Qui paternae gloriae
Fuit immolatus.
68. Ave, quam acerrimi
Doloris gravamen
Pressit, cum dulcissimi
Nati cruciamen
Cerneres, ne pessimi
Hostis per temptamen
Me contingat deprimi,
Tuum des iuvamen.
69. Ave, quam credentium
Cantus decusatim
Laudat, cum, subsidium
Petunt alternatim,
Meum ad auxilium
Propera citatim,
Qui tuum praecomum
Recito affatim.
70. Ave, levatorium
Casus matris Evae,
Ducentis in scandalum
Nos culpae primaevae,
Vitae adiutorium
Meae fer grandevae,
Ne fiam opprobrium
Stygis genti saevae.
71. Ave, quam ecclesiae
Plebes congregatim
Laudant per laetitiae
Cantica globatim,
Tuae stillas gratiae
Funde vel guttatim,
Ut pondus inertiae
Meae pellant statim.
72. Ave, cui in saeculum
In caelorum thronis
Regnanti munusculum
Hoc devotionis
Porrigo, tu torculum
Meae devotionis
Reple, pellens frivolum
Malae actionis.
73. Ave, cui ecclesiae
Sanctae aggregamen
Iugiter laetitiae
Fert glorificamen,
Auferas tristitiae
Meae onustamen,
Dans divinae gratiae
Mihi gratulamen.
74. Ave, quae decentibus
Es praerogativis
Perornata dignius
A personis divis,
Meis genitoribus
Mortuis et vivis
Succurre celerius
Gratiarum rivis.
75. Ave, fons nectareum
Praebens iustis potum,
Qui in membris carneum
Frigeravit motum,
Mihi fac virgineum
Vultum tuum notam,
Circa vitae terminum
Visitans aegrotum.
76. Ave, cuius memoror
Animo gaudenti,
Unde tecum colloquor
In oda praesenti,
Obvia, te deprecor,
Hosti persequenti,
Qui iam est infestior
Populo credenti.
77. Ave, stirps o caelica,
Ferens angelorum
Panem, qui famelica
Corda devotorum
Reficit, me adplica
Coetui iustorum
Auferendo lubrica
Desideriorum.
78. Ave, mulieribus
Omnibus praelata
Et cunctis credentibus
In patronam data,
Esto paenitentibus
Nobis advocata,
Ut dilectus filius
Condonet peccata.
79. Ave, felix gemmula
Miro modo nitens,
Omni semper macula
Peccatorum carens,
Aaron tu virgula
Absque succo florens,
Gratiae amygdala
Christianis ferens.
80. Ave, fructuaria
Stirps praebens frumenti
Adipem cum gratia
Animae credenti,
Hac laudis materia
Tibi servienti
Assis a miseria
Mundi divertenti.
81. Ave, cuius opera
Et benignitate
Solvitur mens misera
Ab iniquitate,
Me pupillum libera
Ab adversitate
Deoque confoedera
Cum celebritate.
82. Ave, radix germinans
Nobis vitae lignum,
Peccatum exterminans
Omneque malignum,
Id per carmen elegans
Et amoris signum
Rogo, ne sis exsecrans
Me sicut praevignum.
83. Ave, arcus foederis,
Arcus aerinus,
Quem regnans in superis
Fecit rex divinus,
Me impugnat Veneris
Impetus equinus,
Pro quo tuis meritis
Detur turturinus.
84. Ave, fecundissima
Arbor ferens fructum,
Quem devota anima
Sumens ponit luctum
Reduc, o piissima,
Ab hoste seductum
Ad aeterna gaudia
Mihi dans conductum.
85. Ave, quam sinceriter
Menteque supina
Veneror ac dulciter,
O stella marina,
Amore celeriter
Deo me combina,
Laesum multipliciter
Scelerum sentina.
86. Ave, tabernaculum
Summae maiestatis,
Conferens latibulum
Corde tribulatis,
Porrige vel granulum
Tuae pietatis,
Me absolvens famulum
Tuum a peccatis.
87. Ave, honorabilis
Caelorum regina,
Cunctis carens maculis
Ac peccati spina,
Auditum christicolis
Clementer inclina,
Tentis pro piaculis
In Stygis officina.
88. Ave, herba caelica
Mirum odoramen.
Dans, quo mens maestifica
Sumit medicamen,
Da per ista cantica
Mihi sublevamen,
Qui per bella hostica
Patior gravamen.
89. Ave, flos, quem cupio,
Ave, flos amoris,
Flos sine contagio,
Flos miri odoris,
Apta me servitio
Tuo cunctis horis,
Omni purgans vitio
Intus atque foris.
90. Ave, firmum oppidum,
In quo habitavit
Christus, quando callidum
Hostem. superavit,
Devotis praesidium
In te praeparavit,
Cum venenum aspidum
Illos molestavit.
91. Ave, arbor nobilis,
Ut oliva ferax,
Quam Deus laudabilis
Plantavit et verax,
Da, ne Christo credulis
Obsit hostis pellax
Nec interminabilis
Flamma Stygis edax.
92. Ave, virgo, regia
Quam ornat origo,
Te nunquam contagia
Culpaeve fuligo
Foedarunt, vestigia
Tua fletu rigo
Et petens suffragia
Tua me adfligo.
93. Ave, in qua iugiter
Mente anatizo,
Unde tibi dulciter
Laudes organizo,
Subveni celeriter
Pro culpis deriso,
Ne tradar finaliter
De caelo eliso.
94. Ave, ineffabilis
Pastoris ovilia,
Cuius es et nobilis
Mater et ancilla,
Praesta tuis famulis
Venire ad illa
Regna, ubi stabilis
Pax est et tranquilla.
95. Ave, cuius fortius
Allicit pulcbredo,
Unde tuis manibus
Me totalem dedo,
Mea per te protinus
Pellatur pigredo,
Animi frequentius
Quam causat curvedo.
96. Ave, virgo, luminis
Caelici lucerna,
Quod devoti hominis.
Accendit interna,
Materni regiminis
Manu me guberna,
Ut devitem daemonis
Cautius laverna.
97. Ave, stirps magnifica
Caelicae olivae,
Semper stans salvifica
A peccati nive,
Carnis meae lubrica
Auferas lascivae
Audique haec cantica
Laudum amative.
98. Ave, flos mirifice,
Mirum odoramen
Dans ecclesiasticae
Plebi ac solamen,
Pia mater, respice
Meum reluctamen,
Quo gravor ob bosticae
Fraudis litigamen,
99. Ave, quam novagies
Modo salutavi
Insuper et novies,
Quia te amavi,
Nato me concilies,
Quem exasperavi,
Sicuti te pluries
Antea rogavi.
100. Ave, cuius precibus
Fugio gravamen,
Cum tibi devotius
Cano iubilamen,
Eradica funditus
Meorum foedaraen
Scelerum, ut dignius
Venerer te. Amen.