CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Explicat bene quomodo contingentia, ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere notitiam certam et evidentem, quia possuntsic videri in objecto Theologico, tamen cognitio de eis non est scientia, ut accipitur a Philosopho, quia sic accepta, petit necessitatem in objecto ; magis assimilatur habitui principiorum.
Sed aliud dubium (a) est in ista quaestione, quia sicut ad Theologiam pertinent necessaria, sic et contingentia. Quod patet de Theologia nostra, quia omnes articuli de incarnatione sunt de contingentibus. In Theologia etiam Beatorum patet, quia omnia cognoscibilia de Deo in respectu ad creaturas extra, sunt de contingentibus. De contingentibus autem non videtur posse esse scientia, ex definitione scientiae; ergo non videtur quod Theologia ut extendit se ad omnia ista contenta, posset habere rationem scientiae, sive cum discursu sive non.
Hic dico, quod in scientia perfectionis est quod sit evidens et certa. Quod autem sit de necessario objecto, haec est conditio objecti, non cognitionis , quia quantumcumque scientia sit de necessario, ipsa in se potest esse contingens et per oblivionem deleri. Si igitur aliqua alia cognitio est certa et evidens, et quantum est de se perpetua, ipsa videtur in se formaliter perfectior quam scientia, quae requirit necessitatem objecti. Sed contingentia ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere cognitionem certam et evidentem. et quantum est ex parte sui, evidentiam perpetuam. Hoc patet, quia omnia contingentia Theologica sunt nata videri in primo objecto Theologico, et in eodem nata est videri conjunctio istarum veritatum contingentium.
Visio autem (b) extremorum veritatis contingentis et unionis eorum, necessario causat evidentem certitudinem de tali veritate evidente. Quantum est etiam ex parte objecti Theologici ostendentis talia vera, nata sunt videri in tali objecto perpetuo quantum ex se est: igitur contingentia ut pertinent ad Theologiam, nata sunt habere perfectiorem cognitionem, quam scientia de necessariis acquisita.
Sed numquid (c) eorum cognitio est scientia? Dico quod secundum illam rationem scientiae positam in 1. Posteriorum, quae requirit necessitatem objecti, non potest de eis esse scientia, quia cognoscere contingens ut necessarium , non est cognoscere contingens, tamen secundum quod accipit Philosophus scientiam 6. Ethic. ut dividitur contra opinionem et suspicionem, bene potest esse scientia, quia est habitus quo determinate verum dicimus.
Magis tamen proprie potest dici quod Theologia secundum se est sapientia, quia de necessariis contentis in ea ipsa habet evidentiam et necessitatem, et certitudinem, et objectum altissimum et perfectissimum. Quantum autem ad contingentia habet evidentiam manifestam de contingentibus in objecto Theologico ut in se visis, et non habet evidentiam mendicatam ab aliis prioribus. Unde notitia contingentium (ut habetur in ea) magis assimilatur intellectui principiorum quam scientiae conclusionum.