In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(Textus Magistri Sententiarum.)
De Sacramentis novoe legis. Jam ad Sacramenta novae legis accedamus, quae sunt Baptismus, Confirmatio, Panis benedictio, id est, Eucharistia, Poenitentia, Unctio extrema, Ordo, Conjugium; quorum alia remedium contra peccatum praebent et gratiam adjutricem conferunt, ut Baptismus: alia in remedium tantum sunt, ut Conjugium: alia gratia et virtute nos fulciunt, ut Eucharistia et Ordo.
Quare mox post hominis casum non fuerint instituta.
Si vero quaeritur, quare non fuerint haec Sacramenta instituta mox post hominis lapsum, cum in his sit justitia et salus, dicimus, non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiae Sacramenta fuisse danda, quae ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra juvari posset.
Quod Sacramentum Conjugii fuit ante peccatum.
Fuit tamen conjugium ante peccatum institutum, " non utique propter remedium, sed ad Sacramentum et ad officium " ; post peccatum vero fuit ad remedium contra carnalis concupiscentiae corruptelam: de quo suo loco tractabimus.
De Baptismo.
Nunc vero de Baptismi Sacramento videamus, " quod inter novae gratiae Sacramenta primum est. Baptismum Christi Joannes suo Baptismo praenuntiavit, qui primus baptizasse legitur, sed in aqua, non in Spiritu, sicut ipse ait : Ego baptizo vos in aqua in poenitentiam. Sola enim corpora abluebat, a peccatis vero non mundabat. "
De differentia baptismi Joannis et Christi.
Baptismus Joannis erat in poenitentiam, non in remissionem ; Baptismus vero Christi in remissionem, quia Joannes baptizans homines ad poenitentiam vocabat, et quos baptizabat poenitere docebat, secundum illud : Veniebant ad Joannem in Jordanem, confitentes peccata sua. Sed in Baptismo Joannis non dabatur peccatorum remissio, quae data est in Christi Baptismo.
Quid utilitatis habebat Baptismus Joannis ?
" Ad quid ergo utilis erat Baptismus Joannis ? Quia homines usu baptizandi praeparabat ad Baptismum Christi. " Sed quaeritur, quare dictus est Joannis Baptismus, sicut Veritas dicit : Baptismus Joannis unde est ? Quia ibi Joannis operatio visibilis tantum erat exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Joannis operatio a Deo erat, et Baptismus ille a Deo erat, non ab homine, sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur quod non ageret homo.
Si fuit Sacramentum baptismus ille.
Si vero quaeritur, an Sacramentum fuerit, satis potest concedi ex eo sensu, quo legalia signa dicuntur Sacramenta. Significabat enim Baptismus Joannis rem sacram, scilicet Baptismum Christi, qui non tantum est poenitentiae, sed et remissionis peccatorum.
De forma Baptismi Joannis, et de baptizatis ab eo.
Hic considerandum est, si baptizati a Joanne iterum baptizati sunt Baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Joannes. Illi qui baptizati sunt a Joanne, nescientes, Spiritum sanctum esse, ac spem ponentes in illius Baptismo, postea baptizati sunt Baptismo Christi. Baptismus autem Joannis in nomine venturi tradebatur. Unde Hieronymus super Joelem : " Qui dicit, se in Christum credere, et non credit in Spiritum sanctum, nondum habet claros oculos. Unde baptizati a Joanne in nomine venturi, id est, Domini Jesu, quia dixerunt : Sed neque, si Spiritus sanctus est, audivimus, iterum baptizabantur, imo verum Baptisma accipiebant. "Illi vero qui spem non posuerunt in Baptismo Joannis, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum credebant, non post baptizati fuerunt, sed impositione manuum, ab Apostolis super eos facta, Spiritum sanctum receperunt. Alii vero, qui non ita credebant, baptizati sunt Baptismo Christi, ut praedictum est. Unde Hieronymus: " Qui Spiritum sanctum nesciebant, cum Baptismum a Joanne acceperunt, iterum baptizati sunt" ne quis ex Judaeis vel Gentibus putaret, aquam sine Spiritu sancto ad salutem posse sufficere. De hoc etiam Ambrosius 1. lib. de Spiritu sancto : " Quidam negaverunt se scire Spiritum sanctum, cum baptizatos se dicerent Joannis Baptismo, qui in advenientis Jesu, non in suo, baptizavit nomine. Isti ergo, quia nec in Christi nomine, nec cum fide Spiritus sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere Baptismi Sacramentum ; baptizati sunt igitur in nomine Christi, nec iteratum est in his Baptisma, sed novatum. "
(Finis Textus Magistri.)
In prima distinctione egit Magister de Sacramento legis Mosaicae et legis naturae; in hac secunda distinctione incipit agere de Sacramentis novae legis. Haec pars dividitur in duas partes. Primo namque determinat de eis conjunctim, secundo de singulis separatim ibi : Nunc vero de Baptismi. Prima habet duas partes, secundum quod primo determinat, quae et quot sint Sacramenta novae legis ; secundo de tempore institutionis, et efficacia eorumdem, ibi : Si vero quoeritur.