IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Organisatio sumpta pro inductione formae, qua corpus est organicum, non praecedit tempore animationem, etiam in nobis, alioquin pater non generaret hominem. Item, si sumatur organisatio pro inductione omnium formarum partium heterogenearum, fuit simul tempore cum incarnatione. An vero latio materiae ad locum generationis, ejusque alteratio tempore praecesserit incarnationem, necne, hic non resolvit, sed dist. 4. quaest. 1. Prioritate autem naturae organisatio praecedit animationem, et animatio incarnationem, ratio hujus est clara.
Quantum ad secundum (b) dico, quod organisatio potest intelligi, vel ultima inductio formae disponentis immediate ad animam intellectivam, secundum unam opinionem ; sive inductio animae intellectivae secundum aliam opinionem, quae ponit, quod anima est, qua formaliter corpus est organicum. Vel potest intelligi transmutatio praecedens istam ultimam inductionem formae organicae disponentis ad formam intellectivam. Praecedunt autem duae transmutationes, videlicet motus localis, quo materia defertur ad locum convenientem generationi, et alteratio, qua materia in loco debito alteratur, et disponitur ad formam corporis organici inducendam ; et in isto secundo modo secundum unam opinionem, quae ponit partes heterogeneas corporis organici differre specie, possunt poni multae generationes et multae transmutationes. Sicut enim partes illae habent formas substantiales quidditativas alias et alias, ita cujuslibet est generatio altera et altera, et ad quamlibet generationem est praevia alteratio. Et etiam ulterius potest poni, quod non omnes istae generationes sunt simul, sed alia praecedit aliam tempore, et ita una alteratio disponens ad aliam generationem est prior altera naturaliter. Sed qualitercumque sit de istis, potest dici quod organisatio primo modo dicta, scilicet, a qua corpus dicitur organisatum, quae immediate disponit ad animam intellectivam, non praecedit tempore animationem etiam in nobis, quia tunc pater nullo modo generaret hominem. Completa enim esset ejus tota actio prius duratione quam esset anima ; ille autem non generat hominem, cujus actio tota completa est prius tempore quam sit homo.
Si autem fiat sermo (c) de organisatione secundo modo, tenendum est quod omnes inductiones formarum substantialium partialium,etiam si multae essent, in eodem instanti erant, quia nulla pars prior tempore alia, quia pars quae assumebatur a Verbo, nunquam praefuit in supposito ; quod contigisset, si fuisset prior tempore.
Sed de transmutatione materiae ad locum convenientem generationi, et de alteratione praecedente generationem totius, vel generationes partium, dubium est si istae praecesserunt tempore, vel si fuerunt in eodem instanti cum incarnatione, quia si ponantur fuisse in tempore, magis videtur posse salvari, Mariam cooperatam fuisse ad illos motus, de hoc in 4. dist. Si autem totum ponatur fuisse in instanti, ita ut nullus ibi fuerit motus localis, neque mutatio cum successione, magis salvatur quod ultimo instanti consensus Virginis expressi fuit in utero Virginis Verbum homo, et ante illud instans non videtur fuisse aliqua operatio specialis ad incarnationem, et in isto videtur tota fuisse completa.
De prioritate naturae videtur esse dicendum quod fundamentum relationis naturaliter praecedit relationem, quia secundum Philosophum et Augustinum de Trinit. 7. quod nihil est in se, nihil est ad aliud, et totalis natura est fundamentum illius unionis, ex quaestione praecedenti ; ergo entitas totalis naturae naturaliter praecedit incarnationem, et ita animationem praecedit naturaliter totius organisatio secundum unam opinionem de formis, vel saltem est simul, secundum aliam opinionem.
Ad rationes principales (d).
Ad primum argumentum dico, quod (si concederetur alterationem praecedere tempore incarnationem) posset dici, quod cum illa alteratione fuit occupatio minoris loci, sicut universaliter est circa quamcumque condensationem, et ita poneretur ibi unus motus localis per se, quo deportabatur materia ad locum convenientem generationi, et alius per accidens concomitans generationem corporis densioris, quo occuparetur minor locus, et in ultimo instanti condensationis inducerentur omnes formae partiales, et forma totalis corporis organisati, et in illo instanti totum assumeretur:.
Si autem ponatur alterationem pon praecessisse tempore, tunc potest dici quod occupatio minoris loci erat subita, et hoc per potentiam divinam, si tamen ad hoc non posset operari virtus creata, de quo dist. 4. Per illud idem dicendum est ad secundum de figuratione.
Ad tertium dico, quod mutatio proprie dicta est inter privationem et formam, sicut patet in 5 . Physic. non autem inter negationem et formam. Privatio est negatio in apto nato, et ideo quando forma producitur simul cum susceptivo, non est proprie mutatio ad illam formam, quia susceptivum non prius fuit sub privatione quam forma ; nec prius fuit aptum natum habere formam quam habeat eam, sed tantum est mutatio ad susceptivum ejus ; cum igitur anima intellectiva inducatur simul cum esse corporis, etiam in nobis, ad animam proprie non est mutatio, sed tantum ad esse corporis organici, et illius mutationis subjectum est materia, quae fuit sub forma sanguinis. Et cum additur in majori, quod omnis forma generabilis et corruptibilis, si non immediate creatur, accipit esse per mutationem sui subjecti, neganda est ista propositio, si intelligatur per mutationem, cujus ipsa sit primo terminus, de mutatione proprie dicta. Potest tamen concedi de mutatione, cujus aliquid ejus sit terminus, et de mutatione communiter dicta, ita hic, et hujus mutationis proprie dictae terminus est corpus organicum, quod est aliquid corporis animati.
COMMENTARIUS. (b) Quantum ad secundum Dicit Doctor quod organisatio potest accipi dupliciter, vel pro forma substantiali dante esse organicum praecedentem formam intellectivam, secundum quod Scotistae tenent, ut patet in quarto, in materia de Eucharistia ; aut pro sola anima intellectiva dante esse organicum, ut multi tenent, quod adveniente anima intellectiva omnes aliae formae substantiales corrumpuntur, et ipsa immediate informat materiam, et supplet vicem formae organicae. Vel potest accipi organisatio pro transmutatione praecedente formam substantialem organicam. Et addit, quod istam formam organicam, sive inductionem illius praecedunt duae transmutationes, una qua materia, puta semen vel sanguis defertur per motum localem ad matricem, quae est locus conveniens ad generationem. Secunda dicitur alteratio, qua illa sic alteratur et disponitur, ut in ultimo instanti illius dispositionis statim inducatur forma substantialis organica, et istae duae transmutationes, ut comparantur agenti naturali semper fiunt in tempore ; et isto secundo modo, scilicet de ista duplici transmutatione sunt duae opiniones. Prima, quod in partibus heterogeneis corporis organici sunt aliae et aliae formae substantiales specie distinctae ab invicem, ut forma substantialis carnis differt specie a forma substantiali cordis vel hepatis, et secundum hanc opinionem, quot sunt formae organicae inducendae specie distinctae, tot possunt praecedere transmutationes, patet, quia secundum illas formas sunt multae transmutationes, et ad quamlibet transmutationem via naturali semper praecedit alteratio, et communiter sicut generatio unius partis, ut puta cordis,
quod est primum quod generatur in homine, secundum aliquos, praecedit generationem alterus partis, puta capitis ; sic alteratio unius est prior alteratione alterius, sed qualitercumque dicit Doctor quod accipiendo organisationem, pro ultima forma inducta, quae est forma substantialis totius corporis organici, non praecedit tempore ipsam incarnationem, sed in eodem instanti quo corpus est perfecte organicum animatur, aliter homo non generaret hominem propter causam superius dictam.
(c) Si autem fiat sermo. Accipit hic secundo modo, prout unus modus dicit, quod in partibus heterogeneis sunt plures formae substantiales, et alius modus, qui dicit quod in corpore organico, et in omnibus partibus organicis heterogeneis est tantum una forma substantialis praecedens animam intellectivam, loquendo de pluribus formis. Dicit Doctor quod in incarnatione omnes illae formae simul fuerunt inductae, et ratio est, quia non est credibile quod aliqua pars naturae humanae prius fuerit in se suppositata quam in Verbo, quod tamen contigisset, si una prius tempore fuisset inducta, puta forma cordis, nam in eodem instanti, quo fuisset inducta, statim cor fuisset suppositum in se. Sequens littera de prioritate naturae clara est.
(d) Ad rationes principales. Ad primum et ad secundum patet. Ad tertium, dicit Doctor quod mutatio proprie dicta est inter privationem et formam, sic intelligendo quod privatio formae duratione praecedat ipsam formam, nam si in eodem instanti A, quo materia habet esse, esset sub forma, non mutaretur ad illam ; requiritur ergo ad hoc ut vere mutetur, quod transeat, vel a privatione praecedente duratione ad formam, vel a forma ad privationem ejusdem ; et talis privatio, dicit Doctor, non accipitur pro sola negatione, sed pro negatione in subjecto, quia talis negatio nata est prius inesse tempore. Sequitur : Et ideo quando forma, etc. Nota, quod quando dicimus aliquid mutari ad formam, non debemus intelligere quod mutatio sit circa formam, sed quod susceptivum illius formae prius duratione sit sub privatione, et posterius duratione recipiat illam, et tunc dicitur mutari ad formam quam recipit. Si vero in eodem instanti, quo susceptivum habet verum esse, esset sub forma, tunc non mutaretur ad formam, quia privatio illius formae non praecessisset duratione in tali susceptivo. Sequitur: Sed tantum est mutatio, etc. Doctor dicit quod si comparetur corpus organicum ad animam intellectivam, non mutatur ad illam, cum sit simul in eodem instanti, et sic privatio illius non praecessit tempore ; est tamen mutatio ad susceptivum animae, id est, quod communiter, ut corpus organicum comparatur ad agens naturale, semper ad ipsum corpus est mutatio, sive ipsum est terminus mutationis verae ;patet, quia materia illius corporis prius duratione fuisset sub forma seminis, etc. sic privatio formae corporis organici praecessit tempore in tali materia, etc.