REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicat quid sit virtus reverentiae et religionis, et qualiter est moralis, non Theologica, sed frequentibus actibus generabilis. Secundo omnem hominem leneri aliquando ad actum colendi Deum, ex primo praecepto Decalogi. Tertio in omni lege determinatum ruisse mo. dum divini cultus, et in lege naturae, Moysi, et Christi. Quarto, in omni lege ad coitum De concurrisse oblationes, orationes, et alia signa externa.
Ad quaestionem dico primo, quod reverentiam exhibere est actus laudabilis inferioris respectu summi Domini, quia consonans est rectae rationi. Sicut enim in politiis Superior debet providere inferiori, ita inferior tenetur Superiori reverentiam exhibere ; cum igitur Deus sit supremus Dominus, et creatura sit serva quantum ad quodlibet, quod in ea est, sequitur quod laudabile est sibi reverentiam exhibere.
Secundo dico quod ex frequentibus actibus potest habitus laudabilis generari, quia non determinatur natura ad reverentiam Superiori, sicut grave ad esse deorsum, quia sic non esset laudabile, neque determinatur ad oppositum, sicut lapis ad non ferri sursum, sic enim non posset per assuetudinem inclinari ad illud ; igitur cum medio modo se habeat, potest in homine talis habitus generari.
Tertio dico quod huic cultui potest nomen imponi, scilicet latria. et actui elicito potest idem nomen imponi ; actus igitur, qui debet procedere de hoc habitu, potest dici cultus latriae.
Secundus articulus est, quando iste actus est debitus Deo ?
Dico quod rationabile est creaturam intellectualem obligari ad aliquando recognoscendum, et reverendum Dominum suum.
Item hoc est primum de praeceptis affirmativis, quia ista non est negativa pura, Exodi 20. Non habebis Deos alienos, sed affirmativa ; unde alibi dicitur : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, Matth. 4. semper igitur obligat, licet non pro semper.
Secundo dico quod iste actus aliquando est eiiciendus, et in hoc differt ab actibus aliorum praeceptorum affirmativorum, quia praeceptum de honoratione parentum potest salvari, etsi nunquam exerceatur, cum pater et mater sunt mortui, vel in tali distantia, quod nunquam occurrit opportunitas honorandi. Non sic de adoratione debita Deo, quia quilibet tenetur compos mentis aliquando actum talem elicere. Unde meritorius non est actus nisi virtualiter, vel formaliter in relatione ad Deum, ut dictum est prius.
Tertio dico quod iste actus est eiiciendus juxta praeceptum legislatoris. Superior enim habet influere in inferiorem, et in proposito non potest esse actus ex parte inferioris, per quem rependat bona recepta, quia solum potest fieri redditio secundum voluntatem acceptantis. Ideo oportet quod inferior eliciat talem actum sic, ut sit acceptus Superiori ; sed in omni lege determinatur modus, secundum quem debebat talis reverentia exhiberi Superiori, sicut patet de Cain et Abel. Similiter in lege Mosaica fuit certus modus alius, et in lege Evangelica tertius, ita quod in omni lege concurrebant oblationes ; secundo orationes vocales, quod est nunc explicitum per officium Canonicum, ad quod tenentur Curati pro se, et pro communitate, et propter hoc communitas tenetur laborare pro se et pro Clero, quantum ad necessaria victus. Tertium concurrit in omni lege, ut cultus exhibendus signis corporalibus, cujusmodi sunt prostrationes, genuflexiones, inclinationes. Ista igitur tria debent concurrere ad actum latriae, oblatio, oratio, et signum corporale, et specialissime exhibetur iste actus in Sacramento altaris, ad quem cultum tenetur quilibet semel in septimana die Dominica, de consecr. dist. 2. Missas. ubi habetur expresse quod quilibet tenetur ad hunc cultum semel in septimana.